Skip to the text

Articulus 10

Quod propter bonitatem Dei et ejus amorem induci debeat homo ad mundi contemptum.

NOMEN tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte; sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.1 Quum bonum sit appetitus objectum, sicut Deus sublimis est bonitas pura, immensa, perfecta, sic ipse est in infinitum desiderabilis atque amabilis, ita ut eum præ omnibus incomparabiliter amare debeamus. Unde quidquid ab ejus amore aut sui amoris fervore impedit, avertit, retardat, justum est spernere, abnegare, relinquere. Porro a Dei amore ac bonitate præsertim impediunt seu avertunt nos mundus et ea quæ mundi sunt. Propter quod ait Gregorius: Tanto a superno amore disjungimur, quanto inferius delectamur, in terrenis occupamur, sæcularibus implicamur. Virtus namque major et fortior est unita quam dispersa. Idcirco, quo animæ nostræ affectus magis dispersitur atque dividitur in creaturarum inordinato amore seu mundana affectione, eo ad diligendum Deum debilior, frigidior, tenebrosior et ineptior redditur. Propter quod dicit Chrysostomus: Pro quanta parte est cor tuum ad aliquam rem, pro tanta est minus ad Deum. Quid enim sunt ista terrena et carnalia, nisi onera quædam gravissima affectum hominis deorsum trahentia, a supernorum intuitu et affectu impeditiva? Totum ergo cor nostrum extendamus ad Deum, tota mente feramur in eum. Ipse sit nobis causa et ratio diligendi omnia alia, ita ut nihil in creaturis amemus nisi in quantum est nobis medium quoddam tendendi ad Deum, hoc est, in quantum est nobis necessarium vel utile in via ad patriam. Ceterum tam ferventer afficiamur ad Deum, ejusque amorem dulcissimum tanti æstimemus, ut cetera omnia et cuncta vana ac transitoria arbitremur et aspernemur tanquam vilissima stercora, eo quod Deus omnipotens et æternus sit omnibus prorsus in infinitum pretiosior, appetibilior, gloriosior, pulchrior, dulcior, atque in omni bonitate, perfectione ac nobilitate præstantior.

Itaque animæ nostræ in divinæ majestatis contemplatione suspensæ angusta sit omnis creatura. Videat totum universum respectu incircumscriptibilis Dei esse velut imperceptibile punctum, nec alicujus reputationis aut amabilitatis, ita ut nec dignum ducat transitoria ista adspicere, sed tota transformetur, inflammetur, stabiliatur, liquefiat et absorbeatur in Deum, dicens cum Sancto: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum;2 et iterum: Diligam te, Domine, fortitudo mea.3 Itemque cum Apostolo: Scio quod neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit me separare a caritate Dei.4

Intueamur quam vile sit, pro deliciis mortalis ac miseræ carnis, pro humana laude et gloria, pro temporali honore, ab hoc superessentiali, incommutabili et incomprehensibili bono averti aut retardari. Efficiamur cœlestes, deiformes ac deificati, familiares ac intimi Deo viventi. Quid nobis et istis terrenis, qui ad imaginem supersanctæ Trinitatis sumus creati, Christi sanguine liberati, ad angelicæ beatitudinis æqualitatem vocati? Despiciamus ergo hæc omnia, et in illo uno quod solum necessarium est, fixa atque collecta sit tota occupatio, intentio et affectio nostra, quemadmodum admonet Augustinus:5 Ut homo sit aliquid, convertat se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit, accedendo fervescit; recedendo tenebrescit, accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut bene sit. Ipse enim Dominus Deus noster est summa et vera suavitas, omni suavitate dulcior, omni luce clarior, omni secreto interior, omni honore sublimior. Ipse insuper vita purissima: a quo averti, est cadere; ad quem converti, est surgere; in quo manere, est vere consistere; in quo habitare, est vivere. Præterea, sicut frumentum in terra putrescit, in superioribus vero locis conservatur illæsum; sic non putrescit cor nostrum, si elevetur ad Deum, si vero deprimatur in rebus terrenis, putrescit continuo.

Cupio ergo te, frater præamande, amore bonitatis divinæ, affectu proficiendi in Divinitatis dilectione, desiderio tam contemplativæ, theoricæ ac nobilissimæ vitæ, transitoria cuncta calcare, omnem mundi ornatum horrere, soli Deo tota mente vacare. Quod fieri nequit, nisi corporales delicias, vanitates mundanas ac proprias libertates omnino contemnas, prout etiam Cassianus testatur: Nunquam affectus noster ad desiderium æternorum perfecte accenditur, nec intellectus noster ad contemplationem cœlestium perfecte acuitur, nisi cura carnis fortiter refrenetur. O dilecte, si dives vis esse, et infiniti boni possessor consistere, audi consilium S. Ambrosii: Qui vult, inquit, Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio. Quantum moreris mundo, tantum vivis Deo; et quantum vivis mundo, tantum es mortuus Deo. Denique qui diligit mundum, diligit inimicum et proditorem, amplexatur immundum, et amat periculum suum. Ideo Augustinus: Si delectat te, inquit, hic mundus, semper vis esse immundus; et rursus: Si amas mundum, absorbebit te totum.

Postremo, Deum summe debemus amare: primo, propter suam bonitatem immensam; secundo, quoniam ipse prior dilexit nos;6 tertio, quoniam multa nobis beneficia jam impendit; quarto, quoniam ampliora dare in patria decrevit atque promisit. Ad hujus caritatis fervorem extendamus nos semper, quoniam (juxta doctrinam Augustini) non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas meliorque voluntas auget meritum. Siquidem quod patet et quod latet in divinis codicibus tenet qui caritatem servat in moribus. Ipsa namque aperit capacemque efficit mentem amantis amati.

O Domine Deus meus, tu caritas es, tu amor qui nunquam exstingueris; tu cor meum accende, tu illud inebria. Quid volvor? quid discurro de uno ad aliud? quid vagor per multa? Nonne in te solo, o Deus sancte ac adorande, Deus fortis et gloriose, est omnium bonorum omniumque pulchrorum et desiderabilium perfecta possessio, incomprehensibilis plenitudo, opulentia quomodolibet infinita? Quid ergo præstantius, quid amabilius te putavi, ut abstraherem cor meum a te, et ad caduca illud converterem, concupiscendo quidquam extra et contra te? Ubi eram, quum tecum non eram? Quo defluxerunt affectus mei, quum te solum non desideraverunt? Deus vitæ meæ, quam vane consumpta et infructuose dilapsa sunt tempora mea, in quibus sine fructu vixi coram te! Verum deinceps immobilitetur anima mea in te, quatenus sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideret anima mea ad te, Deus.7

Footnotes

  1. Is. XXVI, 8, 9. ↩

  2. Ps. lxxii, 26. ↩

  3. Ps. xvii, 2. ↩

  4. Rom. viii, 38, 39. ↩

  5. Luc. x, 42. ↩

  6. I Joann. iv 19. ↩

  7. Ps. xli, 2. ↩

Chapter 11 of 37