Skip to the text

Articulus 139

De speciebus superbiæ; et utrum omnia peccata sint paria.

SICUT primo de Anima dicit Philosophus, rectum est judex sui et obliqui. Oportet ergo ex cognitione virtutis in cognitionem oppositi vitii pervenire. Vitium autem opponitur virtuti cui in objecto communicat, ut luxuria castitati. Ideo superbia magnanimitati opponitur, quia utriusque objectum est arduum, et tendere in rem magnam. Sed magnanimitas tendit in illud mediocriter: quæ mediocritas in electione magni et in proportione sui ad illud consistit. Tendit enim magnanimus in id quod simpliciter magnum est, et non in id quod imperfecte est magnum: et ideo non curat exteriora bona, inter quæ honor præcipuum est, tanquam finem. Imo nec honorari finaliter cupit, quoniam hoc sibi valde parvum censet, quum sit vanum et caducum; sed optat fieri dignus honore. Item non tendit in magna nisi secundum proportionem suam, videlicet secundum quod est capax et habilis; et ideo, secundum Philosophum, est magnanimitas omnium ornamentum virtutum, quia actus earum reddit eximios. Ratione primi, scilicet quod magnanimitas intendit vere magnum, opponitur ei inanis gloria, quæ non tendit in magnum simpliciter, sed in laudem et honorem, et non ut eis digna sit. Ratione autem secundi opponitur magnanimitati superbia, quæ non tendit in vere magnum secundum proportionem suam. Hoc autem contingit dupliciter: quia illud vel simpliciter deest superbo, et sic est tertia species superbiæ, scilicet jactantia; vel quia non habet tam excellenti modo ut nititur: et hoc est dupliciter, secundum quod aliquid est dupliciter excellentius in causa quam in effectu. Nam causa digniori modo habet perfectionem causati. Et hinc sumitur quarta species, quoniam superbus vult singulariter videri. Item, causa in quantum causa, habet aliquid a se ipsa. Et inde sumuntur duæ aliæ species superbiæ: quarum prima est, quando quis sibi attribuit quod habet ab alio; secunda, dum id suis meritis adscribit. — Ingratitudo autem et inobedientia, non sunt species superbiæ, nisi quia aliqualiter proprietatem superbiæ participant.

Denique Stoicorum positio, quam Tullius sequitur, erat quod omnia peccata essent æqualia: quia putabant virtutem omnino in indivisibili esse, et eam statim corrumpi, quantumcumque quis recederet ab ea, utputa si aliquam circumstantiam virtutis omitteret. Contra quod secundo Ethicorum Philosophus probat, quod ad opus virtutis non semper requiritur simpliciter attingere medium, sed sufficit esse circa medium, licet perfectio virtutis in indivisibili sita sit. Præterea, etsi ratio virtutis in indivisibili consisteret, non tamen ratio bonitatis, neque perfecti [eo quod contingit perfectionem perfectioni superaddi, quarum unaquæque rationem bonitatis causat]: et ergo contingeret unum peccatum esse alio pejus, prout in eo plures circumstantiæ boni corrumperentur. Est ergo unum peccatum gravius altero: primo, ex parte actus, secundum quod magis a rectitudine rationis abscedit; secundo, ex parte peccantis, prout quis ampliori contemptu aut majori libidine peccat. Hæc tamen gravitas accidit peccato in suo genere considerato: nam quod ex proprio genere levius est, gravius esse potest.

Chapter 140 of 144