Articulus 142
Quod obedientia sit specialis virtus.
HABET præterea obedientia speciale objectum, videlicet præceptum cum debito observandi. Dicitur enim objectum speciale, non quod circa ipsum sit solum una virtus, potentia vel habitus, sed propter specialem rationem. Contingit namque ut eadem res ad diversas potentias pertineat secundum rationes diversas: sicut color ad visum, imaginatio ad intellectum. Sic itaque, licet obedientia respiciat præceptum, quod est communis materia ad omnes actus virtutum, tamen quia respicit præceptum cum speciali ratione, scilicet cum debito observandi, ideo est specialis virtus. Et quia alteri reddere quod debetur, est justitiæ, ideo obedientia est pars justitiæ etiam specialis: quoniam debitum quod superioribus redditur in adimpletione mandati, est pars hujus quod est reddere alteri quod suum est.
Dicit autem Gregorius, quod obedientia est mater virtutum: quod tamen aliter ipsi quam caritati adscribitur. Oritur enim virtus una ab alia, vel per modum causæ finalis; et ita, quum actus omnium virtutum ad caritatem ordinentur, ipsa caritas mater virtutum vocatur. Secundo oritur una virtus ab alia, quia ex actibus unius virtutis causatur vel conservatur alia virtus; et sic obedientia est mater virtutum.
Chapter 143 of 144