Skip to the text

Articulus 1

Quam diligenter sint audienda verba Dei.

ESTO mansuetus ad audiendum verbum Dei.1 Quanto rem aliquam magis diligimus, tanto libentius de ea loquimur et loqui audimus. Unde de amatoribus hujus sæculi Joannes ait : Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.2 Qui ergo Deum veraciter diligit, qui æternam beatitudinem appetit et se ipsum in Deo spiritualiter amat, is verba divina audit libenter, retinet diligenter, implet ferventer. Quod utique signum est prædestinationis æternæ. Hinc nempe ait Salvator : Qui est ex Deo, verba Dei audit : propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Verbum enim Dei seu sacra Scriptura, cibus est animæ. Quemadmodum ergo ejus vita naturalis desperatur qui corporalem cibum non sumit, aut sumptum non tenet, sed evomit ; sic vita gratiæ desperatur de illo qui verba Dei non curat diligenter audire, memoriter retinere, efficaciterque implere, ut dicit Gregorius.

Tu ergo, carissime, verba Dei attente, affectuose, reverenter atque humiliter audi, lege, pertracta et loquere, tanquam epistolam tibi a Spiritu Sancto transmissam. Nec enim sufficit ea scire sive recolere, sed operibus quoque necesse est ea implere, quemadmodum ait Psalmista : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.3 Denique, Servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis, ait Salvator.4 Jacobus quoque in sua Canonica : Scienti (inquit) bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Hinc Augustinus disseruit : Non minus dignum est verbum Dei quam corpus Christi : idcirco non minus reus est qui verbum Dei negligenter audit, quam ille qui corpus Christi in terram cadere sua negligentia permittit.

Quoniam ergo Deo ordinante (sine cujus providentia nec arbor movetur, nec folium ejus delabitur) ista tibi conscribo, cujus salutem ardentissime cupio, precor ut ea diligentia et affectu tanto hæc legas, quam diligenter atque ferventer pro tua exhortatione descripta sunt. Hoc namque ad naturalem præclaræ indolis tuæ pertinet bonitatem. Scriptum est enim : Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.5 Quod quam meritorium Deoque placitum sit, per quemdam sapientem dicitur : Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Non utique de sapien-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Melchioris Novesiani, 1530, 1533, 1540.678 tia hujus mundi, non de sapientia philosophorum, poetarum aut rhetorum (quoniam, teste Apostolo, stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi;9 principem quoque philosophorum Aristotelem, gloriosus et sanctus pater noster Hieronymus principem nominat fatuorum), sed de sapientia sacræ atque divinæ Scripturæ rite intelliguntur verba præmemorata. Nonne vani ac fatui sunt, qui relictis his quæ ad salutem animæ requiruntur, qui omissa divinorum præceptorum custodia et salutari Scripturarum sanctarum notitia, in supervacuis, puta in his quæ Deus non requirit ab eis, jugiter occupantur? Hinc tales videmus infinitis vanitatibus offuscari, sine timore Dei conversari, ludis, jocis ac risibus (ut de gravioribus vitiis taceam) delectari.10 Numquid hæc est via arcta ducens ad vitam, quam, Christo docente, inveniunt pauci? Fac ergo quod docet sermo divinus: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.11

Denique, quid prodest cognitio creaturarum, sine dilectione ac debita veneratione Creatoris? Imo utique plurimum obest, damnabilioremque efficit sciolum. Non igitur magis delectet te studium naturalis philosophiæ quam theologiæ, sed in intellectu ac studio sacræ paginæ delectatio tua consistat præcipua, ut dicere possis: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!12 super mel ori meo; et rursus: In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis;13 itemque: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.14 Hoc expertus Hugo de S. Victore: Nihil, inquit, in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil sic mentem ab amore mundi separat, nihil sic animum contra tentationes roborat, nihil hominem sic juvat et excitat ad omne bonum, sicut studium sacræ Scripturæ; et iterum: In sacra Scriptura quidquid docetur est veritas, quidquid præcipitur, bonitas, quidquid promittitur, felicitas.

Itaque hoc est saluberrimum studium, quod discit homo cognoscere semetipsum, vitam corrigere, in omni gratia Spiritus Sancti proficere. Idcirco hortatur Augustinus: Utere lectione divina pro speculo, fœda in te corrigendo, pulchra conservando, pulchriora agendo. Pinguissimus est sermo divinus, omnes in se delicias continens. Quum hoc speculum oculis mentis opponimus, faciem nostram internam conspicimus; ibi sentimus quantum profecimus, quantumve a perfectione distamus. Hinc ait Isidorus: Geminum confert donum lectio Scripturarum, quoniam mentis intellectum erudit, atque a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Numquid hujus sapientiæ studio aliud aliquod potest scientiæ studium comparari?

Præterea audi Gregorium: Quamvis, inquit, omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura sine aliqua comparatione transcendat, quæ vera prædicat, ad cœlestem patriam vocat, a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis invitat; quæ nec sic clausa est ut pavesci debeat, neque sic patet ut vilescat; quæ usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur: omnes tamen scientias et doctrinas etiam ipso locutionis suæ more transcendit. Hinc quoque ait Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et vitia carnis non amabis.

Cupio ergo animam tuam hac divinæ Scripturæ supernaturali ac nobilissima sapientia adornari, quæ æternæ, summæ et increatæ Sapientiæ fulgor quidam radiusque consistit; cujus lectio, teste Hieronymo, sensum acuit, intellectum multiplicat, teporem calefacit, torporem repellit, libidinis tela exstinguit, gemitum excitat, lacrimas elicit, Deo nos proximos facit; cui quum studemus, Spiritus Sanctus loquitur nobis, ut ait Isidorus. Postremo, hujus sacræ ac salutaris scientiæ singulariter capax es, quum et naturali acumine intellectus sis decoratus, ita ut illud dicere queas: Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.15 Det itaque tibi clementissimus Deus tantam hujus sapientiæ dilectionem, ut cum auctore libri Sapientiæ veraciter dicas: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius; intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.16 Hinc Salomon loquitur: Pretiosior est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Absit ergo ut animam tuam in inferioribus vilioribusque scientiis occupes.

Footnotes

  1. Eccli. v, 13. ↩

  2. I Joann. iv, 5. ↩

  3. Ps. cxviii, 11. ↩

  4. Luc. xii, 47. ↩

  5. Eccli. iii, 31. ↩

  6. Joann. viii, 47. ↩

  7. Sap. vi, 21. ↩

  8. Jacob. iv, 17. ↩

  9. 1 Cor. 1, 20. ↩

  10. Matth. vii, 14. ↩

  11. Eccli. iii, 22, 24. ↩

  12. Ps. cxviii, 103. ↩

  13. Ibid. 14. ↩

  14. Ibid. 72. ↩

  15. Sap. viii, 19. ↩

  16. Sap. viii, 16. ↩

Chapter 2 of 37