Skip to the text

Articulus 136

De radicibus peccatorum.

DENIQUE, ad similitudinem radicis in arbore, id quoque vocatur radix peccati ex quo peccatum oritur, convalescit atque fructificat. Hoc autem est bonum intentum, ad quod peccans inordinate convertitur. Nam finis movet efficienter. Itaque ex parte conversionis est id radix peccati, ex quo oritur ipsum. Oritur autem peccatum ex tribus, videlicet : ex actu, secundum quod unum peccatum est causa alterius; ex habitu, qui elicit actum; et ex passione seu pronitate ad malum. Actus vero et habitus, quum ex aliquo priori causentur, vel passione aut actu, non proprie sortiuntur nomen radicis : unde relinquitur, quod radix peccati sit passio aut pronitas quædam ex originali peccato relicta. Est autem ordo in bonis commutabilibus, ad quorum conversionem contingit peccatum : nam unum est finis alterius. Ultimus vero finis in eis est homo, ad quem omnia illa ordinantur : ideo quanto radices sumuntur propinquiores huic fini, tanto pauciores sunt. Et ob id si sumatur radix ex parte peccantis, est una, videlicet inordinatus amor sui. Si autem sumatur radix ex parte eorum quæ homo propter se appetit, erunt plures. Appetitus quoque circa bonum commutabile, est vel prosequens quod sibi peccans putat conveniens, aut fugiens quod putat nocivum. Sicut autem malum non habet esse nisi ut privatio boni, ita nec vitatur nisi in quantum quis bonum contrarium diligit.

Secundum hæc itaque Sancti diversimode assignant peccatorum radices. Nam passio, quæ est radix peccati , aut est secundum inclinationem appetitus in ea quæ propter finem quæruntur, et hoc dupliciter, scilicet : vel secundum inclinationem Hic deest primum divisionis membrum. in bonum tantum propter quod malum fugitur; aut secundum inclinationem appetitus in bonum et malum. Si secundo modo, sic sunt duæ radices peccati, videlicet cupiditas male inflammans, et timor male humilians. Si primo modo, aut hoc est secundum inclinationem in bonum exterius universaliter, et ita est solum una radix peccati, utputa cupiditas; aut in diversa bona exteriora particulariter, et sic sunt tres radices secundum triplex genus exteriorum bonorum, videlicet : concupiscentia carnis, quæ est circa delectabilia sensui; concupiscentia oculorum, quæ est circa bona exteriora in usum ordinata; et superbia vitæ, quæ est circa bona secundum opinionem, ut honor, dignitas, fama.

Sic igitur peccatum habet radicem et fundamentum, non ratione aversionis, quia sic nihil est, sed ratione conversionis. Ideo, quum superbia et contemptus ac error dicantur ex parte aversionis, non proprie habent rationem radicis. Nam secundum Dionysium, nullus ad malum respiciens operatur : imo semper omne agens aliquid boni intendit, vel apparens, vel verum.1 Nihilo minus hæc dici possunt initia peccati : quia quum peccatum sit actus deficiens, nil prohibet initium ejus esse quemdam defectum. Et hic defectus si sit in ratione dirigente, dicitur error, secundum quod error idem est quod ignorantia electionis, secundum quam (secundum Philosophum) omnis malus ignorans est. Vel est in voluntate actum imperante, quæ non intente neque sollicite inhæret eis quæ Dei sunt, et ita, secundum Ambrosium, erit contemptus vel superbia, prout quis cupit non subesse præcepto. Et sicut secundum rem, unum peccatum est conversio et aversio, secundum terminos tantum distinctum, sic cupiditas in quantum radix, et superbia in quantum initium, sunt idem in re, et differunt secundum terminos, scilicet aversionem et conversionem. Unde et undecimo super Genesim asserit Augustinus, cupiditatem atque superbiam unum esse malum, non duo.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 137 of 144