Articulus 5
Increpatio ignaviæ, negligentiæ ac acediæ nostræ.
AIT autem quidam ad Jesum : Domine, si pauci sunt qui salvantur ? Qui dixit : Contendite intrare per angustam portam.1 Ex his verbis innotescit, quod præhabita verba de arcta via salutis Christus induxit ad demonstrandam salvandorum paucitatem.
Præterea, ut clarius agnoscamus quam vere arcta sit via salutis, advertamus verba Gregorii : Arcta, inquit, via, in qua quisque studiose constringitur qui sub præceptorum custodia sollicite coarctatur, est in hoc mundo vivere, et de mundi hujus concupiscentia nil habere, aliena non appetere, propria quoque non tenere, laudes mundi despicere, opprobria pro Deo amare, gloriam fugere, despectum sequi, adulationes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, dilectionisque gratiam circa eos immobilem conservare.
Quamvis autem hæc ceteraque pœnitentiæ opera, vigiliæ, abstinentiæ, disciplinæ, concupiscentiæ et propriæ voluntatis abjectio, sint arcta ac ardua, ad magnam tamen quietem perducunt; incomparabile etiam præmium, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis comprehendere potest, eis promittitur, utpote beatitudo æterna, perfecta, plenissima, imo bonum immensum, quod est ipsemet Deus sublimis et benedictus.2 Et in hoc patet intolerabilis negligentia, perversitas atque acedia nostra, quod pro tanto bono nolumus prædictam viam arctam ad modicum tempus incedere.
Propter quod dicit Chrysostomus : Arctam viam, o homo, jussus es ambulare : cur de requie et abundantia percontaris ? Et quidem qui principibus sæculi hujus ministrant, horum nihil requirunt, sed solum si congruum lucrum eis præstabitur : quo cognito, jam nullum refugiunt laborem, nullum vitant periculum, neque servilia obsequia negant, peregrinationes longissimas ac periculosissimas, contumelias, pœnas, temporum permutationes patiuntur spe lucri et aviditate pecuniæ. Nos econtrario, qui cœlum et cœlestis regni divitias quærimus, de requie corporis percontamur, et aspera pati dedignamur. Vide quantum illis molliores miserabilioresque sumus. Quid dicis, o homo ? quid agis ? Cœlum paras ascendere, et interrogas ne qua tibi difficultas occurrat in itinere, ne quid tibi in via asperum accidat aut laboriosum : et non erubescis de hoc ? non pudore oppressus, sub terram te ipsum defodis ? Si omnia namque tibi mala occurrerent, si universa tibi pericula imminerent, convitia, injuriæ, ignominiæ, calumniæ, gladius, ferrum, bestiæ, præcipitium, fames, ægritudo, et cuncta quæ dici possunt vel excogitari, super te irruerent : nonne hæc omnia tibi pro tanto præmio ridenda prorsus et contemnenda merito viderentur ? Non ergo sit aliquis tam abjectus atque infelix, tamque degeneris animi, ut cœlum optans ascendere, de terrena requie mundique deliciis cogitet, quas non solum requirere, sed etiam paratas recipere indecorum est penitusque indignum.
Idcirco ait Gregorius : Nullus labor durus, nullum tempus longum videri debet, quo gloria æternitatis acquiritur. Laboremus ergo viriliter, fortiterque contra vitia præliemur ; in Dei obsequio fatigari sit nobis prædulce, scientibus quod labor noster non erit inanis in Domino, sed erit merces operi nostro.34 Denique, qui in labore hominum non sunt (præsertim in labore pœnitentialium actuum), et cum hominibus non flagellantur, cum dæmonibus, secundum Hieronymum, flagellabuntur.5
Præterea, ad confundendum nostrum teporem, ad excitandum nostrum torporem, pensemus quanta homines sæculares pro terrenis, caducis parvisque commodis agant et patiantur, ut vel sic discamus pro Dei amore, pro regno cœlesti, pro beatitudine sempiterna, arctam viam digne incedere, omnia vana despicere, et Deo nos ipsos promptissimo corde totaliter inviolabiliterque offerre. Ut enim Augustinus quoque commemorat, quibus, quæso, tempestatibus et procellis, quam horribili et tremendæ sævitiæ cœli et maris exponunt se mercatores, ut divitias perituras acquirant, majoribus quam quibus acquisitæ sunt periculis et tempestatibus plenas? Quos æstus, quæ frigora, quæ pericula ab aquis, a fossis, a præcipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores, non æterni, sed aliquantulo diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. Pro languida et incerta ultimæ atque brevissimæ vitæ vacatione, immanissimis bellis miles atteritur, pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Sed in his omnibus, qui hæc non amant, eadem gravia patiuntur; qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim sæva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Multo ergo certius, felicius atque virilius ad veram beatitudinem obtinendam in nobis faciat caritas, quod in illis ad miseriam facit cupiditas. Facile toleretur a nobis quælibet adversitas temporalis, ut æterna pœna vitetur, æterna requies comparetur. Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, ut dicit Apostolus. Non torpenti aut tepida mente, sed vere ferventi ministremus Deo altissimo, ne ipse nobis improperet illud Apocalypsis: Scio opera tua, quia nec calidus es, nec frigidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo.
Footnotes
Chapter 6 of 37