Articulus 128
An superior rationis scintilla possit exstingui; et utrum conscientia possit errare.
QUONIAM secundum Isaac in libro Definitionum, rationalis anima in umbra intelligentiæ facta est, oportet ut aliquid de perfectione et modo intelligendi intelligentiæ seu angeli, in anima maneat. Angelus autem sine inquisitione, simplici adspectu intelligit: et ideo anima de hac perfectione parum participat. Nam et aliqua, videlicet prima principia, tam in operativis quam in speculativis, sine inquisitione intelligit. Habitus autem horum principiorum in speculativis dicitur intellectus, in operativis vero synderesis. Hæc autem virtus, scintilla rationis vocatur: quia instar scintillæ ab igne volantis, parvum lumen est animæ respectu lucis angelici intellectus. Unde secundum Hieronymum, significatur per aquilam, quia est supremum in homine, et rationalem virtutem transcendens. — Sicut autem non contingit intellectum errare in cognitione primorum principiorum in speculativis, quin semper repugnet ei quod contra illa principia dicitur; sic nec synderesis, quæ superior scintilla rationis est, in practicis primis principiis errat, quin naturaliter ei repugnet quod contra principia prima naturaliter sibi indita contingit. — Denique, sicut intellectus circa prima principia in se considerata non errat, sed prout per ineptam ratiocinationem ad falsam conclusionem deducuntur: sic lumen synderesis in se nunquam exstinguitur; sed prout deliberatio applicatur ad conclusionem operabilis, potest esse defectus, vel propter impetum passionis, aut errorem inductionis, secundum quod conclusio non recte infertur. — Licet quoque in superiori ratione possit esse peccatum, non tamen in synderesis, quia synderesis est aliud a superiori ratione: nam secundum Hieronymum, est supra totam rationem.
Si autem quis arguat, quod in hæreticis non videtur aliquid remurmurare ei quod eorum sectam defendit, nec in vitiosis qui malo habitu corrupti sunt, ei ad quod desiderium inclinat; respondendum, quod naturale lumen non sufficit ut ei repugnet quod fidei dissentit: et ideo quoad naturale lumen, manet synderesis integra in infidelibus. Vel dicendum, quod synderesis semper remurmurat malo in communi; sed quod in hæretico non remurmurat, est propter applicationem universalis principii ad particulare opus. Similiter est in vitioso, in quo error contingit, non propter defectum scientiæ in universali, sed in particulari evenit error ratione passionis aut impetus. Unde propter inclinationem habitus, vel libidinem actus, non percipitur murmur synderesis. — Porro, in damnatis manet inclinatio qua homo naturaliter vult bonum, non utique secundum actum, sed secundum ordinem naturæ ad actum : tamen propter perpetuum obstinationis impedimentum, nunquam procedit inclinatio illa in actum. Nihilo minus naturalis cognitio in eis manet : propter quod in ipsis semper perseverat murmur rationis contra voluntatem; sed ipsa voluntas rationi nunquam obedit.
Denique secundum præhabita, conscientia est conclusio quædam, sententians quid sit agendum. Synderesis quippe ministrat universale principium in agendis, sicut Deo esse obediendum; et in tali communi principio, non contingit errare. Sed ex tali principio non infert ratio conclusionem nisi mediantibus principiis propriis ac determinatis. Hæc vero non sunt per se naturaliter nota, sed per inquisitionem vel fidei assensum patescunt. Et quia non omnium est fides, contingit circa ista principia errare:1 sicut hæreticus credens nullo modo esse jurandum. Quum ergo conclusio ex utrisque principiis pendeat, potest esse in conscientia error, quia in una præmissa, scilicet in principio determinato, erratur.
Verumtamen, conscientia dicitur testis in divino judicio, in quantum retinet id contra quod voluntas fecit, quasi accusans eamdem quod sibi non obedivit; et in hoc non errat, quia contra conscientiam facere, semper peccatum est. — Conformiter, conscientia dicitur a Basilio naturale judicatorium, secundum quod virtus synderesis in ea servatur; et quoad hoc non errat. — Damascenus quoque dicit, quod conscientia est lex intellectus. Sed hoc non dicit quasi ipsa sit prima et infallibilis lex animæ, sed quia est quædam applicatio primæ legis, videlicet communium principiorum ad particulares actus. — Rursus, non dicitur conscientia scientia simpliciter, sed secundum æstimationem ejus cujus est. Unde licet scientia sit semper verorum, non tamen conscientia.
Footnotes
-
II Thess. III, 2. ↩
Chapter 129 of 144