Skip to the text

Articulus 135

De peccato mortali et veniali.

DIVISIO autem peccati in mortale et veniale, est divisio analogi in analogata: quia in peccato veniali non est plena ratio peccati. Nam veniale peccatum non corrumpit virtutem secundum habitum, sed secundum actum, in quantum est quædam elongatio a virtute; et ideo veniale dicitur, quia propter suam imperfectionem facile indulgetur. Et quia mortale et veniale non sunt perfecte contraria, sed differunt secundum perfectum et imperfectum, ideo in eodem esse possunt. Verumtamen, quoniam quodammodo opponuntur, ideo non possunt in eodem actu fundari. Nempe in veniali peccato adhæret voluntas inordinate ei quod ad finem est, non tamen in eo sibi finem ultimatum constituit. Mortale vero peccatum, quod ideo mortale vocatur quoniam vitam spiritualem animæ, scilicet gratiam et caritatem, penitus aufert, constituit sibi finem in re commutabili atque caduca, plus diligens creaturam quam Creatorem.

Denique, sicut bonum ex genere dicitur propter debitum objectum, sic malum ex genere dicitur propter materiam in qua peccatur. Unde in illis est mortale peccatum, in quibus excedere vel deficere, est directe contra caritatem Dei et fœdus humanæ societatis. Potest autem id quod ex genere veniale est, mortale fieri, si quod veniale est, credatur mortale, et tamen fiat; aut si quis eatenus delectetur in re temporali ut divino illud amori præferat, seu in eo finem constituat. Insuper, potest peccatum veniale esse vel ex genere actus qui directe non repugnat caritati, aut ex parte peccantis, quemadmodum accidit in primis motibus sensualitatis. In præcedentibus vero ostensum est, quomodo peccatum tripliciter veniale dicatur:1 scilicet, ex causa, eventu, et ex genere.

Differunt autem peccatum mortale et veniale: quia mortali, non autem veniali, debetur æterna pœna. Cujus ratio ex tribus elicitur. Primo, quia Deus, contra quem peccatur, est immensæ dignitatis, et ideo eum contemnere, est infinitæ enormitatis: quia quo qui offenditur major exsistit, eo offensa major censetur. Secundo, ex parte peccantis, qui sibi finem dilectionis constituit in eo quo peccat, et ideo quantum in se est, vellet in æternum ei adhærere, in quo sibi finem reponit: unde et in suo æterno peccare fertur. Tertio, ex statu peccantis: nam quum sine gratia non sit culpæ remissio, mortaliter peccans se gratia privat si ita decedat, et nunquam culpa potest mundari, et per consequens nec a pœna. Et quoniam creatura non est capax infinitæ pœnæ intensive, ideo fit compensatio, et torquetur per durationem infinitam. — Verumtamen, peccatum veniale in eo qui propter mortale peccatum in infernum retruditur, etiam in æternum punitur. Sed hoc accidit veniali, eo quod mortali peccato conjunctum est. — Quoniam vero per mortale peccatum adhæretur bono commutabili tanquam fini, per veniale autem sicut ei quod est ad finem; ideo conversiones peccati mortalis et venialis non sunt proportionales, quia non sunt ejusdem generis.

Footnotes

  1. art. LXXXI. ↩

Chapter 136 of 144