Articulus 133
Quod fidei sit intentionem dirigere; et utrum omnis operatio infidelium sit peccatum.
RECTUM porro est id cujus medium ab extremis non exit. Actio autem inter operantem et finem intentum media est: ideo recta dicitur quando non discordat a fine. Illius autem est dirigere, cujus est in finem ordinare. Ordinare vero in finem contingit dupliciter, scilicet: ostendendo finem, et hoc pertinet ad actum rationis; aut inclinando in finem, quod voluntatis est: quia secundum Augustinum, amor est quoddam pondus animæ. Finis quoque actuum humanorum est duplex, scilicet : naturalis, et in hunc dirigit ratio per habitum sapientiæ acquisitæ, cujus actus est felicitas contemplativa, vel per habitum prudentiæ, cujus actus est felicitas civilis, secundum Philosophum. Alius est finis supernaturalis, ad quem non sufficit naturalis ratio nec voluntas, nisi per fidem et caritatem perficiantur. Rursus, quidam est finis proprius et proximus, alius communis et ultimus. Fides ergo dirigit in finem communem et ultimum. Prudentia vero, quum sit (secundum Bernardum) auriga virtutum, dirigere potest ad bonum humanum, non autem ad bonum divinum, quod est beatitudo repromissa in patria.
Denique (sicut præhabitum est) operatio dicitur multipliciter, et secundum diversos gradus bona;1 illa vero ultimatam perfectionem sortitur, quæ procedit a virtute informata per gratiam. Licet autem hæc bonitas operationis et virtutis non sit in infidelibus, potest tamen esse in eis bonitas virtutis politicæ seu bonitas actus ex genere, cujus videlicet objectum bonum est, et etiam bonitas ex circumstantia: unde non omnis actus infidelium est malus, sed semper est deficientis bonitatis.2 — Quod ergo dicitur in Glossa, Omnis vita infidelium peccatum est, ideo dicitur, quia quidquid faciunt ex inductione suæ perfidiæ, peccatum est; aut quia infidelitas tale peccatum est, ut ea stante nullum peccatum infidelibus ignoscatur. Possunt autem aliqua facere propter finem aliquem proximum bonum. Neque tenentur semper ordinare omnem actum suum in finem quem fides ostendit: quia præcepta affirmativa non obligant ad semper, licet obligent semper. Insuper, consilium non est nisi de bono: sed infidelibus consuliatur ut quædam de genere bonorum faciant. Sancti quoque, ut Hieronymus et Augustinus, sæpe commendant quosdam gentilium de quibusdam operibus: illa ergo mala non erant.
Footnotes
Chapter 134 of 144