Articulus 9
De triplici motivo contemptus mundi in generali.
PARS mea Dominus, dixit anima mea:1 propterea exspectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Quemadmodum ait Scriptura, funiculus triplex difficile rumpitur.2 Triplici ergo motivo tripartitaque via monstrandum est quam sanctum, divinum ac meritorium, quam salubre, nobile expediensque sit, mundum et ea quæ mundi sunt perfecte contemnere. Quædam ergo rationes motivæ seu viæ hujus beati contemptus sumuntur ex parte Dei, quædam ex parte nostri, et quædam ex parte mundi. De quibus seriatim ac ordinate tractandum est.
Itaque ex parte Dei ad mundi contemptum nos inducere debet: primo, amor et bonitas Dei gloriosi et benedicti; secundo, zelus divini honoris, hoc est ingens affectio honorandi Deum perfecte, quantum possibile est; tertio, exhibitio beneficiorum ipsius Dei; quarto, consideratio promissorum ejus; quinto, quod Deus ipse in propria persona hoc ipsum consuluit; sexto, quod ipse id fecit. — De aliis autem infra dicetur.
Footnotes
Chapter 10 of 37