Skip to the text

Articulus 132

An in actibus humanis reperiatur indifferens.

EST autem de præsenti materia triplex opinio. Quidam enim dicunt, quod non in verbis, sed in factis sit aliquid indifferens: quia verbum est signum alicujus, non autem factum. Et ideo in verbis deformitas est, si otiose dicantur; non tamen in facto, si sine legitima causa fiat. Sed ista responsio nulla est: quia licet factum non ordinetur ad aliud ut signum ad signatum, ordinatur tamen ad aliquid sicut ad finem. Otium vero opponitur ordini qui est ad finem. — Ideo alii dicunt, quod in verbis et factis aliqua sint indifferentia, videlicet nec bona nec mala: quæ scilicet nec ordinantur ad impletionem præceptorum Dei, nec contrariantur eisdem: ut si quis loquatur alicui ex amicitia civili, vel opus amicabile faciat. Sed nec istud videtur sufficiens, quia actus virtutis politicæ non est indifferens, sed est de se bonus, et si gratia informetur, erit et meritorius. Actus enim virtutis necessario ordinatur in finem bonum, nec potest egredi actus ab aliquo deliberante sine intentione finis.

Ideo cum tertia opinione dicendum, quod nullus actus a voluntate deliberata procedens, esse possit indifferens, nec secundum theologum, nec secundum moralem philosophum. Et ulterius, non potest a voluntate deliberata in habente gratiam egredi actus, quin sit meritorius vel demeritorius. Sed in non habente gratiam, potest esse actus nec meritorius nec demeritorius, non tamen nec bonus nec malus. Nam malum in quantum malum, non opponitur bono contrarie, sed privative: quia in contrariis utrumque extremum est aliquid positivum; sed ex positivo non potest sumi ratio mali. Si ergo inter bonum et malum est medium in actionibus, hoc erit in quantum privative opposita sunt. Sed in privative oppositis non est medium nisi per hoc quod subjectum non est susceptivum habitus: sicut lapis nec est cæcus nec videns. Et per hunc modum oportet accipere medium inter bonum et malum. Sed nullus actus ex ratione deliberata procedens, esse potest qui non sit susceptivus bonitatis aut malitiæ: et ideo in tali actio non potest esse indifferens. Actus vero qui sequuntur subitæ imaginationis apprehensionem, ut confricatio barbæ, dicuntur hoc modo indifferentes. Porro actus civili bonitate bonus, non est susceptibilis efficaciæ promerendi nisi per informationem gratiæ: et ideo in non habente gratiam, potest esse indifferens ad meritum atque demeritum. Sed quia caritas omnibus virtutibus imperat, ideo actus omnium virtutum ad finem caritatis ordinandi sunt: et ideo in habente caritatem, est omnis actus ex deliberata voluntate procedens, meritorius aut demeritorius.

Chapter 133 of 144