Articulus 143
Utrum Christiani teneantur sæcularibus potestatibus obedire; et an obedientiam professi, in omnibus simpliciter obedire teneantur.
PAULO ante jam dictum est, quod obedientia respicit præceptum cum debito observandi. Hoc autem debitum causatur ex ordine qui est forma et modus prælationis, consistens in condecenti habitudine superioris ad inferiores. Hic vero ordo, ex eo quod a Deo est, vim coactivam habet, non solum corporaliter, sed et spiritualiter, propter conscientiam, ut ait Apostolus. Itaque Christianus obedire tenetur potestati sæculari secundum id quod a Deo est, non autem quantum ad ea quæ a Deo non sunt.
Dictum est autem, quod prælatio dupliciter a Deo non est: vel quantum ad modum acquirendi prælationem, vel quantum ad abusum prælationis. Quantum ad primum contingit dupliciter: aut propter indignitatem personæ, aut propter illicitum modum acquirendi. Insufficientia vero personæ non impedit quin prælato jus prælationis acquiratur: et ideo prælatis quamvis dyscolis obedire tenentur subditi, quia formale prælationis (quod debitum obedientiæ causat) semper a Deo est. Secundus autem defectus impedit jus prælationis. Nec est verus prælatus, qui per violentiam aut simoniam dominium subripit. Unde talis prælatus a subditis repelli potest quum adest facultas, nisi postea verus efficiatur prælatus consensu subditorum, vel superioris auctoritate. Propterea Tullius in libro de Officiis, laudat eos qui Julium Cæsarem (suum quamvis amicum et familiarem) occiderunt, quoniam tanquam tyrannus jura imperii usurpavit. Nam qui sic ad liberationem patriæ tyrannum occidit, mercedem et laudem meretur, quando videlicet non est recursus ad superiorem per quem judicium de invasione fieri possit. Porro, abusus prælationis dupliciter accidit. Primo, si prælatus præcipiat aliquid quod directe contrarium est virtuti, ad quam acquirendam est instituta prælatio: et tunc subditus non solum non tenetur obedire, sed etiam tenetur non obedire, sicut sancti martyres mori eligebant potius quam impiis principum parere edictis. Secundo, si aliquid jubeat ad quod se non extendit prælatio, ut si dominus a servo tributa requirat non debita: et tunc non tenetur subditus obedire, nec etiam tenetur non obedire. — Dicit autem Thomas, quod majus vinculum non solvit a minori, nisi quando non compatiuntur se mutuo: ideo vinculum quo in Baptismo quis ligatur, non absolvit a vinculo servitutis.
Denique advertendum, quod triplex est obedientia, scilicet : indiscreta, et hæc non est vera obedientia, nec eam aliquis habere debet, imo omnino abjicienda est : ut quum quis in his obedit quæ divinæ legi aut regulæ propriæ professionis contraria sunt. Alia est obedientia imperfecta, sed discreta atque ad salutem sufficiens; et est quum quis in eis quæ promisit obediens est, non autem in aliis. Tertia est obedientia perfecta, qua quis simpliciter in cunctis obedit quæ divinæ legi (quam inviolabiliter observari oportet) et propriæ professionis statutis non repugnant. Et de hac intelligendum est quod B. Benedictus ait, quod quamvis prælatus aliquid impossibile jusserit, implere tamen tentandum est. Et hæc obedientia non est necessaria, sed abundans. Et hæc responsio ex verbis S. Bernardi in libro de Dispensatione et præcepto, manifeste elici potest atque probari : licet aliqui aliter dicant, asserentes quod obedientiam professus, teneatur in omnibus obedire quæ regulæ non contrariantur, sive illa sint de genere bonorum, sive indifferentia, dummodo altiora non sint quam professio Ordinis assumpti requirit;1 ad æqualia vero et faciliora prælatus cogere potest, quamvis secundum præcepta regulæ non sint. Sed prima responsio longe melior est. Nam quum debitum obedientiæ ex ordine prælationis dependeat, ad illa dumtaxat subditus ex voto obedire obligatur ad quæ est ordinata prælatio. Sed prælationes in religionibus ad hoc ordinatæ sunt, ut status religionis secundum statuta regulæ conservetur : ideoque in his solum quæ ad regulam pertinent, debitum obedientiæ se extendit. — Si vero quis dicat, Si subditus in aliquo potest non obedire, ergo judicare habet de præcepto prælati; respondendum, quod in his quæ regulæ suæ non sunt, de actu proprio judicare habet, licet de præcepto prælati non judicet.
Si autem quæratur, an monachus plus obedire teneatur abbati suo quam episcopo; respondendum, quod quandoque potestas inferior totaliter oritur a superiori, et tunc semper magis obediendum est superiori quam inferiori. Et ita se habet potestas divina ad omnem potestatem, potestas quoque imperatoris ad potestatem proconsulis, et Papæ ad omnem potestatem spiritualem in Ecclesia. Quandoque autem potestas superior et inferior procedunt a quadam potestate altiori, quæ secundum suam voluntatem subdit unam alteri in quibusdam, et non in omnibus; et tunc magis est obediendum potestati superiori in his in quibus inferior sibi subjecta est, non autem in aliis. Unde quoad statuta regulæ, plus obedire debet monachus abbati quam episcopo; non tamen in his quæ ad ecclesiasticam pertinent disciplinam. Conformiter, quum sæcularis potestas spirituali inferior sit quoad ea quæ ad animæ salutem pertinent, non autem in his quæ ad bonum civile pertinent, ideo in illis quæ ad animæ salutem respiciunt, magis obedire oportet spirituali potestati quam sæculari; sed in eis quæ ad bonum civile spectant, sæculari potestati amplius obediendum est, sicut scriptum est, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari :2 nisi in aliquo utraque potestas exsistat, quemadmodum in Papa, qui spiritualis ac sæcularis potestatis apicem tenet ab eo qui est fons universæ virtutis, Deus sublimis et benedictus. Amen.
CREATURARUM IN ORDINE AD DEUM CONSIDERATIONIS THEOLOGICÆ FINIS.
Footnotes
Chapter 144 of 144