Skip to the text

Articulus 27

Contra superfluitatem divitiarum; et quare superfluitas ista sit in culpa, præsertim in clericis.

AVARO nihil est scelestius. Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam habet venalem. Certum est corporalia ad spiritualia ordinari tanquam ad finem. Aliter autem amatur atque appetitur finis, et aliter media quæ ordinantur ad finem. Finis namque per se ipsum appetibilis est et amandus, quemadmodum sanitas in medicinali facultate; media vero, in quantum proficiunt seu utilia sunt ad finem, ut per ea finis convenientius adipiscatur aut conservetur. Divitiæ autem ad spiritualem animarum nostrarum profectum finaliter ordinantur. Porro profectus et perfectio animæ in actu virtutum consistit: essentialiter quidem in actu caritatis et sapientiæ, scilicet in contemplatione et dilectione divinorum; dispositive vero in actibus virtutum moralium. In tantum ergo divitiæ licite habentur, appetuntur, amantur, in quantum necessariæ sunt ad corporeæ hujus vitæ sustentaculum, et utiles ad sobrium usum alimentorum ac vestium, per quem usum aptificatur anima ad actus contemplationis delectationisque divinæ. Si autem plus appetuntur, avaritia vere committitur: quæ est inordinatus appetitus temporalium rerum seu divitiarum; estque ex suo genere peccatum mortale, et est contraria justitiæ, secundum Thomam. Interdum vero propter imperfectionem parvitatemque actus a mortali excusatur.

Quid autem ex his consequens sit, non me oportet inferre, ne forsitan non credatur. Sed audiamus summos sanctissimosque Doctores. Ambrosius et Basilius dicunt: Non minoris est criminis habenti quod suum est tollere, quam quum dare possis et habeas, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; nudorum indumentum, quod includis; miserorum redemptio et absolutio, pecunia quam in terra abscondis. Tantorum ergo scias te invadere bona, quantis possis præstare et non vis. His consonat illud Hieronymi: Quidquid amplius quam nobis opus est a Deo accepimus, pauperibus erogare debemus. Si quod eis deputatum est, nostris cupiditatibus vel vanitatibus reservamus, quanti pauperes in locis ubi nos sumus paupertate aut nuditate mortui fuerint, noverimus nos de animabus illorum in die judicii rationem daturos. Hinc dicit Ambrosius: Qui divitiarum servus est, custodit eas ut servus; qui autem servitutis jugum discussit, distribuit eas ut dominus.

Hæc autem omnem Christianum concernunt. Nunc insuper ad clericos descendendum. In primis itaque solenne jam est quod S. Bernardus cuidam scribit canonico: Quidquid, inquiens, præter necessarium victum ac simplicem vestitum de altari retines, tuum non est, furtum est, rapina est, sacrilegium est. Unde denuo ait: Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegio crimen esse dignoscitur. Sane patrimonia pauperum sunt facultates Ecclesiarum, et sacrilega crudelitate pauperibus subripitur quidquid sibi ministri et dispensatores, non utique possessores, ultra victum accipiunt et vestitum. Nec enim ordinavit Deus his qui de Evangelio vivunt, de Evangelio quærere divitias vel ornamentum, sed vivere ex eo, ut videlicet sint contenti alimenta corporis, non gulæ irritamenta et libidinis incentiva, et quibus tegantur, non quibus ornentur, accipere.

Hæc tibi, carissime, ardua satis (scio) videntur. Sed addam hoc, quod te forsan terrebit arduissimumque parebit. Ecce gloriosus doctor Ecclesiæ S. Hieronymus dicit: Clericus qui de bonis suis sustentari potest, si acceperit quod pauperum est, sacrilegium profecto committit, atque per abusionem talium judicium sibi manducat et bibit. Si eges et accipis, das potius quam accipis; si autem non eges et accipis, rapis. Vides, carissime, status tui pericula: de quibus mox plenius dicam ex verbis Bernardi.

Porro, quum clerici et sacerdotes atque prælati novi Testamenti ad specialem cordis obligentur munditiam et ut vulgo sint exemplares, indecentissimum profecto omnisque damnationis plenissimum est eis, vitiis carnis (in quibus est maxima turpitudo), scilicet gulæ sive luxuriæ, deservire. Quod si delicate et molliter vivant, ventrem cibo, oculum somno, mentem inani lætitia impleant, molli in stratu quiescant, inutilibus verbis, jocis et risibus vacant: numquid arctam viam salutis incedunt? Non utique, quum Salvator dicat: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.1 Terreat te quod in Miraculis S. Hieronymi legitur, quemadmodum Romæ quidam presbyter cardinalis, Andreas nomine, quum post mortem miraculose ad corpus redisset, perhibuit se æternaliter fuisse damnandum propter superfluitatem suam in cibis et vestimentis, nisi Hieronymus sibi misericordiam impetrasset, ita ut rediret ad corpus et pœniteret.

Postremo, si penses ad quantam sobrietatem et mediocritatem in vestibus atque pecuniis multi etiam philosophorum se ipsos dederunt, miraberis, ut opinor, de gulositate, de curiositate et avaritia Christianorum, non modo vulgi, sed etiam clericorum. De hoc Plato in Phædone, Tullius quoque et Seneca, Plotinus atque Macrobius multa scripserunt.

Footnotes

  1. Luc. vi, 25, 24. ↩

Chapter 28 of 37