Skip to the text

Articulus 140

De peccato in Spiritum Sanctum.

PORRO, peccare in Spiritum Sanctum dupliciter dicitur, scilicet: peccare in personam ejus, ut quum de ea male quis sentit, quemadmodum qui asserebant eum ministrum Patris et Filii; et sic est peccatum infidelitatis. Secundo dicitur peccare in Spiritum Sanctum, peccare contra attributum ejus quod est bonitas: et ideo ex certa malitia aut industria peccare, est peccare in Spiritum Sanctum; sicque accipitur proprie peccatum in Spiritum Sanctum. Peccare autem ex infirmitate, est peccare in Patrem, cujus attributum est potentia; atque ex ignorantia peccare, est peccare in Filium, cui attribuitur sapientia. Nempe, ut quinto Ethicorum Philosophus docet, tribus modis contingit peccare: ex ignorantia, passione et electione. Itaque ex ignorantia peccare, est peccatum in Filium, dum scilicet aliquid ignoratur quod a peccato retraheret. Peccare ex passione, est peccatum in Patrem, quum ex passione aut innata aut illata quis peccat: hoc namque est ex infirmitate peccare. Ex electione vero is peccat qui non alia tentatione victus, sed ex ipsa sua malitia, cum deliberatione peccato adhæret ut fini: et hoc est peccare in Spiritum Sanctum. — Dicit autem Augustinus, quod omne peccatum ex errore causatur: quod ad ignorantiam pertinere videtur. Sed hoc de errore electionis est dictum, secundum quem omnis peccans est ignorans, secundum Philosophum, in quantum videlicet in particulari eligibili errat.

Advertendum quoque, quod ex certa deliberatione atque malitia peccare, intelligi potest dupliciter. Vel ex aliquo interius inclinante, ut est habitus malus: et sic omnis qui in malo habituatus est, ex electione peccat, ut intemperatus. Secundo, dum voluntas id rejicit quod a peccato retrahere potest: sicut dum spem futuræ vitæ quis abjicit ut peccato liberius vacet. Primo autem modo ex electione peccare, non est determinatum genus peccati, sed quædam communis circumstantia peccati. Sed secundo modo, est determinatum genus peccati, quod proprie peccatum in Spiritum Sanctum vocatur: sic enim habet speciale objectum, utputa id quod a peccato est natum retrahere; quod utique est bonitas Spiritus Sancti, aut effectus ei appropriandus. — Quum autem secundo modo ex electione peccatur, sunt ibi duo actus mali, quorum unus est causa alterius: et primus, videlicet spontanea abjectio ejus quod peccatum impedit, est proprie peccatum in Spiritum Sanctum; alius autem non ita: sicut si ex desperatione quis fornicetur, non est fornicatio in Spiritum Sanctum; sed ipsa aspernatio ejus quod peccatum impedire potest, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur.

Denique, sufficientia specierum peccati in Spiritum Sanctum ita accipitur. Nam peccatum in Spiritum Sanctum est ex hoc quod quis abjicit quod peccatum impedire potest. Retrahitur autem aliquis a peccato, aut propter deformitatem peccati, aut propter aliud. Si propter aliud, hoc est dupliciter, scilicet: vel ad vitanda supplicia, vel ad præmia consequenda; quorum neutrum est virtuosi, cujus est bonum operari propter amorem boni. Hæc vero duo tolluntur per præsumptionem, quæ privat timorem supplicii, et per desperationem, quæ aufert spem præmii. Si autem retrahatur a malo et agat bonum propter se, scilicet delectatus amore boni, hoc est dupliciter: quoniam actus virtutis et vitii considerari potest, vel ut quoddam bonum humanum, aut ut bonum divinum. Si ergo consideretur actus peccati ex parte ejus quod est humanum, sic duo in ipso considerari possunt, delectatio indebita scilicet, atque deformitas; et ex utraque quis a peccato retrahi potest. Et quoad hoc sunt duæ species peccati in Spiritum Sanctum, scilicet: obstinatio, qua aliquis firmiter adhæret delectationi, ac si non esset indebita; et impœnitentia, qua deformitatem peccati nec abhorret neque relinquere curat. Divinum quoque in actu virtutis, quod etiam a peccato retrahit, est duplex: unum velut dirigens, scilicet veritas fidei; aliud sicut inclinans, videlicet gratia in Ecclesiam a Spiritu Sancto diffusa. Contra primum est impugnatio veritatis agnitæ; contra secundum, invidentia fraternæ gratiæ.

Itaque desperatio prout est peccatum in Spiritum Sanctum, non est ex hoc quod remissionem peccatorum quis neget (hoc namque infidelitatis est vitium), sed quoniam homo remissionem peccatorum quam fieri credit, a se rejicit ut securius peccet, nolens in ea tendere per quæ peccatorum remissionem percipiat. — Denique, sicut perseverantia uno modo est specialis virtus, prout dicit propositum perseverandi in bono incepto usque in finem; alio autem modo est quædam circumstantia aliarum virtutum, secundum quod dicit actualem in actibus virtutum durationem usque ad mortem: sic impœnitentia prout dicit propositum non pœnitendi, est species peccati in Spiritum Sanctum; sed in quantum dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, negando peccati pœnitentiam, sic est quædam circumstantia et accidens peccatorum aliorum. — Advertendum autem, quod veritas et sapientia, et hujusmodi, si secundum propriam rationem considerentur, appropriantur Filio; si vero considerentur ut dona, sic appropriantur Spiritui Sancto, qui est primum donum, in quo omnia dona donantur. — Invidia quæ est peccatum in Spiritum Sanctum, non est illa quæ est de prosperitate aut actione hominis, sed quæ est de exaltatione gratiæ, vel ideo quod multi convertuntur ad Deum. — Nullum denique istorum est peccatum in Spiritum Sanctum, nisi quia voluntas tendit per se in ea : ut quod aliquis non vult habere spem præmiorum, nec vult assentire veritati quam novit. Si autem contingunt ex quodam exteriori, seu passione seu rationis defectu, sic non erunt peccata in Spiritum Sanctum.

Dicitur quoque peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile, non quia remitti non possit, sed quia de se non habet aptitudinem ut remittatur, et hoc tribus de causis. Primo, ex causa movente : nam procedit ex industria et mera malitia seu electione, non autem ex infirmitate aut ignorantia, quæ peccatum remissibile faciunt, quia rationem voluntarii minuunt. Secundo, propter modum inclinationis, quia in peccato hoc adhæret quis malo sicut fini. Et hæ duæ rationes sunt in omni peccato quod ex electione procedit, ut irremissibile sit. Tertia vero propria est peccato in Spiritum Sanctum, et sumitur ex parte objecti : nam peccans in Spiritum Sanctum, abjicit remedium a peccato retrahens, seu spiritualem medicinam peccati. Unde sicut æger medicinam fastidiens, incurabilis est quantum in se est, nisi miraculose curetur; sic in Spiritum Sanctum peccans, secundum se incurabilis est, sed quasi miraculose ab immensitate divinæ clementiæ curari potest : ideoque de eo penitus desperandum non est.

Solet præterea quæri, an aliquis in primo actu peccati et ante alia peccata, peccare possit in Spiritum Sanctum. Ad quod respondendum, quod quum nihil appetatur nisi sub ratione alicujus boni, ideo, sicut in objecto peccati in Spiritum Sanctum est minimum de bonitate, tam vera quam apparenti; ita sæpius et quasi semper ipsum sequitur post alia, imo gravissima peccata, dum scilicet homo omnino obtenebratus est. Nihilo minus, quoniam peccatorum quorum actus distincti sunt, unum non necessario præsupponit aliud, ipsa quoque voluntas ad utrumque oppositorum se habet; ideo possibile est aliquem ante alia peccata peccare in Spiritum Sanctum, præsertim in ultimis duabus speciebus, videlicet impugnatione veritatis agnitæ, et invidentia gratiæ qua reconciliati sumus : nam hæ species ab aliis peccatis ampliorem habent distinctionem. Et tamen etiam in aliis speciebus hoc accidit, si quis bene consideret. Nam potest aliquis abjicere spem futuræ beatitudinis propter difficultatem perveniendi ad eam, et propter delectationes eorum qui eam non curant; aut firmare animum suum, ut in omnibus propriam voluntatem sequatur : quod obstinationis est.

Ex hoc etiam solvitur quæstio, an peccatum primi hominis vel angeli erat in Spiritum Sanctum. Et dicunt quidam, quod peccatum eorum nec erat in Patrem nec in Filium neque in Spiritum Sanctum, quia istæ differentiæ peccati non sunt nisi secundum quod peccatum invenitur in natura corrupta : siquidem infirmitas, malitia et ignorantia, ex peccati corruptione secutæ sunt. Licet autem istud de infirmitate verum sit, non tamen de ignorantia neque de malitia. Nam ignorantia, non privative sed negative accepta, est defectus sequens intellectum creatum eo quod creatus est, in quantum deficit a lumine increati intellectus : et sic non præexigit culpam. Et ex tali nescientia seu ignorantia nascens peccatum, est peccatum in Filium, quia videlicet non omnia actu considerat, nec cuncta agnoscit quæ sciri possunt. Similiter non oportet quod malitia sit pœna, sed est aliquis actus peccati. Sciendum tamen, quod primum peccatum primi hominis et angeli non erat peccatum in Spiritum Sanctum : quod ex objecto patet. Non enim peccaverunt repugnando spei aut alicui tali; sed erat superbia, quantum ad genus peccati. Quantum vero ad circumstantiam peccati, erat peccatum ptum est: Ipsi regnaverunt, et non ex me.1 in Filium: quia uterque ideo peccavit, quod non consideravit quod ad evitationem peccati considerandum erat. Nihilo minus ex primo peccato angeli consecutæ sunt aliæ multæ deformitates, scilicet invidia, odium, etc., inter quæ esse potest peccatum in Spiritum Sanctum. — Denique advertendum, quod peccare ex spe misericordiæ, non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed peccare ex spe divinæ misericordiæ sine pœnitentia consequendæ: hoc enim repugnat divinæ justitiæ. Et ideo licet, secundum Augustinum, Adam peccando cogitavit de divina misericordia, non tamen peccavit in Spiritum Sanctum:2 quia simul cogitavit de pœnitentia, ut Augustinus testatur.

Footnotes

  1. Ossc. VIII, 4. ↩

  2. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

Chapter 141 of 144