Skip to the text

Articulus 21

Quod inquietudo, labor et afflictio mundi amorem concomitantes, ad mundi contemptum merito inducere debent.

HOMINI bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;1 peccatori autem, afflictionem et curam superfluam.

Jam de mundi contemptu tractatum est tam ex parte Dei quam nostri.2 Nunc ergo de eodem incumbit loqui ex parte ipsius mundi, qui (si bene consideretur) continet in se ipso unde contemnatur. Primo autem occurrit ad hoc, quod mundi amatores variis inquietudinis turbis, afflictionibus atque laboribus infestantur: ita ut mundus, in quo consolationem requirunt, plus pœnæ et amaritudinis quam delectationis ingerat eis. Quum enim sint a summo ac simplicissimo bono (in quo solo pax vera verumque gaudium habentur) aversi, in temporalibus et terrenis disperguntur, neque in uno stabiliti, per diversa feruntur. Ex quibus multiplicibus affectionibus seu animæ passionibus afficiuntur: nunc delectatione, nunc mœrore; nunc amore, nunc odio; nunc desiderio, nunc fastidio; nunc timore, nunc detestatione. Non etenim per rationis judicium seu censuram norunt animæ passiones ad æqualitatem redigere, atque in omni eventu in quadam tranquillitate consistere; sed ad instar brutorum impetum passionum sequuntur secundum sensualitatis sensitivique appetitus impulsum: unde non diu in eadem dispositione perdurant.

Præterea, secundum Philosophum, homo contemplativus atque theoricus in se ipso materiam bonarum delectationum habet, quum plenus sit theorematibus divinorum jucundis, hoc est scientialibus ac sapientialibus rerum notitiis, in quibus spiritualiter oblectatur, nec extra se in sensibilibus delectationem requirit. Indocti autem carnales sive mundani talem delectationem non sciunt, nec intra se sinceræ delectationis materiam habent: ideo forinsecus quærunt lætari in quibus non semper jucunda et prospera, sed frequenter adversa occurrunt et tristia, in quibus sæpenumero affliguntur. Multo magis igitur homo devotus et spiritualis, in quo gratia ornat, juvat perficitque naturam, intra se continet unde spiritualiter delectetur in Deo etiam in adversis. Mundani vero et vitiosi nunc iram, nunc tristitiam, nunc invidiam, nunc indignationem, nunc timorem, quæ sunt passiones pœnales ac amarissimæ, habent: in quibus non animam tantum, sed et corporalem naturalemque vitam plurimum lædunt. Nunc siquidem inani lætitia resolvuntur, vana spe dilatantur, pravo desiderio accenduntur; inde gaudent unde tristandum est, inde tristantur unde gaudere oportuit; id exspectant quod fugiendum est, id fugiunt quod vere utile est et exspectatione dignum. Itaque sive delectentur, sive tristentur, infelices sunt, et pœnas futuras merentur, et tanto quidem graviores, quanto magis inordinatæ sunt affectiones eorum. Unde de gloriante et delectante non recte, sed inaniter et mundane, Dominus ait: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.3

Insuper, Augustino testante, animus inordinatus sibi ipsi est pœna. Quum ergo, ut dictum est, in amatoribus mundi affectiones sint inordinatæ, præposteræ et perversæ, constat quod sibimetipsis sint graves sæpe atque pœnales. Propter quod fatentur: Ambulavimus vias difficiles, lassati sumus in via iniquitatis; viam autem Domini ignoravimus. Hinc denuo scriptum est: Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur. Quod si interim forte lætentur, lætitia eorum fit eis in perditionem. Porro animus ordinatus, animus tranquillus, devotus, sibi ipsi jucundus et dulcis est. Unde, secundum Hieronymum, claustra in quibus caritas regnat, sunt paradisus Dei in terra. Sed et super quietem et humilem requiescit Spiritus Sanctus. Simili modo, juxta Salomonem, vir eruditus suavis est animæ suæ: eruditus, inquam, eruditione virtutibus decorata. Hinc utique quamvis devotæ, tranquillæ, quietæ ordinatæque menti non esset alia merces reposita quam suavitas illa interna, pacis dulcedo sinceritasque conscientiæ puræ et consolatio sancta quas quotidie experitur in semetipsa; dignum et superdignissimum esset studere virtutibus, ordinationi internæ vacare, vanitatibus sæculi renuntiare.

Ad hoc est quod ait Gregorius: Illud est verum et summum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur; quod quum acceperis, nemo tollet a te; cui comparata omnis aliunde jucunditas mœror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum est, omne decorum fœdum, omne postremo quod delectare potest, molestum est. Et iterum: Nihil, inquit, in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis æstuare, et nihil in ea quietius quam nihil hujus mundi appetere. Verum, ut idem adhuc docet, spirituales deliciæ quum non habentur, in fastidio sunt, scilicet inexpertis. Et ideo forsitan, mi dilecte, ad spiritualis conversationis divinas, sacras sincerissimasque delicias minus alliceris, minus festinas, quoniam eas nondum (ut reor) expertus es. Sed crede in hoc sancto et magno Gregorio, et spiritualem vitam, mundo relicto, apprehendere jam festina. Et spero quod cito gustabis quam dulcis est Dominus, quam magna multitudo dulcedinis ejus; delectaberisque in multitudine pacis Christi, quæ omnem sensum exsuperat: quam mundi amatores gustare non valent, quoniam, ut apud Prophetam habetur, Non est pax impiis, dicit Dominus.

Porro, si (juxta Aristotelem et Platonem) philosophia, seu consideratio philosophica, admirabiles habet delectationes admixtas, quarum amore etiam Plato perhibuit delectationes carnales atque mundanas esse spernendas (quod utique Plato fecit, quia, ut refert Augustinus in libro de Vera religione, Plato in virginitate permansit): si itaque hoc ita est, quomodo non multo ampliores delectationes theologica consideratio habet admixtas, illa quæ amatoribus mundi non convenit, sed his potissimum qui pro Dei amore omnia relinquentes, quietam et solitariam vitam ducunt, omnipotentique Deo cum omni cordis custodia jugiter obsequuntur, laudibus ejus incessabiliter vacare optantes, quemadmodum scriptum est, Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum?

Denique, sicut dici solet, quis in honore sine dolore, in prælatione sine tribulatione, in sublimitate sine vanitate? quum dicat Gregorius: Quanto quis honoribus dignitatum plus sublimatur, eo gravioribus ponderibus oneratur. Omne quod hic eminet, plus mœrore afficitur quam honore lætetur, plus casum damnationis minatur quam vitam mereatur beatam. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.45 Nam et judicium gravissimum in his qui præsunt fiet. Idcirco dicit Chrysostomus: Quis prælationem vel curam animarum desiderat, nisi qui non timet judicium Dei? Magna securitas animæ, nihil concupiscentiæ sæcularis habere. Vilis quoque et misera servitus, sæcularibus negotiis, Deo relicto, insistere:678910111213 quanquam nonnullis mundanis personis grave sit non occupari in talibus, quoniam non noverunt se occupare in divinis sanctisque actibus. Anima autem sine occupatione et amore esse non potest: idcirco quo minus circa Deum occupatur atque afficitur, eo plus in terrenis et vanis effunditur. Denique, teste Bernardo, divitiarum amor insatiabilis longe plus desiderio torquet quam usu suo hominem ipsum refrigeret. Labor enim, secundum Valerium, est in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo. Sed et aurum illum plus cruciat apud quem largius invenitur.

Ut ergo mente quieta Deo queas servire, tumultuantia mundi negotia, corporales delicias, fallentes divitias fuge, soli Deo adhære, ut ipse sit gaudium tuum et requies, cantesque veraciter cum Psalmista: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Temporalibus vero gaudent qui bona divina, cœlestia et æterna desiderare non norunt.

Footnotes

  1. Eccle.ii,26. ↩

  2. art. x et s. ↩

  3. Apoc. xviii, 7. ↩

  4. Sap. vi, 7.; Job xv, 21.; ↩

  5. Sap. VI, 7.; ↩

  6. Is. LVII, 15; LXVI, 1, 2.; ↩

  7. Eccli. XXXVII, 22.; ↩

  8. Sap. vi, 6. ↩

  9. 1 Petr. II, 3.; ↩

  10. Ps. XXX, 20.; ↩

  11. Ps. XXXVI, 11; ↩

  12. Philipp. IV, 7.; ↩

  13. Is. XLVIII, 22; LVII, 21. ↩

Chapter 22 of 37