Articulus 29
Quod non vitat peccata mortalia, qui non curat sollicite vitare venialia; et de amico fideli ac familiari habendo, qui timoratus sit.
SI non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Timor Dei retrahit a peccato. Propter quod Salomon loquitur: Qui timet Deum, nihil negligit. Ille ergo in Dei timore se tenet instanter, qui indesinenter sollicitus est ne Deum offendat, aut damnationem incurrat, aut peccet. Porro domus nostra de qua fatur allegata scriptura, cor nostrum est, in quo per cogitationem et affectionem manemus. Hæc cito subvertitur incidendo peccatum mortale, quo omne spirituale ac meritorium esse aufertur, et peccans spiritualiter moritur, si non in timore Dei instanter perseveret. Ex quo quidem innotescit eum non vitare mortalia qui tota diligentia non apponit vitare venialia atque minora. Nam et ipsa venialium effrenata consuetudo, secundum Augustinum, a mortali non excusatur. Venialia namque ad mortale disponunt, caritatis fervorem dirimunt, gratiæ incrementum impediunt. Hinc sancti Patres affirmant, quod qui modica negligit, paulatim evacuatur ac decidit.
Si ergo, mi frater, vis esse in statu salutis, in statu caritatis et gratiæ, hoc est extra peccatum mortale, et sine causa damnationis æternæ, non solum satagas majora vitare facinora, sed et minora: alioqui mortuus es coram Deo, cujus sententiam quum non audierit ovis, errat omnino. Peccatum vero mortale, est plus adhærere, delectari et affici rebus hujus mundi creatis et caducis quam Deo. Hinc dicit Hieronymus: Mens Christo dedita sic cavere debet minora quomodo majora peccata, sciens de omni verbo otioso rationem reddendam. Unde ait Gregorius: Dum parva non cavemus, in magna prolabimur. Qui itaque quotidie vanitati indulget, ridendo, fabulando, jocando, hinc inde vagando, et talia in consuetudinem deducendo, nec quotidie pœnitendo: quomodo putandus est a mortali immunis? Nemo palpet, fallat, negligat semetipsum.
Denique, sicut illustrissimus pater noster Joannes Cassianus demonstrat, ad vitandum laqueos dæmonum, nodos tentationum, negligentiam et torporem, itemque ad proficiendum in bonis, in omni virtute et gratia, maxime confert habere amicum fidelem, familiarem, timoratum, expertum, eruditum ac justum, cui audeat homo omnia sua secreta fiducialiter pandere, cujus possit consiliis instrui, exhortatione accendi, oratione juvari.1 Horum enim amicitia in bono honesto fundata, fortis et efficax est coram Deo.2 Propter quod sancti Patres dixerunt, nulla re sic debilitari ac dejici omnem falsitatem, fraudem, tentationem diaboli, quam ut quis totum cor suum viro virtuoso ac provido manifestet, ne virus dæmonis manendo inclusum inficiat et occidat. Hinc scriptum est: Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Item alio quoque loco ait Scriptura: Beatus qui invenit amicum verum. Quum enim sit homo naturaliter animal sociale, secundum Philosophum, naturale est ut ab altero adjuvetur. Quumque homo non sit bonus judex sui ipsius, expedit ut alteri ad hoc idoneo conscientiam suam aperiat.
Acquiesce ergo huic Cassiani consilio, nec proprio unquam sensui innitaris. Omnemque mundanorum hominum familiaritatem ac societatem singularem vitare coneris, quia revera vehementissime nociva est animæ.
Footnotes
Chapter 30 of 37