Skip to the text

Articulus 134

An voluntas peccati et actus sint unum peccatum; et qualiter post peccatum reatus permaneat.

QUONIAM secundum præinducta, actus non ponitur in genere moris nisi ratione voluntatis, in quantum videlicet est voluntarius; ideo secundum unitatem voluntatis, pensanda est unitas actus boni et mali: nempe ab eodem habet res esse et unitatem. Ostensum est autem, quod actus qui est unus secundum esse naturale, potest esse multa secundum esse morale;1 et contra, actus qui est in genere moris unus, potest esse multa secundum esse naturale: sicut in furto, in quo sunt multi actus naturales, qui omnes sunt unum peccatum. Quum ergo quæritur, an voluntas et actus sint unum peccatum, oportet distinguere. Si enim intelligatur de voluntate actui conjuncta, sic sunt unum peccatum: nam tunc actus voluntatis non multiplicatur. Si vero intelligatur de voluntate præcedente actum, erunt duo peccata, non propter diversitatem actus interioris et exterioris, sed duorum interiorum actuum voluntatis.2 Unde et divisim in lege prohibemur concupiscere (quod de concupiscentia separata ab actu intelligendum est), et concupiscentiam exsequi. — Denique, non semper sunt diversa peccata quando actus diversi sunt: sicut quando actus unius peccati imperat actui alterius, ut si quis furetur propter gulam: tunc enim est unum peccatum, in quo tamen sunt plures deformitates, quarum una complet rationem peccati, unitatem efficiens.

Sciendum est insuper, quod reatus proprie est obligatio ad pœnam. Et obligatio hæc, inter culpam et pœnam media est, quia a culpa causatur et ad pœnam perducitur: ideo quandoque reatus pro pœna, quandoque pro culpa accipitur. Quum autem, secundum Philosophum secundo Ethicorum, pœna sit quædam medicina, vel ad correctionem puniti, vel ad ædificationem et exemplum aliorum, ne videlicet alii talia agant qualia vident ulcisci, medicina vero contra defectum ordinetur; ideo reatus defectus est, qui a voluntario actu deformi causatur, et manet post actum, quatenus per justitiam pensetur per pœnæ inflictionem, quod recto ordini subtractum est: quoniam hoc utique justum est, quod qui propria voluntate nimium usus est, aliquid contra propriam voluntatem patiatur, ut sic omnia ordinatissime disponantur. — Porro, in peccante duo defectus sunt: unus in ipso peccante, scilicet privatio gratiæ propter præcedens peccatum; et hic defectus recuperatur dum gratia redditur. Alius defectus est in actu peccati, eo quod limites æquitatis et rationis divinæque legis transgreditur; et hic non ex toto aufertur dum gratia reparatur. Unde satisfactio injungitur, et est homo temporalis pœnæ adhuc reus.

Footnotes

  1. art. cxxxi. ↩

  2. Exod. xx, 17, 14, 15. ↩

Chapter 135 of 144