Skip to the text

Articulus 129

An conscientia errans obliget.

PORRO, quum conscientia sit rationis dictamen, et ipsa voluntas non feratur in aliquid nisi ex prævia quadam apprehensione, quia objectum ejus est bonum apprehensum (intellectus enim ostendit voluntati intentionem boni et mali); ideo oportet ut secundum judicium rationis vel conscientiæ, sit actus voluntatis: nam actus ejus specificatur ex objecto. Unde conscientia, sive sit recta sive erronea, semper ligat: quia si voluntas aliquid fugiat sub ratione boni, licet non sit bonum, errat; et si aliquid prosequatur quod putat malum, licet sit bonum, iterum errat. — Conscientia autem erronea non obligat nisi per accidens, scilicet ratione apprehensionis: et ideo non oportet ut id ad quod obligat sit bonum, vel secundum legem divinam. Nec tamen obligat virtute propria. Non enim ideo dictat aliquid faciendum quia sibi videtur, sed virtute divini præcepti et per accidens, quia dictat hoc tanquam a Deo præceptum.

Sciendum autem, quod nemo est simpliciter perplexus, quia sic de necessitate peccaret; sed non est inconveniens, aliquem esse perplexum quodam posito, donec illud deponat. Unde stante errore conscientiæ, potest quis esse perplexus; errorem autem deponere potest. — Denique, quum conscientia obliget virtute divini præcepti, ideo si aliquid dictat quasi sub præcepto directe cadens, voluntas mortaliter peccat si non acquiescit, licet veniale sit id quod sententiat. Si vero non apprehendatur quasi præceptum, tunc non fit directe contra conscientiam, sed præter eam, et est solum veniale peccatum. Si enim quis habeat conscientiam quod nisi fornicetur, mortaliter peccet; quum mortale peccatum non sit nisi ex contemptu Dei, constat quod fornicationem non potest omittere nisi Deum contemnendo, atque per consequens mortaliter peccando.

Chapter 130 of 144