Articulus 6
Introductio Scripturarum ex quibus elucescit quam arcta sit via salutis.
DILIGES Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Hoc Dei mandatum omnium mandatorum finis est, ratio atque perfectio. Ad cujus perfectam impletionem quantum in hoc statu possibile est, non solum cetera universa mandata, sed cuncta quoque Christi evangelica ordinantur consilia. Porro mandatum hoc non nisi in patria omnino plenarie adimpletur. A religiosis vero quodammodo perfecte impletur, eo quod omnia illa quæ divinæ dilectionis affectum impediunt, abnegent et relinquant, quatenus soli Deo juxta professionis suæ tenorem intenti sint. Ab omni demum viatore in tantum necesse est ipsum impleri, quatenus nihil contra aut supra Deum diligat, in nullo nisi in Deo finaliter conquiescat.
Nunc autem de arcta via salutis dicta sunt plurima, patuitque viam hanc esse divinæ legis, seu præceptorum ac documentorum Christi, custodiam. Nunc ergo paulisper pensandum est quænam sint ardua ista Christi præcepta ac documenta, propter quorum difficultatem ipsemet Christus disseruit viam quæ ducit ad vitam esse tam arctam, portamque angustam, spatiosam vero viam quæ ducit ad perditionem et mortem æternam.1
Ecce Salvator ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides.2 Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; qui autem dixerit fratri suo, Raca (id est, vocem indignationis aut vituperationis emiserit), reus erit consilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis, videlicet damnationis æternæ. Nonne arctum et metuendum est verbum hoc?
Insuper ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non perjurabis.3 Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Sit autem sermo vester: Est, est; Non, non. Hinc et Jacobus in sua ait epistola:4 Ante omnia, fratres, nolite jurare.
Iterum ait Salvator: Ego dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percuserit in dexteram maxillam, præbe ei et alteram; et qui voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.5 Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.6 Quid difficilius isto? Quemadmodum enim amicum diligere naturalissimum facillimumque consistit, sic inimicum amare difficillimum est, secundum Hieronymum, et tamen necessarium est saluti. Imo, qui unum hominem odit, nullum vere ac spiritualiter diligit, sed nec se ipsum, nec Deum, quum sit in peccato mortali.
Insuper ait Salvator: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.7 Nolite thesaurizare in terra. Nolite solliciti esse in crastinum.8 Nolite judicare, ut non judicemini. Nolite arbitrari quod venerim pacem mittere in terram; non veni pacem mittere, sed gladium:9 veni enim separare filium a patre suo, et filiam a matre, et nurum a socru.10 Qui amat patrem vel matrem plus quam me, non est me dignus; et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.1112 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.13 Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me: qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.14 Væ illi per quem scandalum venit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis credentibus, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister.15 Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram;16 væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis; væ quum benedixerint vobis homines omnes.17 Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non consideras? Dixit autem Jesus ad quemdam, Sequere me. Qui ait: Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum.18 Dixitque illi Jesus: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;19 sed eum timete qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam.20 Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Quum facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte te reinvitent et fiat tibi retributio;2122 sed quum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cæcos, et beatus eris.23 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.242526 Et qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, aut curis hujus vitæ.27
Ex his advertere potes, carissime, quam vere angusta et arcta sit via salutis.28293031323334353637 Verumtamen eorum quæ dicta sunt, quædam pertinent ad præcepta, et ad illa omnes tenentur;38 alia ad consilia, ad quæ religionem professi sunt obligati.
Præterea ex aliis scripturis idem ostenditur. Dicit enim Apostolus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.3940 Ergo qui vitia et concupiscentias non exstinguunt nec corpus suum castigant, ad Christum non pertinent. Rursus: Vidua (inquit) quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.41 Vivens quidem vita naturæ, mortua est morte culpæ. Si ergo deliciose vivere, peccatum mortale est viduis, quanto magis clericis, monachis atque canonicis?
Ad idem possent alia multa adduci, sed ista sufficiant. Quæ quidem idcirco commemoravi, ut ad timorem Dei, ad cordis custodiam, ad divinæ Scripturæ diligentiorem advertentiam te inducam, ne tibi de divina misericordia inaniter blandiaris, neque his qui spatiosam viam ambulant conformeris: quia, ut ait Apostolus, si Christo compatimur, et conglorificabimur;4243 si sustinemus, simul cum illo vivemus. Nonne, juxta Apostolum, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei?44 Sed verum est (non tamen verificetur in te) quod ait Bernardus: Domine, multi volunt tecum regnare, sed non compati; volunt consequi, sed non sequi; volunt invenire, sed non quærere. Itaque tribulationes pati non terreamur, quum dicat Hieronymus: Nullus servus Christi est sine tribulatione. Si tribulationem non pateris, nondum christianus esse cœpisti.
Footnotes
-
Matth. VII, 14, 13. ↩
-
Matth. v, 21, 22. ↩
-
Ibid. 33, 34, 37. ↩
-
Jacob. v, 12. ↩
-
Matth. v, 39, 40. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Matth. vi, 15. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Matth. x, 34, ↩
-
Matth. vi, 19. ↩
-
Matth. vii, 1. ↩
-
Matth. x, 37, 38. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Luc. xvii, 33. ↩
-
Matth. xx, 26. ↩
-
Luc. vi, 24- ↩
-
Luc. vi, 41. ↩
-
Luc. ix, 59. ↩
-
Matth. x, ↩
-
Luc. xii, ↩
-
Luc. xiii, ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
12-14. ↩
-
Luc. xiv. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
Luc. xxi, 34 ↩
-
11; ↩
-
Luc. xiv ↩
-
Luc. xvii ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
xviii, 7, 6. ↩
-
x, 39. ↩
-
24; Matth. ↩
-
Luc. ix, 23, ↩
-
Luc. xii, 36. ↩
-
Luc. xix, ↩
-
Galat. v, 24 ↩
-
Luc. x, 35. ↩
-
ITim. v. 6. ↩
-
Rom. VIII, 17; ↩
-
II Tim. II, 12, 11. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
Chapter 7 of 37