Skip to the text

Articulus 23

De contemptu mundi et temporalium ex consideratione vanitatis, mutabilitatis et fugacitatis seu brevitatis eorum præsentisque vitæ.

LAUS impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.1 Si futuræ felicitatis æternæque vitæ æternitatem, soliditatem, veritatem et incorruptibilitatem rite pensamus, puto quod mundus iste et præsens vita temporalisque gloria nobis ex corde vilescent, nec in rebus mundanis affectum spargemus, qui potius sempiterna gaudia et invariabilia bona nobis in patria præparata, avidissimo corde quæremus. Quum enim anima nostra immortalis sit, et propter splendorem intellectus omni materiali natura sublimior, nequaquam in corruptibilibus, materialibus aut transitoriis quiescere debet, sed immortali, invariabili ac simplicissimo Deo pura mente intendere. Non ergo præsentem vitam sed futuram principaliter diligamus; omnem transitoriam delectationem, temporalem honorem et laudem humanam pro Divinitatis cœlestisque beatitudinis dilectione ex corde contemnamus. In tantum enim Deo placemus et futuræ beatitudini propinquamus, quantum ab omni laudis et gloriæ temporalis atque mundanæ vanitatis affectu cessamus, ut dicit Gregorius. Soli enim Deo debetur honor et gloria, a quo omne bonum procedit; nobis autem confusio vultus, qui toties Deum offendimus, inhonoramus, negligimus. Non itaque licitum est nobis gloriari in nobismetipsis, aut inanem complacentiam in nobis habere; sed, sicut dicit Apostolus, qui gloriatur, in Domino glorietur. Ecce mundus transit et concupiscentia ejus. Et quæ est vita nostra in sæculo isto, nisi fumus et vapor ad modicum parens, qui mox exterminantur?2 Omnes sicut aquæ in terram dilabimur. Terra sumus, cinis et pulvis, putredo et vermis. Quum autem mortuus fuerit homo, hereditabit serpentes et vermes.

Denique quid est vita præsens, nisi continuus atque celerrimus cursus ad mortem? Incessabiliter enim aliquid vitæ nostræ abscinditur. Ideoque David ait: Dies nostri sicut umbra super terram, et nulla est mora.3 Et Ezechias piissimus: Præcisa est (inquit) velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me;4 et item beatissimus Job: Memento mei, Domine, quia ventus est vita mea.5 Imo nihil est duratio vitæ hujus respectu æternitatis, sicut Job loquitur: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.6 Hinc dicit Chrysostomus: Centum, si placet, annos demus deliciis; adde et alios centum; si libet, adde et decies centum: quæ erit ex his ad æternitatem compensatio? Nonne omne tempus vitæ hujus quo deliciis frui videmur et indulgere vanitati, quasi noctis unius somnus ad æternitatis comparationem videtur? De hoc dicit Hieronymus: Si habueris sapientiam Salomonis, pulchritudinem Absalonis, fortitudinem Samsonis, divitias Crœsi, potestatem Octaviani: quid hæc proderunt tibi, quum statim caro dabitur vermibus et anima tua dæmonibus? Porro, ut asserit Augustinus, Adam si adhuc viveret, et hodie moreretur, quid illi vitæ longitudo profuisset?

Hæc nunc, amantissime, profunde perpende. Qui enim hæc modo attendere negligunt, certe vel sero et infructuose cum reprobis dicent in die judicii: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.78 Quid nobis profuit superbia?9 aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?10 Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens. Denique tunc revelabunt cœli iniquitatem et vanitatem amatorum hujus mundi, et terra adversus eos consurget. Tunc manifestum erit peccatum eorum, cum his qui dixerunt Deo:111213 Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Tunc pugnabit cum Deo contra eos orbis terrarum. Luent omnia quæ fecerunt, nec tamen consumentur;14 juxta multitudinem adinventionum suarum sustinebunt. In diem enim perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur;1516 et de furore Omnipotentis bibet.171819 Hæc mentem tuam perterreant, a mundo avertant, Deo conjungant.

Præterea in hoc innotescit vanitas mundi, quod prosperitas et lætitia ejus cum ingenti aviditate exspectatur, et quum venerit, teneri non potest, sed transeunt omnia, et evolant cuncta.2021 Unde versus :

Præterit ista dies; nescitur origo secundi, An labor, an requies. Sic transit gloria mundi.

Ideo Augustinus inquirit: Quid vis? utrum amare temporalia, et transire cum eis, an Christum diligere, atque cum eo æternaliter vivere? Siquidem, teste Hieronymo, difficile, imo impossibile est, ut præsentibus quis et futuris fruatur bonis, ut et hic ventrem et ibi mentem impleat, ut a deliciis ad delicias transeat, ut hic et in futuro gloriosus appareat. Mundanarum autem et temporalium rerum contemptibilitas elucescit ex hoc, quod frequenter Deus dat eas abundantius hostibus suis seu reprobis quam electis. Electus vero ex fine considerat nihil esse quod transeunter sæculariterque delectat. Eapropter dicit Hieronymus: Festina consolatio bonorum est consideratus finis malorum. Dum siquidem ex reproborum interitu conspiciunt malum quod evadunt, leve arbitrantur quidquid in vita hac patiantur.

Ecce, carissime, quanta fallacia sæculi, et quanta cæcitas amatoris ejus! Dum enim libenter et jucundissime moratur in mundo, diuque vivere sperat, ac in futurum multa disponit, repente et improvise mori jubetur, et universa quæ vitiose dilexit, in momento relinquere. Unde Christus, Lucæ duodecimo, refert divitem sic sibi ipsi locutum: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos;22 requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Veras ergo et spirituales divitias congregemus, quæ nos in hora mortis non deserant, sed coram Deo appareant, nosque virtutibus speciosos constituant. In his divitiis potes quotidie bene proficere, sic ut talis profectus tibi vere salubrior sit quam si omnes mundi divitias possideres. Nullum igitur temporis spatium vane expendas.

Nec solum opto te occupari in bonis, sed in melioribus, ut semper requiras viciniora saluti et Deo vicinior fias, sicque reverenter et vere nobiliter coram divini vultus præsentia converseris.23 Cogita atque recogita quietem et pacem puri cordis, delectationem animæ Deum contemplantis, securitatem et spem mentis Deum amantis; et scies quod talibus intendere, sit deiformiter vivere, quodque cæcus sit qui aliis deditus est. Nonne omne creatum est defectivum, et omne transitorium inquietum? Breve quoque et modicum est atque mutabile quod tempori subjacet. Idcirco mundi amator nil firmum aut stabile habet; sed levis est ipse et inconstans, tanquam in vertigine positus, quum non in solo Deo, sed in omnibus vanis et transitoriis delectationem efflagitat, nunc istud, nunc illud affectans, nunc quod amabat fastidiens, nunc aliud non desideratum concupiscens. Justus vero et Dei amator, tranquillus, uniformis et stabilis perseverat, tanquam in immobili fundamento, Deo æterno, fundatus. Propter quod Salomon loquitur:24 Quasi tempestas transiens, impius non erit; justus autem quasi fundamentum æternum.

Insuper, amatoribus mundi condolens Augustinus, exclamando alloquitur eos: O amatores mundi! quid laboratis, cur vos ipsos affligitis circa nihil, quum Creatorem omnium possidere possitis? Quid amplius quæritis? Quid sufficit homini cui Conditor ipse non sufficit? Si enim omne bonum de facili habere valetis (scilicet Deum), cur nitimini plena miseriis possidere? Majorne esse poterit spes vestra in mundo quam ut amici sitis mundi? Ibi quid non fragile, quid non caducum, quid non mutabile plenumque periculis, per quæ ad majora et sempiterna pericula pervenitur?

De vanitate quoque vitæ mundanæ dicit Hieronymus: O vita non vita, sed mors, vita fallax et onusta tristitiis, imbecillis et umbratica! nunc flores, et statim arescis, vita privans cui ines. Vita fragilis, vita momentanea et caduca: quæ quanto plus crescis, tanto magis decrescis; quum plus procedis, plus ad mortem propinquas. O vita plena laqueis! quot in mundo laqueas homines? quot per te jam sustinent infernalia tormenta? O quam beatus qui tuas cognoscit fallacias! quam beatior qui de tuis non curat blanditiis vanis! quam beatissimus qui te bene privatus est!

Footnotes

  1. Job xx, 5-8. ↩

  2. Jacob. iv, 15. ↩

  3. 1 Par. xxix, 15. ↩

  4. Is. xxxviii, 12. ↩

  5. Job vii, 7. ↩

  6. Ibid. 16. ↩

  7. Sap. v, 6, 8, 9. ↩

  8. 1 Tim. 1. 17. ↩

  9. Baruch 1, 15; 11, 6; ↩

  10. Dan. 1x, 7, 8. ↩

  11. Job xx, 27, 28. ↩

  12. 1 Cor. 1. 31; 11 Cor. x. 17. ↩

  13. 1 Joann. 11, 17. ↩

  14. Jacob. xx, 14. ↩

  15. Sap. v, 21 ↩

  16. 11 Reg. xiv, 14. ↩

  17. Job xx, 18 ↩

  18. Job x, 13. ↩

  19. Eccli. xvii, 31. ↩

  20. Ibid. 20. ↩

  21. Eccli. xx, 30. ↩

  22. Luc. xii, 19, 0. ↩

  23. ebr. vi, 9. ↩

  24. Prov. x, 25. ↩

Chapter 24 of 37