Skip to the text

Articulus 2

De duplici hominum via.

JUSTORUM semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem;1 via autem impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt. Quemadmodum in prima epistola sua contestatur beatissimus evangelista Joannes, Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ. Deus namque, secundum divinum et magnum Dionysium, est lux pura, plena et infinita, fontalis, vitalis, intellectualis et superpulcherrima.2 Quum ergo ipse sit terminus viæ peregrinationisque nostræ, et finis totius vitæ, laboris ac studii nostri, per semitas splendidas viasque pulchras ad ipsum proficisci debemus, quatenus via proportionata sit termino, et medium fini.3 Neque enim aliter ad eum pertingitur. Porro semita ista justorum, est actio virtuosa, conversatio bona, divinæ legis præceptorumque ejus observantia timorata.4 De quibus Salomon ait: Viæ Domini, viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.5 Sunt itaque viæ istæ quibus ad Deum patriamque procedimus, cogitationes bonæ, affectiones sanctæ, locutiones fructuosæ, et opera meritoria, Deo accepta. Hæc merito viæ seu semitæ nominantur, quum sint media quædam quibus ab isto exsilio ad patriam pervenitur. Quæ utique semitæ rationabiliter splendidæ appellantur, quoniam ex caritate et gratia, quæ sunt supernaturalia animæ lumina, oriuntur, et quia tenebras vitiorum fugant ab anima, et quia luci divinæ et increatæ uniunt corda nostra, et quia operante Deo atque hominibus, reddunt spectabilem, mundum et sanctum, proximis etiam exemplarem. Unde dicit Apostolus justos tanquam luminaria lucere inter perversos.6 Peccatoribus quoque conversis: Fuistis (inquit) aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.7 Præterea semita ista justorum procedit a bono in melius, de imperfectione ad perfectionem, de virtute in virtutem, de via ad patriam; et crescit usque ad perfectam diem, utique æternitatis, quia de fide pertingit ad speciem, hoc est ad summæ adorandæque Trinitatis æternam atque beatificam visionem.

Hæc est via electorum, via immaculata, via virtutum, de labore pœnitentiæ ducens ad requiem sempiternam. De qua via cantamus: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.8 De qua ait beatus Job: Viam Dei custodivi, et non declinavi ex ea;9 Jeremias quoque:10 Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris.

Insuper alia est via reproborum, via tenebrosa, hoc est scelerata ac impia vita, quæ veræ rationis lumine caret, nec gratiæ luce perfunditur, sed passionum et concupiscentiarum caligine offuscatur; quæ rectum pervertit judicium, et ad infernalium tenebrarum perducit ergastulum. Hæc via sunt habitus vitiosi, passiones effrenatæ, concupiscentiæ carnis, cogitationes perversæ, opera mala, verba illicita, negligentiæ temporis: quæ sic obtenebrant aciem mentis, ut spiritualem suam ruinam non penset. Nempe in hac via damnanda ac lubrica, quæ videtur impiis bona, quamvis novissima ejus ducant ad mortem11, est casus a summo et incommutabili bono, Deo benedicto, usque ad bonum commutabile, caducum et vanum, a statu salutis et gratiæ ad statum damnationis et culpæ, a vita spirituali ad vitam carnalem, et tandem a vita præsenti ad carcerem infernalem. De qua via seu viis iniquis scriptum est: Confundimini et erubescite super viis vestris.12

Itaque, mi dilecte, non eas in viam ruinæ, non sequaris itinera vanitatis mundanæ libertatisque propriæ, sed viam Sanctorum viriliter imitare. Qui enim ea quæ carnem exterioresque sensus oblectant sectatur, qui cordis dissolutionem et gaudia mundi amplectitur, per viam tenebrosam progreditur. Qui vero juxta evangelicæ legis mandata ac documenta incedit, viam splendidam electorum elegit, potestque dicere cum Psalmista:13 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Quod ut implere mereamur, oremus quotidie, imo sæpissime, devotissima mente: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.14

Footnotes

  1. Prov. iv, 18, 9. ↩

  2. Joann. i, ↩

  3. Prov. iii, 15. ↩

  4. De Cœlest. ier. c. xiii; De Divin. ier. c. iv. ↩

  5. Prov. iii, 17. ↩

  6. Philipp. ii, 15. ↩

  7. Ephes. v, 8. ↩

  8. Ps. cxviii, 1. ↩

  9. Job xxiii, 11. ↩

  10. Jer. vi, 16. ↩

  11. Prov. xiv, 12; xvi, 25. ↩

  12. Ezech. XXXVI, 32. ↩

  13. Ps. CXVIII, 101. ↩

  14. Ibid. 133. ↩

Chapter 3 of 37