Articulus 141
An omnis prælatio sit a Deo; et utrum in statu innocentiæ fuisset prælatio.
QUONIAM bonorum omnium Deus causa est, nulliusque mali, ideo quidquid boni in prælatione est, a Deo est utique; si vero aliquid mali in ea est, non hujus erit Deus causa. Tria autem in prælatione considerantur, scilicet prælationis principium, modus et usus. In quibusdam quoque quodlibet horum bonum est, utpote qui ad prælationem debite pervenerunt, et actus ejus bene exercent. In quibusdam vero principium malum est, ut qui indebite promoventur propter insufficientiam, aut qui injuste pervenerunt; et tamen actum prælationis bene adimplent: et sic in eis usus bonus est. In aliquibus etiam est econtrario. Sed et in quibusdam utrumque malum est. Modus autem seu forma prælationis, in omnibus bonus est: consistit enim in ordine recti sub regente. Et ideo simpliciter concedendum est, omnem prælationem esse a Deo, quia formale in prælatione est a Deo; sed quoad aliquid, scilicet quoad abusum, non est a Deo. Unde quidam usurpatam dicuntur habere prælationem. Et de quibusdam scri-
Denique, duplex est prælatio: una ad regendum, et hæc est regis ad subditos, quæ semper ordinatur ad utilitatem inferiorum; alia est ad dominandum, et hæc est tyranni ad servos: quia secundum Philosophum, tyrannus a rege differt, quoniam ad proprium commodum prælationem suam ordinat; et ideo dicit Philosophus, quod servus est organum animatum domini sui. Talis autem prælatio ante peccatum non fuisset, nisi respectu irrationalium, quæ in bonum hominis referenda sunt; nec modo est, nisi quia homo propter peccatum comparatus est jumentis. Homo enim non est naturaliter ordinatus ad finem alium nisi ad Deum. Prima autem prælatio etiam in primo statu fuisset, non tamen quoad omnes effectus quos modo habet. Triplex quippe est ejus effectus. Primus, dirigere subditos in agendis: et secundum hunc tunc fuisset, quia unus homo majori lumine naturalis ingenii et ampliori munere sapientiæ alio præditus fuisset. Secundus effectus est supplere defectus inferiorum, sicut dum populum princeps defendit; tertius, corrigere mores, ut quum mali corriguntur, et rebelles ad bonum coguntur: et quoad hos effectus, non fuisset prælatio in statu primo. — Ista quoque prælatio dignitati libertatis non derogat. Imo hoc modo non inepte prælati se servos subditorum appellant. Fecit quidem natura omnes homines æquales, secundum Gregorium, in libertate, non autem in perfectionibus naturalibus. Liberum namque vocatur, quod est causa sui. Sed unus homo non ordinatur naturaliter ad alium. Et igitur in libertate omnes æquales fuissent.
Chapter 142 of 144