Articulus 138
De capitalibus vitiis.
IN præhabitis demonstratum est quemadmodum unum peccatum ex alio quatuor modis nascatur. Quorum ultimus propriissimus est, quando peccatum ordinatum ad finem alterius peccati, ex illo causatur ad cujus finem ipsum per se ordinabile est atque accommodum: sicut quum quis furatur ut ditetur, furtum ex avaritia oritur. Illa ergo peccata capitalia sunt ex quibus hoc modo alia oriuntur; et per hoc differt peccatum capitale a radice peccati, quoniam radix proprie non est peccatum sicut capitale peccatum. Sic igitur illa capitalia sunt, ad quorum fines corrupto appetitui desiderabiliores, cetera ordinantur peccata. Hæc vero sunt quæ circa principalia sensualium potentiarum objecta consistunt, quia ex corruptione sensualitatis in nobis causantur.
Appetitus autem sensualis in concupiscibilem et irascibilem dividitur. Objectum vero concupiscibilis, est delectabile sensi: et ideo peccatum capitale quod est in concupiscibili, est vel quia inordinate desiderat delectabile secundum sensum, aut quia inordinate fugit impedimentum hujus delectationis. Si primo modo, hoc est dupliciter: nam vel tendit in id quod est medium ad delectationem sensualem, ut sunt divitiæ, et sic est avaritia; aut in ipsum delectabile. Perfecta autem delectatio sensus est in tactu et gustu, secundum quod gustus est quidam tactus, propter immediatam applicationem sensualis ad sensum. Et sic circa delectabile tactus, est luxuria; circa delectabilia gustus, gula. Ex eo autem quod inordinate fugit impedimentum delectationis, est acedia, quæ est tædium spiritualis boni. — Denique objectum irascibilis, est arduum aliquod et magnum in quod homo pervenire conatur. Dupliciter igitur in irascibili potest esse peccatum: aut quia inordinate fertur in tale arduum et altum, et sic est superbia vel inanis gloria; aut ex eo quod contendit contra id quod impeditivum est ardui. Et hoc dupliciter accidit. Aut enim illud impediens, directe contra agit, sicut impugnans, et sic est ira, quæ est appetitus vindictæ; aut indirecte, et sic est invidia, quæ est dolor boni alterius, prout illud æstimatur propriæ excellentiæ impeditivum.
Superius vero dictum est, quomodo cupiditas et superbia tripliciter accipi possint:1 quomodo scilicet uno modo sint quidam habituales defectus, et non peccatum, sed peccati initium; secundo autem quædam generalia peccata; tertio vero specialia, et sic capitalia sunt. — Illa quoque peccata in quæ homo facilius inclinatur, capitalia sunt; quæ vero non facile appetuntur propter se, sed solum propter finem alterius, ex illis nascuntur, et filiæ appellantur. Et præsertim ex superbia et avaritia omnia nasci videntur, quoniam objecta horum vitiorum, videlicet pecunia et honor, potissime promittunt homini sufficientiam, maxime autem superbia: nam excellentia est aliquid propter se desideratum; pecunia autem non diligitur, secundum Philosophum primo Ethicorum, nisi propter aliud quod per eam quis sequi cupit. — Non solum autem mortale, sed et veniale peccatum, capitale esse potest: quia licet non habeat principalitatem in ratione peccati, tamen principalitatem finis potest habere, secundum quod alia ad ipsum referuntur.
Footnotes
-
art. cxxxvi. ↩
Chapter 139 of 144