Skip to the text

Articulus 127

An in intellectu et ceteris potentiis possit esse peccatum.

CONSIDERANDUM præterea, quod non eodem modo est in voluntate et intellectu peccatum. Nam velle mala, est malum; sed intelligere mala, non est malum. Unde voluntas dicitur mala ex parte objecti, non autem intellectus, sed propter indebitam proportionem ejus ad id quod intelligit, quia videlicet aliter concipit rem quam est, et hoc est malum, dum false intelligit. Ratio denique hujus est, quoniam voluntas est boni et mali, intellectus veri et falsi : bonum autem et malum sunt in rebus; verum et falsum in anima, ut sexto Metaphysicæ dicitur. Ideo voluntas tendit actu suo in objectum suum secundum quod est in re, et ob id actus ejus malus aut bonus est propter bonitatem sive malitiam voliti. Intellectus vero tendit in rem secundum quod est in anima; ratio autem tam boni quam mali bona est : et igitur cognoscere bona et mala, bonum est. Itaque ratio culpæ primo et directe in voluntatis actu consistit; in intellectu autem aliisque potentiis non est peccatum, nisi in quantum actus eorum a voluntate imperantur. Nam voluntas latissima est atque liberrima, ac aliarum potentiarum motiva, et nullo modo cogi potest. Intellectus autem vi demonstrationis cogitur; potentiæ quoque organicæ ad quosdam actus coguntur propter immutationem organorum. Insuper, quum intellectus feratur in rem secundum quod in anima est, scilicet prout habet rationem veri, indiget in actu intelligendi alio quodam medio lumine seu demonstratione, per quæ deducatur res ad esse intelligibile proportionatum intellectui. Voluntas autem absque medio fertur in rem secundum quod in se ipsa est: unde nec indiget ut rem ad aliud esse perducat sibi proportionatum; et ideo deficere nequit quin in quodcumque feratur. Sed intellectus non quodlibet intelligere potest, quia necessaria media non habet. — Advertendum est quoque, quod in cogitatione in quantum est cogitatio, non est nisi peccatum vanitatis, quum scilicet intellectus utilioribus se occupare deberet; sed potest esse peccatum in cogitando, dum cogitatio propter delectationem assumitur. Et delectatio illa est in concupiscibili vel irascibili. Peccatum vero tale, reducitur ad illud genus in quo est actus exterior.

Chapter 128 of 144