Skip to the text

Articulus 130

Quomodo bonum et malum sint differentiæ essentiales actionis; et quod ex voluntate dependeant bonitas et malitia exterioris actus.

SPECIFICA autem differentia actionum est ex diversitate formarum, quæ sunt actionum principia: sicut calefacere et frigefacere differunt specie, sicut calor et frigus. Forma autem voluntatis est finis seu bonum: ideo in actibus voluntatis est differentia specifica ex ratione finis. Et quum actus non sint in genere moris nisi in quantum voluntarii, ideo in genere moris est speciei diversitas secundum diversitatem finis. Quoniam itaque malum et bonum dicuntur per ordinem ad finem, ideo sunt essentiales differentiæ in genere moris, scilicet actionum ipsius voluntatis. Aliarum autem operationum quas voluntas imperat et quæ ad alias potentias pertinent, non sunt bonum et malum differentiæ nisi per accidens, videlicet secundum quod voluntarii rationem participant et ad genus moris reducuntur et pertinent: quia aliquid reducitur ad genus dupliciter, videlicet: per se, sicut albedo ad colorem; aut per accidens, ut album ad colorem, ratione albedinis. — Malum autem non est differentia actionis voluntariæ secundum quod est privatio tantum, sed prout fundatur in fine indebito, qui non est omnino expers bonitatis.

Denique advertendum, quod voluntas intendens, videlicet in ultimum finem proficiscens, si mala sit, sufficit ejus malitia ad malitiam exterioris actus: quia quod malo fine agitur, semper malum est. Non tamen sufficit bonitas voluntatis ad bonitatem actus: quia sunt actus qui de se mali sunt, nec unquam bene fieri possunt. Voluntas vero secundum quod eligens, scilicet prout fertur in medium ad finem, si bona est, semper est actus bonus; et si mala, erit universaliter operatio mala. Et ideo comparatio voluntatis cum arbore, de voluntate eligente intelligenda est. Sicut enim quinto Ethicorum tradit Philosophus, ad bonitatem consilii tria requiruntur: primo, ut consilians præstituat sibi debitum finem; secundo, ut adinveniat efficax opus ad finem consequendum; tertio, ut utrumque inveniat debito tempore, ne scilicet sit præceps vel tardus. Consilium autem electionem præcedit: nam electio est velut conclusio consilii, secundum Philosophum tertio Ethicorum. Ideo ad bonitatem voluntatis eligentis exigitur bonitas finis et medii ordinati ad finem: quibus concurrentibus, actus exterior utique bonus est. — Itaque constat, quod actus exterior non pertinet ad genus moris nisi ratione voluntatis: non tamen habet suam bonitatem vel malitiam a voluntate intendente solum, sed etiam simul a voluntate eligente. Nec obstat quod secundum Philosophum, ratio boni a fine sumitur: quia ad bonitatem rei non sufficit bonitas finis ultimi, quem respicit voluntas intendens; sed exigitur etiam bonitas proximi finis, quem respicit voluntas eligens. Unde elucescit quia non sufficit ad bonitatem actionis, bonitas voluntatis intendentis. — Ex his patet intellectus verbi S. Ambrosii quo ait: Affectus tuus operi tuo nomen imponit.

Chapter 131 of 144