Articulus 20
Quod ad contemptum mundi potissimum nos inducere debet gloria Beatorum.
QUAM dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!1 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Sicut doctores concorditer docent, caritas Dei vita est animæ. Ideo sine caritate nihil est meritorium, nil Deo acceptum, vel ad æternæ beatitudinis adeptionem proficuum. Omnis itaque actio vitæ nostræ, omnis cogitatio, affectio, locutio, operatio, afflictio, Deo accepta et meritoria esse non valet, nisi ex caritate procedat elicitive, imperative, seu directive. Unde qui ex solo timore servili seu pœnæ formidine plorant, confitentur et pœnitent, nil merentur. Itaque opus bonum fieri debet zelo justitiæ et caritatis affectu, non servili timore. Propter quod dicit Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.2 Et Gregorius: Tunc (ait) solum Deo vera obsequia reddimus, quum eum propter amoris fiduciam non timemus, quum nos ad opera bona affectus, non metus, dirigit. Quod de timore servili sumendum est, quo pœna principaliter formidatur. De quo ait Joannes: Timor non est in caritate. Quamvis itaque, sicut nunc patuit, ad mundi contemptum debeamus induci consideratione mortis et judicii atque pœnarum inferni; tamen omnino magis ac fortius ad hoc ipsum induci debemus consideratione et amore beatitudinis sempiternæ, seu gloriæ electorum: quæ, secundum Thomam, est quodammodo infinitæ dignitatis, quum sit immediata fruitio boni immensi, Dei gloriosi et sancti. Porro, quum ista fruitio omnino sit supernaturalis, ad eam pertingere non valemus nisi per supernaturalia media: quæ sunt, gratia gratificans, virtutes theologicæ (scilicet fides, spes, caritas), septemque dona Spiritus Sancti. Et quo media ista perfectiora et exuberantiora in nobis exstiterint, eo cuncta mundana et temporalia vehementius aspernamur, eorumque vanitatem, vilitatem, fallaciam, clarius speculamur, et ad beatitudinem paradisi cœlestis affectuosius adspiramus, abundantius propinquamus, atque celerius et incessabilius ambulamus, vel potius currimus, imo et omne opus Dei tunc promptius delectabiliusque exsequimur.
Desiderio itaque felicitatis et gloriæ electorum viriliter omne quod Deo placet agamus, mundum promptissime relinquamus, cuncta caduca ut stercora arbitremur: quoniam, Augustino testante, tanta est pulchritudo justitiæ, tanta jucunditas lucis æternæ, hoc est incommutabilis veritatis et sapientiæ increatæ, ut etiam si non liceret in ea amplius quam unius diei hora una manere, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni deliciis et affluentia temporalium rerum recte et merito spernerentur. In civitate etenim Dei et patria electorum, lex est caritas, rex veritas, pax felicitas, vita æternitas. Jam nunc accinge te ipsum, dilecte, et subtiliter intuere quanta sit Beatorum felicitas, quanta jucunditas Deum clare et
1 Joann. iv, 18. art. præced. immediate videre. Nonne quo aliquid pulchrius est, eo delectabilius est ipsum clare videre? Quum ergo Deus excelsus sit essentialiter, totaliter et incircumscriptibiliter pulcher, sanctus, purus ac splendidus, imo pulchritudo veraciter infinita, idealis, separata, æterna, perfecta, simplex et incommixta, omnis creatæ pulchritudinis, decoris, puritatis et claritatis causa fontalis et ratio exemplaris, præ cunctis et singulis in infinitum decora et superpulcherrima; constat profecto quod Deum tam speciosum clare et per speciem intueri, sit deliciosissimum, delectabilissimum, gloriosissimum, omnem delectationem et gloriam ineffabiliter incomparabiliterque excellens.
Præterea, quo aliquid melius, dulcius perfectiusque in se ipso consistit, eo ejus est fruitio jucundior. Quum ergo Dominus Deus noster omnipotens, adorandus et felix, sit in se ipso præstantissima, pura, incircumscriptibilis et incomprehensibilis bonitas, infinita dulcedo, et ens ita perfectum, ut quidquid ad entis seu essendi vel esse plenitudinem, nobilitatem ac eminentiam pertinet, ei cum infinita perfectione et excellentia competat; constat quod ejus immediata fruitio sit prorsus ex omni parte suavissima et superdulcissima. Propter quam quidem adipiscendam, infinita aspernatione spernenda sunt omnia gaudia, honores, laudes et prospera mundi.
Considera ergo ut vales, quale gaudium erit videre æternam Divinitatis essentiam, quemadmodum ipsa æterna sit, a nullo facta, nec creata, neque dependens, sed sibi ex se, in se et per se omnino sufficiens; incircumscriptibilem, admirabilem et incomprehensibilem Deum facie ad faciem lucide intueri, et in ejus fontali sapientia totius universi ordinem et decorem, omnemque veritatem et multa secretissima speculari; frui quoque hoc bono immenso, et id jugiter possidere, atque in ipso quidquid desiderabile est et pulchrum habere; itemque divina sapientia tam exuberanter irradiari, ac divina bonitate tam copiose repleri, ut tota capacitas intellectus et omne desiderium voluntatis penitus satientur et contenta reddantur; gustare insuper divinæ pacis dulcedinem, Creatorisque amore prorsus absorberi, in Deum transformari, ei perfecte assimilari, eumque jugiter in se complecti, neque ab ejus amplexu, amore, adspectu unquam posse avelli; videre insuper visione beatissima et interna summæ Trinitatis emanationem ad intra, quomodo Filius emanet a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, quomodo Personæ hæ adorandæ sint unum in essentia et tres in suppositis, quæ earum mutua complacentia, fruitio, nexus, amor et gloria. Divinæ siquidem et increatæ Personæ amore prorsus immenso se invicem diligunt, cum infinita se invicem jucunditate adspiciunt, cum interminabili dulcedine se mutuo perfruuntur, et ipsæ dumtaxat se plene et comprehensive noscunt seu contemplantur.
Gaudebunt ergo electi supra se de Dei visione; infra se, de cœlestium corporum et aliarum corporalium creaturarum pulchritudine et decore; intra se, de corporis et animæ glorificatione; extra et circa se, de angelorum et hominum prædestinatorum associatione. Ibi revera erit candor lucis æstivalis, vernalis amœnitas, abundantia autumnalis et requies hiemalis. Illic Deus sine fine videbitur, sine fastidio perfruetur, sine fatigatione laudabitur. Ibi Deus erit rationi plenitudo lucis et veritatis; voluntati, multitudo pacis ac suavitatis; memoriæ, continuatio æternitatis atque immobilis stabilitatis. O vita vitalis, dulcis, amabilis, semper memorialis, in qua summa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, jucunda felicitas, felix æternitas, æterna beatitudo, cui Deus laudatio! Ibi affluentia divitiarum, influentia deliciarum, confluxus bonorum.
Hujus beatitudinis desiderio anima tua, o carissime, inflammetur, pro ea quidquid potest efficaciter operetur, eam frequentius mente pura nunc meditetur. Noli te ipsum propter ea quæ mundi sunt exponere periculo amittendi hanc gloriam. Postremo, tanta est dignitas gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro, ut quamvis certi essemus nos posse eas in mundo potiri, tamen amore crescendi ac proficiendi in eis, merito omnia pro Deo relinqueremus. Det tibi clementissimus Deus intellectum, ut ista vere sapienter cum gustu intelligas, consiliisque salutis salubriter atque celeriter acquiescas.3 Metuenda et incomprehensibilia nimis sunt judicia Domini Dei nostri. Nempe quod uni gratiam infundit, non alteri, causa occulta esse potest, non injusta, ut asserit Augustinus. Verum ego indignus indesinenter viscera misericordiæ Dei imploro, quatenus in te misericordiam suam undique mirificet.
Footnotes
Chapter 21 of 37