Skip to the text

Articulus 131

Utrum exterior actus aliquid de bonitate vel malitia addat supra bonitatem vel malitiam voluntatis; et an eadem actio possit esse bona et mala.

TALIS præterea est habitudo actus exterioris et interioris, quod uterque est alteri causa bonitatis cujusdam. Habet enim uterque secundum se bonitatem aliquam, quam alteri dat. Bonitas namque exterioris actus in commensuratione circumstantiarum consistit, secundum quam proportionatus est ad rectum finem; et hanc exterior actus dat interiori, non secundum quod est exercitus, quia sic est posterior, sed in quantum intentus, quia voluntas comparatur ad ipsum sicut ad objectum. Est quoque quædam bonitas in actu interiori secundum se, secundum quod voluntas est domina actus sui : et ab hac bonitate oritur ratio meriti et laudabilis; et hanc participat actus exterior ab interiori. Et de hac bonitate loquendo, actus exterior nihil bonitatis aut malitiæ superaddit voluntati, dummodo voluntas æque intensa sit. Nam in quibusdam non potest voluntas tam intensa esse ante actum sicut in actu, quando scilicet actus exterior est secundum se delectabilis. Et ideo non tantum peccat qui vult fornicari, ut fornicans : quia non potest esse tanta delectatio in cogitatione, ut in opere. In quibusdam autem voluntas in actu remittitur, quando videlicet actus difficiles sunt; et in his potest voluntas intensior esse in actu interiori quam exteriori. Loquendo autem de bonitate prima, sic actus exterior complet interiorem, sicut terminus motus, motum.

Quoniam vero per bonitatem quam dat voluntas exteriori actui, ordinatur actus exterior ad præmium essentiale, secundum quod liberaliter atque ex amore actus procedit; ideo quoad præmium essentiale, nihil addit voluntati actus exterior. Nam tantum meretur qui habet perfectam voluntatem bonum aliquod faciendi, quantum si faceret; et tantum meretur si facit unum actum, quantum si multos, manente voluntate æque intensa. Porro, per bonitatem actus exterioris ordinatur homo ad præmium accidentale. Unde actus exterior addit aliquid accidentale ipsi bonæ voluntati : sicut per meritum adipiscitur martyr aureolam. Ex frequentatione etiam actus exterioris innascitur animæ habitualitas ad bonum, et dispositio ad gratiæ incrementum; et ad satisfactionem adjungit : quia per eum magis punitur quis quam per solum interiorem actum.

Ex his patet quomodo dictum sit a Sanctis : Quantum intendis, tantum facis.

Nam ly quantum, potest esse adverbium vel nomen. Si nomen, tenet in malis, et non in bonis. Si adverbium, sic in bonis et malis verum est, secundum bonitatem et malitiam quam habet opus extrinsecum a voluntate eligente. Tamen actus exterior aliquid bonitatis addit de bonitate quæ convenit ipsi secundum se. — Propterea Bernardus ait : Bona voluntas sufficit ad meritum; sed bona actio requiritur ad exemplum. Hoc enim verum est quoad essentiale præmium, vel quando facultas operis deest. Unde et Philosophus decimo Ethicorum testatur, quod operatio bona, est ad manifestationem virtutis. — Denique, sicut Dominus in Evangelio dicit, vidua quæ duo æra minuta misit, plus omnibus misit, quia videlicet efficaciori voluntate id misit, et ideo ad essentiale præmium amplius merebatur;1 sed quoad accidentale præmium, alii plus mereri poterant, prout ministros templi ad orandum pro se inducebant, vel plus satisfaciebant. — Licet autem totum essentiale præmium in interiori actu consistat, non est tamen superfluum exterius agere : quia voluntas non potest esse perfecta, nisi transeat in opus si possit; et iterum, quia opus exterius cadit sub præcepto, confertque ad præmium accidentale.

Denique, quum ens et unum convertantur, sicut unius rei non est nisi unum primum esse et essentiale, sic non potest esse nisi una, nec habet pluralitatem nisi secundum esse secundarium et accidentale. Itaque actus exterior consideratus in se et secundum esse suum naturale, est unius dumtaxat; sed potest quamdam pluralitatem habere secundum esse morale, quia esse morale accidit ei ex participatione voluntarii, prout a voluntate imperatus est. Unde idem actus dicitur bonus et malus, non secundum quod unus, sed secundum quod est quodammodo multa : ut si quis propter Deum ad ecclesiam vadat, et in ipso meatu intentionem mutet, et propter gloriam vanam viam suam continuet; ista ambulatio secundum esse naturale, est unus motus, sed secundum esse morale, est alia et alia, in quantum diversa intentione et voluntate expletur; et quoad hoc, potest dici bona et mala.

Footnotes

  1. Luc. xxi, 2, 3. ↩

Chapter 132 of 144