Articulus 126
Quod intentio sit actus voluntatis; et quod unus sit actus de fine et mediis ad finem; et quomodo ex fine judicanda sit voluntas esse recta vel perversa.
QUEMADMODUM nomen intentionis insinuat, intentio dicitur quasi in aliud tendentia. Tendere autem in aliquid, est illius potentiæ cujus est prosequi aliquid et fugere: quod utique ad vim appetitivam pertinet. Unde intentio est actus voluntatis, non absolute, sed in ordine ad rationem ut actum voluntatis ordinantem. Dupliciter autem ordinat ratio actum voluntatis: vel secundum quod voluntas est de fine, et sic actus ejus est intentio; aut prout est mediorum ad finem, et ita actus voluntatis in ordine ad rationem vocatur electio. Ad intellectum enim practicum, pertinet judicium prosecutionis et fugæ, non autem tendentia ipsa. Denique in hoc, quod dicitur voluntas in aliquid tendere, importatur quædam distantia ejus in quod tendit: et ideo dum fertur immediate in aliquid, non dicitur esse intentio, sive sit hoc finis, sive aliquid in ultimum finem; sed quum per unum in aliud nititur pervenire, illius in quod pervenire nititur exstat intentio. Et hoc est finis: unde intentio est de fine, non secundum quod voluntas absolute fertur in finem, sed secundum quod ex eo quod est ad finem, in finem tendit. Et ergo intentio in ratione sua ordinem comprehendit per relationem unius ad aliud. Ordo autem talis est per actus rationis; et ob id intentio attribuitur voluntati prout actus intellectus in ea manet. In naturalibus vero et sensitivis est etiam quodammodo intentio, secundum quod naturali appetitu moventur in aliqua quæ intendunt, propter directionem intellectus superioris separati, in quantum opus naturæ est opus Dei et intelligentiæ.
Præterea intendendum est, quod dum aliquid est ordinatum in aliud, potest considerari dupliciter, vel in quantum est res quædam, vel in quantum habet relationem ad aliud:1 sicut imago considerari potest vel ut est similitudo alterius, aut in quantum est figura quædam depicta in lapide. Quando ergo aliquid quod dicitur per relationem ad aliud, consideratur ut ordinatum ad illud, sic est unus actus voluntatis de eo atque de fine, sicut eadem est consideratio imaginis in quantum imaginis, et ejus cujus est imago . Si vero accipiatur ut res quædam secundum se appetibilis, sic erit alius motus in ipsum et in finem.2 Verumtamen aliqua sunt, quæ nullo modo desiderabilia sunt nisi in ordine ad finem, ut adustio, sectio; et in talibus non differt motus voluntatis in ipsa et in finem eorum. Quando enim medium et finis simul considerantur, sunt unum objectum et non duo, et finis est formale objecti, medium autem velut materiale : quemadmodum lumen et calor sunt unum objectum. Cogitatio quoque de fine et medio ad finem eadem est, quando medium accipitur cum habitudine ad finem.
Intuendum est insuper, quod voluntas fertur in finem uno modo immediate, sicut dum vult beatitudinem; et tunc proprie dicitur voluntas finis. Et sic semper dependet bonitas et malitia ex ipso fine. Nam bonitas finis non dependet ultra ex alio : et ideo velle bonum finem, est bonum; et velle finem malum, est malum. Secundo fertur in finem mediante eo quod est ad finem, et hoc est proprie finem intendere. Dicendum est ergo, quod in malis, absolute loquendo, actus habet malitiam ex fine : quia si finis intentus, est malus, etiam voluntas est mala, quantumcumque sit bonum quod ad talem finem ordinatur, quia unus particularis defectus sufficit ad malitiam actus. Sed in bonis distinguendum est : quia aut loquimur de fine quem sibi volens præstituit, et tunc non sequitur, si finis bonus est, quod voluntas sit bona. Potest namque malum propter bonum finem facere, et unus defectus inficit opus, quoniam (ut Dionysius ait) bonum est ex tota et integra causa, malum autem ex singulis circumstantiis.3 Si vero loquamur de fine actus, videlicet ad quem actus proportionatus est; tunc verum est, si finis sit bonus, quod actus bonus sit. Nam secundum Philosophum sexto Ethicorum, actus malus non est proportionatus ad finem bonum, sicut nec materia quælibet ad quamlibet formam. Unde qui vult malum propter bonum, scilicet homicidium ut habeat pacem, non facit malum propter finem actus mali, sed propter finem quem sibi ipsi inordinate præstituit. — Porro, in malis tantum quis peccat, quantum malum intendit. In bonis autem non est ita, ut quis tantum mereatur quantum bonum intendit, nisi intelligatur de fine actus, non de fine volentis.
Footnotes
Chapter 127 of 144