Skip to the text

Articulus 17

Quod contemnendus est mundus propter difficultatem consequendi salutem in eo.

OMNIS qui audit verba Dei et non facit ea, similis erit viro stulto qui œdificavit domum suam super arenam.1 Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam ; et fuit ruina ejus magna. Sancti Patres comparant mundum istum magno mari turbulento, tempestatibus pleno. Porro, secundum Bernardum, tripliciter tendunt homines per mare hoc, seu mundum istum, scilicet ponte, navi, vado. Ponte transeunt, qui compendiosiorem securioremque semitam elegerunt : quemadmodum religiosi suo superiori humiliter et regulæ suæ statutisque sui Ordinis obedientes. Hi namque propriam voluntatem, quæ sola in inferno ardebit, abnegant et relinquunt, malentes regi et subesse, quam regere et præesse. Hac via te cupio proficisci, quæ vere tutissima et nimis est meritoria. Navi insuper transeunt viri virtuosi qui et aliis præesse et exteriora disponere compelluntur : quibus diversæ inquietudines oriuntur. Unde lignum, fœnum, stipulam, hoc est venialia, dicuntur colligere, secundum Thomam.2

Pro quibus venialibus subditi quotidie per frequentissimam cordis sui elevationem ad Deum satisfacere tenentur. Sæculares vero tendunt vado, hoc est per medium fluctuum hujus maris : ideo difficillime et vix evadunt. Unde signum difficultatis salvationis eorum, secundum Hieronymum, est paucitas evadentium, et multitudo pereuntium. Quum enim se ipsos negotiis sæculi superflue implicent, suosque affectus transitoriis alligent, nec ea devitent per quæ processus ad Deum tardatur aut penitus impeditur, sed vanitatum inquietissimæ tumultuationi adhæreant; palam quod quasi per medium aquarum sine vehiculo gradiantur.

De hoc Hugo in libro suo de Vanitate mundi pulchre et notabiliter ait hoc modo: Considera mundum hunc universum, propter mutabilitatem suam, quasi diluvium quoddam decurrentium aquarum; et amatores mundi, quasi naufragos quosdam, qui mersi in pelagi hujus profundo, deorsum rapiuntur et feruntur in præceps. Deum quoque, apud quem omnia immutabili æternitate consistunt, contemplare quasi sursum in summo, mundum vero quasi deorsum in imo. Deinde considera humanum animum velut in medio collocatum, qui conditionis suæ excellentia mutabilitati mundi supereminet, et ad divinæ naturæ immutabilitatem nondum pertingit. Si ergo animus hominis his quæ deorsum transeunt, se per cupiditatem vel amorem immerserit, statim per infinitas distractiones rapitur, et a se ipso quodammodo divisus dissipatur; tanto autem amplius in unum colligitur, quanto magis ima terrenaque deserens, cogitatione ac desiderio sursum elevatur, donec omnino immutabilis sit, quum ad illam unam, summam atque divinam immutabilitatem pervenerit. Denique, quum animus hominis se per terrenorum amorem deorsum inclinat, in fluctibus sæculi naufragatur, mutabilibusque admixtus, inter labentia defluit, gemino quoque salutis periculo, et per affectum infimorum profunde demergitur, et per occupationem plurimorum late dissipatur. Si vero sursum ab amore præsentium per desiderium se erexerit æternorum, cogitationesque suas ad se ipsum collegerit, jam quodammodo rerum fluctibus superenatat, et cuncta transitoria tanquam subterlabentia calcat. Sic igitur animus hominis se ipsum quasi in tuto reponat, se supra se ad Deum levando, ad se ipsum quoque intra se redeundo: quatenus per considerationem prædictam supra mundum erectus, pericula mundi adspiciat, et se illa quodammodo evasisse gaudeat. Hoc autem est arcam cordis seu spiritualem navem intrare, cujus adminiculo fluctus hujus sæculi, quibus jactamur, feliciter evadamus. Calca igitur et contemne transitoria et caduca, et ecce de diluvio emersisti. Considera demum et jugiter meditare cœlestia tuæ redemptionis sacramenta, divinæ pietatis beneficia tibi impensa, et arcam cordis ac navem præfatam intrasti. Hæc ibi.

Deinde mundus convenientissime comparatur campo latissimo crudelissimis latronibus pleno, in quo plurimi jugulantur, paucissimi vero evadunt, non sine vulneribus multis. Et quod deterius est, campi hujus ambulatores se mutuo tradunt in manus latronum, dum unus alium ad vitiorum inducit ruinam, per quam diabolicam incidit manum. Si ergo, dilecte mi, non auderes proficisci per campum hominibus latrocinantibus, temporalem mortem inferentibus, abundantem: quomodo audes per mundi abrupta et sæculum istud nequam deambulare, in quo tot a dæmonibus suppeditantur, et sempiterna supplicia illabuntur?3 Insuper comparatur hic mundus silvæ incensæ, cujus pene omnes arbores comburuntur. Nunc enim videmus quomodo caritas Dei in hominum animabus refriguit, quomodo amor mundi invaluit, quomodo ignis concupiscentiæ, fervor superbiæ, flamma avaritiæ homines incenderunt, ita quod pene omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. De carnis exquisita sustentatione, non de animæ puritate et cordis custodia, sunt solliciti. Potius quærunt præsentis vitæ incommoda quam gehennæ æterna evadere peracerba tormenta. Quomodo ergo non curas hanc silvam sine mora exire, ne comburaris in ea igne pravitatis et culpæ?

Postremo, ad tantum lapsum nunc devenit Ecclesia in vulgo et clericis, quodque deflendum est magis, etiam in religionibus multis, ut ipsa Ecclesia comparetur merito civitati antiquæ majori ex parte collapsæ, devictæ, destructæ, in qua undique hostibus patet ingressus. Non ergo securum est habitare in urbe hujusmodi, sed ad loca confugiendum munita : quemadmodum insecurum esset manere in claustro regularibus observantiis destituto. Si insuper fragilitatem nostram rite pensemus, quam proni simus ad mala et tardi ad bona, quæremus locum saluti animæ aptiorem, occasiones peccandi vitantes.

Footnotes

  1. Matth. vii, 26, 27. ↩

  2. I Cor. iii, 12. ↩

  3. Philipp 21. ↩

Chapter 18 of 37