Proœmium
DE ARCTA VIA SALUTIS
AC MUNDI CONTEMPTU
INDICABO tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium atque justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Mich. vi, 8.
Quoniam rationalem creaturam Deus ad æternam beatitudinem obtinendam creavit, ab exordio mundi eam instruxit de his quæ ei necessaria sunt ad felicitatem hanc sortiendam: quatenus inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter virtutes et vitia rite discernat, bona et vera ac virtuosa præeligendo, mala autem et falsa ac vitiosa penitus detestando. Itaque ratio nostra per divinæ legis doctrinam instructa, per sacram Scripturam edocta, esse debet judex omnium actuum vitæ nostræ, ut conversationem propriam unusquisque quotidie sapienter discutiat, veraciter judicet, efficaciter corrigat. Quamvis ergo alios inordinate judicare divinitus prohibemur, juxta illud, Nolite judicare, ut non judicemini:1 nihilo minus se ipsum quilibet judicet, considerando propriam vitam; et quidquid in ea reprehensibile viderit, abhorrescat, defleat, vitet, neque inultum relinquat, sed per pœnitentialem satisfactionem emendet. Hoc est facere judicium atque justitiam.2 Quod qui fecerit, divini judicii districtionem æternamque inferi pœnam evadet, quemadmodum Paulus testatur: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Insuper solliciti ambulare debemus cum Domino Deo nostro, jugiter formidantes ne oculos majestatis sanctitatisque ejus in aliquo inhonoremus aut offendamus, ne gratiam in præsenti gloriamque in futuro perdamus, ne sempiterna gehennæ supplicia incurramus. Hinc ait Scriptura divina: Beatus homo qui semper est pavidus;34 et, Qui sine timore est, justificari non potest. Ad hanc timoratam atque sollicitam coram Domino conversationem hortatur nos Paulus, dicendo:5 Cum metu et tremore vestram salutem operamini;6 Jeremias quoque, dum ait: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. Oportet ergo diligenter, cum omni cordis custodia debitoque caritatis affectu ac filiali timore Deo sublimi servire, sicut cantatur in Psalmo:7 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Talis erat beatus Job, de se ipso verissime loquens: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum.8 Et denuo: Deus est (inquit) cujus iræ resistere nullus potest:9 idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Porro qui dissolutus est corde, qui levis est mente, qui divini vultus intuitum non perpendit, nec summi, æterni metuendique Judicis præsentiam reveretur, sed sic secure incedit, sic negligenter se habet, quasi jam pericula cuncta evaserit, et tanquam a Deo judicandus non sit: nonne se ipsum lamentabiliter perdit, incidetque in manus Dei viventis, recepturus cum reprobis æterna supplicia in infernalibus locis?
Tu ergo, carissime, et in Christo Jesu cordialiter prædilecte, cui hæc scribo, noli in vanitate et vana securitate te ipsum negligere, noli coram Deo altissimo te incessabiliter inspiciente, irreverenter incedere, noli ad ejus injuriam impie vivere; sed quemadmodum Moyses exhortatur, custodi temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.10 Hinc siquidem Augustinus: In vanum, inquit, Dei misericordiam sperat, qui ejus justitiam non formidat. Et Hieronymus: Si Deum (ait) præsentem et omnia videntem judicantemque credimus, et id sæpe pensamus, credo quod raro vel nunquam peccabimus. Hoc utique attendit sanctus Job, dicens: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?1112 itemque: Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Propterea Basilius admonet: Memento te sub Dei conspectu stare, qui occulta cordis inspicit et abscondita novit. Consideratio ista ad divinorum observantiam præceptorum inducit, dicente Psalmista:13 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Si ergo vis Deum timere, sagaciter cogita eum universa videre; erubesce coram præsentia infinitæ sanctitatis ejus corde impuro adsistere animamque maculatam et vitiosam habere. Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis tuæ.14
DE ARCTA VIA SALUTIS
AC MUNDI CONTEMPTU¹
Footnotes
Chapter 1 of 37