Articulus 4
De arcta via salutis, et spatiosa via perditionis.
INTRATE per angustam portam:1 quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! Christus locutus est verba hæc. Et quid utique verbis his horribilius dici potuit? aut quid tam terribiliter sonat? Certe ad perterrendum corda nostra sufficere potuit, si aliud nihil Christus dixisset, nisi quod arcta est via salutis, spatiosa vero damnationis: quo pateret quam facile sit damnari, difficile autem salvari. Jam vero dicendo quod pauci inveniant viam arctam salutis, multi autem ambulent viam spatiosam damnationis, evidenter insinuat quod pauci salventur plurimique damnentur. Quod et alibi clarius protestatur:2 Multi (inquiens) sunt vocati, pauci vero electi.
Quis audito hoc verbo non expavescat et contremiscat, si tamen vere fidelis est, et illuminatam sortitus est fidem? Talis namque et tanta, tam alta et ardua est fides christiana, ut licet certissime sciremus omnes homines qui unquam fuerunt, erunt aut sunt in mundo esse salvandos, uno excepto, merito viatorum unusquisque vehementer timeret ne forte ipse esset ille damnandus, et insuper cum metu et reverentia Deo serviret.3 Quid enim est, quæso, id quod credimus, quod statim post vitam hanc momentaneam deducemur ante tribunal Christi, veri, omnipotentis Dei, et judicis infallibilis, metuendi atque justissimi, recepturi ab eo aut pœnam æternam inferni, aut sempiterna gaudia cœli? Si hæc diligenti ac limpida fide attenderemus, mirum si unquam sine timore atque tremore esse possemus. Sed malitia et negligentia nostra excæcat cor nostrum.4 Si ituri essemus per campum latronibus plenum, in quo pauci transeuntes evaderent: quis non vehementer metueret ne temporalem incurreret mortem? Nunc autem ambulamus per sæculi hujus campum dæmonibus plenum, in quo, sicut nunc dictum est, pauci (comparative loquendo) evadunt damnationem æternam; nec tamen timemus, sed ridemus, epulamur, jocamur, et vana ac periculosissima securitate resolvimur.
Non ita, dilectissime frater, non ita sit apud nos; non ita superficialiter audiamus eloquia Christi, ne negligamus et perdamus nos ipsos perditione irrecuperabili, intolerabili, sempiterna. Sed profunde atque solerter verba Salvatoris pensando, impleamus quod scriptum est:5 Dominum exercituum sanctificate, ipse pavor vester et terror vester; illud quoque: In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo.6 Unde et Jeremias ista considerans, dixit: Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?7 Hinc etenim scriptum est: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum: quis non timebit te et magnificabit nomen tuum, quoniam judicia tua manifesta sunt?8
Sed antequam de hoc plura commemorem, pauca dicenda sunt de intellectu præinductorum Christi verborum. Ait ergo angustam esse portam arctamque viam salutis, imo (ut verius loquar) multum angustam valdeque arctam. Ait nempe : Quam angusta (id est multum angusta) est porta ! Latam vero asserit portam spatiosamque viam damnationis perpetuæ. Ex præhabitis autem patet intelligentia horum verborum. Siquidem paulo ante nunc introduxi duplicem esse hominum viam : unam virtuosam ac splendidam, quæ est via seu vita electorum, Deo timorate atque sollicite servientium. Hæc autem est via arcta et porta angusta, quoniam ars et virtus sunt circa difficilia : quod statim clarius explanabo. Porro alia est via vitiosa ac tenebrosa, utpote via seu vita reproborum : quæ spatiosa censetur, quoniam facile est a medio rationis discedere, a rectitudine virtutis deficere, et legem divinam omittere.
Verumtamen circa hoc utilis oritur quæstio. Quum enim, juxta Philosophum, ratio deprecetur ad optima, virtus quoque, secundum Damascenum, sit secundum naturam, videlicet rationi consentanea, et secundum Tullium, imo secundum Augustinum atque Basilium, seminaria quædam virtutum nobis connata concreataque sint ; videtur quod virtus sit maxime deliciosa ac facilis.
Et respondendum, quod utique virtus ex sua natura est connaturalis, deliciosa et facilis ; sed difficultas virtutes adipiscendi ac virtuose agendi est ex parte nostri, videlicet ex imperfectione, corruptione infectioneque nostri, præsertim autem propter originale peccatum, per quod quatuor vulnera animæ nostræ infliguntur, quæ sunt : ignorantia in intellectu, malitia in voluntate, infirmitas in vi irascibili, concupiscentia in vi seu appetitu concupiscibili. Insuper, juxta Philosophum quoque, quo intellectualis substantia longius distat, occumbit ac deficit ab ente primo, intellectu divino, omnium rerum ultimo fine, tanto difficilius seu pluribus motibus ad ipsum pertingit. Quum igitur anima rationalis in ordine intellectualium naturalium sit ima ac ultima, in qua intellectuale lumen adeo debile est, ut ipsa in principio sui sit tanquam tabula rasa, depingibilis, non depicta ; elucescit quod ipsa difficillime ad ultimum finem, Deum æternum, pertingat, quantum in ipsa est. Et istud verum est etiam de naturali animæ felicitate naturalibusque loquendo virtutibus. Propterea multo verius est de supernaturali ejus beatitudine (quæ est visio Dei per speciem) virtutibusque infusis loquendo, quum talis finis, tales quoque virtutes, pene incomparabiliter præstantiores sint et sublimiores naturali beatitudine ac naturalibus virtutibus animæ. Hinc anima nostra indiget incessabili adjutorio gratiæ Dei, et inspiratione ac motione Spiritus Sancti. Præterea pene innumerabilia nobis occurrunt impedimenta virtutum, tam ex parte propriæ carnis quam mundi et dæmonis, quibus a conversatione virtuosa non mediocriter impedimur, retrahimur aut tardamur. Unde Bernardus : Primum, inquit, impedimentum nostrum et occupatio gravis, ipsa est necessitas miseri corporis hujus, quod dum modo somnum, modo cibum, modo alia quæque requirit, non dubium quin frequenter nos ab exercitio spirituali impediat. Diabolus quoque (ut Petrus ait apostolus) tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.9 Sed et mundus multa, heu ! nimis offert virtutum obstacula. Hinc ergo perarduum est, semper in medio permanere virtutum, et non declinare ad vitiosum extremum. Adhuc autem, ut Dionysius docet, virtus seu actio virtuosa, est ex integra et omnifaria causa, omnibus virtutum circumstantiis pariter concurrentibus ;10 vitium vero est per cujuslibet circumstantiæ defectum, infinitisque modis contingit errare, deficere et perire.11 Unde et Salomon dicit : Stultorum infinitus est numerus. Hinc ergo via virtutum est arcta, via vero vitiorum spatiosa : et hoc maxime quantum ad incipientes et imperfectos, non autem quoad perfectos, sicut patebit.
Footnotes
Chapter 5 of 37