Skip to the text

Articulus 137

De multiplici divisione peccati.

DIVIDITUR vero peccatum in peccatum cogitationis (secundum quod cogitatio complectitur affectionem omnemque actum interiorem), locutionis, operis et consuetudinis. Et sumitur hæc quadripartita divisio secundum gradus quibus pervenitur ad completam rationem peccati, in quantum unus actus alteri additur ad perfectionem peccati; et ideo posterior gradus comprehendit priorem. Et est ista divisio quasi totius potestativi in suas partes. Non enim est per essentiales differentias, sed per quædam quæ accidunt ipsi peccato. Peccatum quoque consuetudinis est secundum quod unus actus alteri superadditur. Et quoniam consuetudo est circumstantia aggravans peccatum ex multiplicatione actuum, ideo divisio atque progressus peccati sistit in ea, quia post actum exteriorem non est alius actus exterior alterius generis. Nec condividitur consuetudo actui tanquam simpliciter distincta ab actu, sed quasi distincta ab actu non consueto, quemadmodum in divisione totius potestativi contingit.

Porro, alia ponitur divisio peccati, ex parte objecti, videlicet in peccatum contra Deum, contra proximum, et contra se ipsum. Sicut enim, secundum Philosophum, omnis virtus est quædam justitia, sic omne peccatum est quædam injustitia: quia per ipsum detrahitur aliquid alteri quod ei debetur. Aliquid autem debemus Deo, scilicet reverentiam, dilectionem, etc.; et dum tale aliquid ei non exhibemus, dicitur esse peccatum contra Deum. Nobis quoque debemus ut secundum rationem vivamus. Unde dum bestialiter vivimus, peccamus in nos. Dum vero proximo subtrahimus quod ei debemus, est peccatum in proximum. — Sciendum autem, quod injustitia duo habet objecta, scilicet: id quod subtrahitur alteri, quod est materia actus, et inde specificatur; et illum cui fit subtractio, scilicet Deum aut hominem: et penes illud objectum sumpta est præsens divisio. Nec est inconveniens ista in peccato coincidere: quia qui peccat in proximum, peccat in se et in Deum; sed hoc est per modum sequelæ. — Intuendum præterea, quod quum homo se naturaliter diligat, ideo omnis homo diligit se secundum id quod se magis esse existimat. Unde sapiens, quia scit se maxime esse id quod est secundum intellectum, bona spiritualia vehementius sibi desiderat. Quidam vero æstimant se esse quod non sunt, et falso se diligunt. Nam secundum naturam sensualem se magis pensant et amant.

Tertio dividitur peccatum in peccatum et delictum. Et sumitur ista divisio ex parte legis divinæ regulantis actus humanos; et hoc dupliciter: quia vel secundum distinctionem præceptorum in se, et sic peccatum respicit præcepta negativa, delictum affirmativa; vel secundum quod peccator diversimode deficit a præceptis: quia aut deficit secundum rationem per ignorantiam, et tunc est delictum; aut deficit secundum voluntatem per contemptum, et sic est peccatum. Itaque peccatum consistit in actu prohibito; delictum vero in omissione est.

Chapter 138 of 144