Skip to the text

Articulus 11

Inductio ad contemptum mundi ex zelo honoris divini.

QUICUMQUE glorificaverit me, glorificabo eum, dicit Dominus; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.1 Ex Dei dilectione procedit et oritur zelus divini honoris, seu ingens affectio honorandi Deum. Quem zelum habebat Elias, quum diceret: Zelo zelatus sum pro Domino. Quo enim ardentius Deum amamus, eo intensius cupimus ipsum venerari in omnibus, alios quoque ad Dei venerationem inducere. Etenim, sicut Deus ratione suæ immensæ bonitatis est infinitæ amabilitatis, ita ut nullus poterit eum in tantum diligere quantum ipse est dignus amari, sed in infinitum hinc deficit; sic Deus ratione suæ majestatis, dignitatis ac sanctitatis immensæ, est honorabilitatis infinitæ, ita quod omnis creatura in infinitum occumbit ab exhibitione reverentiæ qua ipse Deus dignus est, quantum ex parte ipsius. Hoc viri sancti profunde pensantes, omnem conversationem suam quantumcumque perfectam, nullius arbitrantur momenti.2 Et ut dicunt doctores, potius deberet homo mortem subire, quam unum veniale peccatum quantumcumque minutum committere: præsertim quum peccatum, in quantum divinæ derogat majestati immensæ, sit enormitatis quodammodo infinitæ. Quum itaque Deum tanto excellentius honoremus, quanto dignitatis ejus intuitu cuncta caduca, vana et transitoria cordialius aspernamur atque relinquimus, quatenus ab omnibus absoluti et exonerati, tota, pura ac libera mente divinæ majestatis venerationi et cultui insistamus; patescit quod hi qui zelo honorandi Deum, mundum prorsus contemnunt ac deserunt, Deum eminenter honorant. Idcirco merentur ab ipso præclarissime honorari, glorificari, extolli. Porro quo minus se occupat homo in multis, eo perfectius intentus est uni enti altissimo, sicque sublimius, diuturnius atque sincerius laudibus Dei et ceteris latriæ actibus valet vacare, cunctisque virtutibus ordinate insistere.

Dicit insuper Salomon: Honora Deum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum.3 Si ergo ad Dei honorationem pertinet partem aliquam exteriorum bonorum Deo offerre, utique incomparabiliter plus ad ejus spectat honorem omnia pro ejus veneratione et gloria sponte deserere, et se ipsum Deo totaliter ac devote offerre. Quod agunt qui mundum præfato modo contemnunt.

Ut igitur possis divinæ majestatis cultui, venerationi ac laudi, quantum possibile est, incessanter insistere, in ejus amorosa contemplatione tranquilla mente quiescere, ejus beatitudini filialiter congaudere, omne temporis vitæ tuæ momentum virtuose expendere; opto te, frater dilecte, mundum plene despicere, universa hæc mutabilia nobili mente transcendere, ad honorandum Deum cordialiter æstuare. Nonne infinita est vilitas et contemptibilitas hujus mundi comparatione summi et incommutabilis boni? Nonne demum putaindignum, occasione occupationis terrenæ sæcularisque vitæ a Divinitatis obsequio, ab honore divino elongari aut impediri, et propter vanissimas mundanæ conversationis libertates atque illicitas actiones, a tam divinis theologicarum ac ceterarum virtutum exercitiis abstrahi? Postremo, si modo nunc dicto glorificaveris Deum, despiciens mundum, utique Deus honorabit te honore præcipuo, quemadmodum in Isaia habetur : Si glorificaveris Dominum, dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua, tunc requiem dabit tibi Dominus, et implebit splendoribus animam tuam ;4 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ.

Denique dicit S. Hilarius : Hoc potissimum debeo Deo, ut eum omnis virtus, sensus et substantia mea loquantur. Ad hoc enim corpus et corporis membra, animam et animæ vires a Deo suscepimus, ut eum per hæc omnia colamus ac veneremur. Propter quod dicit Apostolus : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.5 Hoc autem est Deum dignissime honorare, facere ad ejus honorem quidquid possibile eique placitum est, et tamen humiliter confiteri quod dignum nihil agamus. Propterea scriptum est : Glorificate Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc :6 major est enim omni laude. Sic ergo, carissime, te ipsum et omnia tua, corpus et animam, interiora et exteriora, divino obsequio mancipare ne differas, ne Dei donis abutens, per hæc dæmoni et peccatis deservias. Qui enim vitiis servit, dæmonis servus est.

Footnotes

  1. I Reg. ii, 30. ↩

  2. III Reg. xix, 10, 14. ↩

  3. Prov. iii, 9. ↩

  4. Is. l. VIII, 13, 11, 14. ↩

  5. Rom. VI, 19. ↩

  6. Eccl. XLIII, 32, 33. ↩

Chapter 12 of 37