Skip to the text

Articulus 26

De quibusdam mundi vanitatibus evitandis, videlicet, risu, ludis, jocis, choreis, aleis, et verbis inanibus.

VÆ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.1 Per « væ » solet in sacra Scriptura æterna damnatio designari. Si itaque Christus ridentibus æternam pœnam minatur: quis in hac vita potest esse securus, levis, jocosus, nisi damnandus et reprobus, qui quum sit sine timore Dei, justificari non potest?2 Denique, si pensamus quantis vallamur periculis, quantis circumdamur laqueis, quantis dilaniamur omni die peccatis, quam imperfecte et irreverenter Deo servimus; item quot quotidie mala fiunt in sæculo, quomodo Deus inhonoratur, quam multi quotidie pereunt, quantis periculis, vitiis seu pœnis cognati, amici et benefactores nostri, vivi sive defuncti, expositi sunt: habebimus potius causam plorandi quam ridendi. Hoc consideravit sanctus ille eremita qui quum Fratrem quemdam vidisset ridentem, ingemiscens dicebat: Coram cœlo et terra rationem reddituri sumus in die judicii, et tu rides? Hinc Salomon ait:3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii. Et rursus:4 Risum reputavi errorem; et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Verumtamen non quilibet risus est tam magnum peccatum, sed de risu consuetudinario, vel illo qui ex lætitia penitus inordinata procedit, loquitur Christus. Unde et Jacobus ait divitibus: Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in mœrorem.5

Proinde, ludere et jocari Chrysostomus reprobat, quamvis interim honestus ludus excusetur, dum ex rationabili causa et pia agitur intentione. Sed ad aleas ludere, tertio Decretalium clericis præcipue inhibetur.6 De choreis quoque dicit Chrysostomus: Ubi saltatio, ibi diabolus. Neque enim ad hoc dedit nobis Deus pedes, ut cum camelis saltemus, sed ut cum angelis chorum faciamus. Insuper, si grata mente revolvis quomodo Filius Dei pro tua salute in cruce brachiis extentis suspensus est, quomodo pro te alba veste et purpura est illusus, imo nudatus atque in cruce nudus levatus, et variis modis derisus est; spero quod neque in choreis, neque in vestibus curiosis, pretiosis, pomposis, neque in laudibus hominum delectationem habebis, sed omnia vana hæc despicies et vitabis.

Præterea ad oris custodiam admonet Salomon, dicens: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.7 Et denuo: Vidisti hominem velocem ad loquendum?8 stultitia magis speranda est quam illius correctio. Hinc dicit Gregorius: Fuge verba incauta. Verba vana cito polluunt mentem. Hoc procedat ex labiis quod aures non polluat audientis. Vanus sermo, vanæ conscientiæ index est. Qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur. Qui otiosa verba non reprimit, cito ad noxia transit. Hinc Seneca dicit: Qualis vir, talis oratio, id est sermo. Imago etenim cordis est sermo oris. Quod si verba otiosa et vana sic reprobantur, quid de verbis scurrilibus, lubricis, pungitivis, detractoriis, malitiosis et invidis sentiendum videtur?

Postremo, terreat et a ludis avertat te quod S. Cyrillus episcopus Hierosolymitanus recitat, carissimum suum nepotem sibi post mortem apparuisse atque dixisse quod esset æterna condemnatus morte, eo quod in ludis immoderanter delectabatur nec inde digne pœnituit. Erat autem (ut scribit Cyrillus) juvenis ille tanta pulchritudine, eloquentia et morum decore ornatus, ut ab universis miro amaretur affectu. Hoc imprime tuæ memoriæ, frater carissime, terrificum sane exemplum.

Footnotes

  1. Luc. vi, 25. ↩

  2. Eccli. i, 28. ↩

  3. Eccle. vii, 3. ↩

  4. Eccle. ii, 2. ↩

  5. Jacob. IV, 9. ↩

  6. cap. 15. ↩

  7. Prov. XXI, 3. ↩

  8. Prov. XXIX, 0. ↩

Chapter 27 of 37