Articulus 7
Quomodo non obstante quod arcta est via salutis, nihilo minus jugum Christi suave est, et onus ejus leve.
VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.1 Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Locutus est Christus verba hæc de se ipso. Porro jugum Christi aliud prorsus non est nisi evangelica lex, seu divinorum custodia mandatorum, per quam sub divinæ voluntatis obedientia ligamur ac detinemur, atque a sæculari vita restringimur. Onus vero Salvatoris intelligi potest observantia consiliorum ipsius. De tali jugo scriptum est:2 Bonum est viro, quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Quod quidem reprobi a se repellunt, juxta illud Jeremiæ: sæculo confregisti jugum, et dixisti, Non serviam.3
Constat itaque idem esse in re viam arctam salutis et portam vitæ angustam, cum jugo Christi et onere ejus. Si ergo via salutis est arcta, et porta vitæ angusta: quomodo jugum Christi suave est, et onus ejus leve?
Et respondendum, quod idem jugum, seu eadem via, incipientibus, imperfectis, nondum exercitatis, et spiritualis internæque vitæ dulcedinem necdum expertis, est arcta, dura ac laboriosa: quæ tamen perfectis, virtuosis, purgatis divinisque viris ac ferventer Deum amantibus, lata est, facilis atque dulcissima, ita ut per eam potius currant quam eant. Unde vir sanctus fatetur:4 Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum. Et denuo: Ambulabam (inquit) in latitudine, quia mandata tua exquisivi.5
Porro nulla forma nullusque habitus promptius aut delectabilius operatur quam amor, quoniam amor ex propria natura et ratione inclinat et trahit amantem ad actum: propter quod ponderi comparatur. Quum ergo omnium actuum meritoriorum causa, directrix ac imperatrix sit caritas, quæ animæ vita vocatur, et sine qua nihil est meritorium; palam est quod quanto in Dei amore proficimus, tanto ea quæ Dei sunt delectabilius exercemus, ea quoque quæ mundi sunt cordialius abhorremus. Imo fervido amatori nil prorsus jucundius quam aliquid facere pro dilecto. Hinc Rabanus: Nil durum, inquit, nil grave, nil asperum, nil letale computat amor verus. Quod ferrum, quæ vulnera, quæ pœna, quæ mortes amorem perfectum poterunt superare? Si amor est, omnia vincit, nec sentit laborem. Thesaurus indeficiens est amor Dei: quem qui habet, dives est; quo qui caret, egenus est. Proinde tanto magis delectat opus bonum displicetque peccatum, quanto amplius diligitur Deus, summum et incommutabile bonum.
Aristoteles quoque testatur, quod signum virtutis est delectatio fiens in opere. Idcirco, quo virtuosiores efficimur, eo plenius in bonis actibus delectamur.
Iterum, sicut natura est naturalium operationum principium, sic gratia Dei gratificans est omnium meritoriorum actuum primum, formale, immediatum intrinsecumque principium. Quemadmodum ergo bene dispositi in natura faciliter et jucunde opera naturæ exercent, sic quum homo in gratia Dei cœperit abundare, omne opus Dei quotidie magis hilariter implet. Quod quidem mitibus atque humilibus præcipue solet evenire. Hinc ait Bernardus: Nihil arduum humilibus, nihil asperum mitibus. Et facile omnia præcepta veniunt in effectum, quando et gratia prætendit auxilium et obedientia mollit imperium. Nec dura ibi necessitate servitur, ubi diligitur quod jubetur. At vero, si profunde ac sapienter recogitemus nos pro Deo altissimo operari quæ agimus, nil ultra arctum aut arduum arbitrabimur: imo, si pro eo omnes moriamur, omnesque virtutes jugiter exsequamur, nil dignum gerimus ad ea quæ ab ipso percepimus. Propterea dicit Gregorius: Si mens forti intentione in Deum dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum occurrit, dulce æstimat; omne quod affligit, requiem putat.
Constat præterea, quod quanto anima fortius intenta est uni alicui, tanto intentio ejus circa aliud magis remittitur. Quemadmodum ergo sæculi amatores, qui se penitus implicant mundo et in transitoriis toti occupantur, spiritualia et divina omnino fastidiunt, divinum obsequium sine affectu et gustu festinanter persolvunt; sic Dei amatores, qui prorsus se divinis mancipant, et integerrima mente Deo inhærere, vacare, uniri exoptant, ea quæ mundi sunt vehementer fastidiunt, detestantur, refugiunt, et in laudibus Dei incessabiliter occupari gaudent et cupiunt, arctamque viam deliciose incedunt. Hoc est quod sanctus contestatur Gregorius: Fortis est ut mors dilectio, quoniam sicut mors corpus interimit, sic ab amore temporalium rerum spe vitæ æternæ caritas Dei mentem occidit:6 quem enim perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit. Et iterum: Necesse est (ait) ut cui Christus dulcescit, mundus protinus amarescat.
Hæc ideo dixi, ut te, quam dilectissime frater, a mundi amore avertam, atque ad sincerissimam in Deo delectationem invitem, ad statum perfectionis alliciam, atque ad experiendum quam dulcis est Deus, quam dulce est ei familiariter adhærere, ferventer servire, inducam, ut sis non jam dumtaxat servus, sed et amicus dilectusque filius Creatoris tui ac Salvatoris.7 Hoc enim plus appetendum est tibi quam universus hic mundus cum omni suo ornatu et gloria.8 Spero quod Dominus dabit tibi de his omnibus intellectum. Non enim præsumo exhortationem meam tibi in aliquo profuturam, nisi adsit Spiritus Sanctus dans gustum et sapientiam per inspirationem occultam, quemadmodum scriptum est: Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.9
Footnotes
Chapter 8 of 37