Skip to the text

Articulus 19

Quod quatuor novissimorum intenta consideratio ad mundi contemptum eminenter inducit.

MEMORARE novissima tua, et in æternum non peccabis.1 Non jam dumtaxat lapidei, sed et ferrei cordis est, quem ad Dei timorem et mundi contemptum, ad vitæ emendationem, ad mentis custodiam, nec horror diræ mortis, nec divini judicii pavor, nec infernalium tormentorum sempiterna acerbitas neque cœlestis patriæ infinita felicitas incitant et perducunt. Si credis, imo quum scias te moriturum, et horam prorsus ignores, noveris quoque post hanc vitam non esse statum aut tempus merendi: cur ullo momento bene agere prætermittis? cur aliquam horam infructuose pertransis? cur in tali statu esse præsumis in quo mori non audes? Fac ergo, dilecte, quod Salomon ait: Quidquid manus tua potest, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo properas.2 Non impleatur in nobis quod denuo loquitur Salomon de negligentibus et iniquis: Sicut capiuntur pisces hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.3 Mortis ergo horrorem, divini judicii expavescendum districtissimumque discrimen, ardentis gehennæ metum, ab oculis cordis tui elongari nequaquam permittas. Dicit namque Hieronymus: Nihil sic revocat a peccato ut frequens memoria mortis. Et sicut ait Chrysostomus, fallax est hic mundus, finis dubius, exitus horribilis, judex terribilis, pœna interminabilis. Denique, ut refert Ambrosius, etiam Plato asseruit omnem sapientium vitam esse meditationem mortis. Præmeditemur ergo quotidie quid sumus futuri. Qui se jugiter pensat moriturum, spernit præsentia, et ad futura festinat. Idcirco autem Deus latere nos vitæ voluit finem, diemque mortis nostræ esse nobis ignotum, ut dum semper ignoratur, semper proximus esse credatur, et tanto quisque sit ferventior in operatione, quanto magis incertus est de vocatione.

Noli lacrimarum causam tripudiando peragere, et mortis tuæ negotium ridendo exsequi inconsulte. Quum surgis diluculo, non putes ad vesperum te perventurum; quum ad quiescendum te in lecto posueris, non de auroræ præsumas adventu: sicque facillime ab omni te refrenabis affectu mundano et vitio. Adverte quod cito adveniet hora ut ex hac vita ad ignotam transeas regionem, moxque tum metuendissimo tribunali summi Dei te oportebit adstare. Tunc tempus omissum et neglectum infructuose, recuperare non poteris, nihilque te juvare aut consolari valebit eorum quæ nunc inordinate diligis injusteque agis. Tunc dolebis te tam intimorate vixisse, omisisse tot bona et commisisse tot mala. Nunc ergo pariter pœnitentiam agamus dignam. Sic modo Christum judicem veneremur, ut tunc ab ipso reverenter suscipiamur. Sic jam propter peccata nostra tristemur, ut tunc ab ipso æternaliter consolemur.

Præterea, si divini judicii districtionem perpendis, omnem sæculi vanitatem protinus despicis, atque ad vitam pœnitentialem occurris. Etenim in hora judicii stabit mundus in igne conflagrationis, qui et reprobos tunc exuret. Christus in aere residebit; universi ordines angelorum adstabunt visibiliterque parebunt, et omnes cives cœlestes. Jacebunt reprobi in terra, quam amaverunt, cum horrendis suis corporibus, obscuris, gravissimis, quæ tunc deformiora horribilioraque erunt quam tunc quando pro media parte in monumentis a vermibus erant corrosa. Aderit universitas dæmonum, et omne genus humanum. Tunc singulorum vita singulis innotescet, ut omnes simul justissimum esse Dei judicium recognoscant. Quid tunc anxietatis, quid pœnæ, quid intolerandæ miseriæ inerit impiis, se in æterna inferni tormenta mox projiciendos videntibus?4 Statim namque prolata sententia, Ite, maledicti, in ignem æternum, terra os suum aperiens, deglutiet eos, corruentque in profundissimum lacum inferni, in quo æternaliter detinebuntur conclusi.

Hujus judicii imaginatio terreat te et me quomodo terruit S. Hieronymum. Quoties, inquit ipse, diem illum considero, toto corpore contremisco. Sive enim comedo, sive bibo, sive aliquid aliud facio, semper videtur tuba illa terribilis sonare in auribus meis: Surgite, mortui, venite ad judicium. Rursus ait idem Doctor sanctissimus: Judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora feriet; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; adducetur cum suis stultus Plato discipulis; tunc Aristotelis argumenta non proderunt, quum venerit ille Filius pauperculæ quæstuariæ judicaturus fines terræ. Insuper, devoto attestante Anselmo, tunc a dextris erunt peccata nos accusantia, a sinistris infinita dæmonum turba accusare promptissima; subtus horrendum chaos inferni, supra aperti scissique cœli, in aere Judex iratus; foris mundus ardens, intus conscientia urens. Ubi etiam justus vix salvabitur, heu!5 miser peccator sic deprehensus quo fugiet? Impossibile erit latere, et intolerabile apparere. Hæc videntes damnandi, turbabuntur timore horribili, ingemiscentes præ angustia spiritus, et dicentes: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis; lassati sumus in via iniquitatis.

Potius, mi dilecte, nunc eligamus cum electis delicias mundi abhorrere, pœnitentiæ6 opera exercere, Deo cum debita reverentia, timore et puritate deservire, quam tantam calamitatem incurrere.

Præterea, quicumque pœnas inferni diligenti profundaque mente revolvit, omnem sæculi vanitatem et laudem atque peccata procul dubio abhorrebit. Quid enim est, in carcere infernali, in medio ignis fervidissimi, in lacu tam miserabili sine spe liberationis æternaliter claudi, ineffabiliter cruciari, innumerabilibus pœnis affligi? Ut enim Gregorius profitetur, erit in inferno intolerabile frigus, inexstinguibilis ignis, vermis immortalis, fœtor intolerabilis, tenebræ palpabiles, flagella cædentium, horrida visio dæmonum, confusio peccatorum, desperatio omnium bonorum, odium omnis boni honesti, inconvertibilis aversio a bono summo et inavertibilis ad bona caduca conversio: quoniam licet in inferno sit stimulus pœnitudinis, nulla tamen erit ibi cruciatis correctio voluntatis: a quibus ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus possit ab eis diligi vel desiderari justitia.

Et quid opus est de isto agmen verborum inducere? Tu ipse oculis fidei tibi describe profundissimum lacum omni miseria plenum, omni tempestate, clamore, ululatu, desperatione plenissimum, æstuantissimo igne ferventem, dolorosissimis habitatoribus abundantem. Considera diligenter quid sit in lacu tali æternaliter cruciari, in igne tam æstuosis flagrante incendiis sine fine torqueri, horribilissima dæmonum et omnium damnatorum visione, societate, calamitate afflictari. Lacus iste infernus, est qui in libro Job appellatur terra tenebrosa et operta mortis caligine, terra miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.7 Nam et ultra reliquas interminabiles pœnas inferni, est quoque in eo tota turbulentissima, pœnalissima et inæstimabilis inordinatio. Nonne tibi infelices prorsus et plus quam terque quaterque infelices videntur, qui propter hujus vitæ brevissimas libertates, oblectationes illicitas, vanitates mundanas, transitorias affectiones, divitias, prosperitates, tam inexplicabilem merentur et illabuntur miseriam sine fine perdurantem? Egredere itaque et relinque latam sæcularium viam ad istam infelicitatem ducentem, et arctam viam amplectere, fructuose, timorate et reverenter coram Deo sublimi vivendo.

Footnotes

  1. Eccli. vii, 40. ↩

  2. Eccle. ix, 10. ↩

  3. Eccle. ix, 12. ↩

  4. Matth. XXV, 41. ↩

  5. I Petr. IV, 18. ↩

  6. Sap. V, 2, 3, 6, 7. ↩

  7. Job x, 21, 22. ↩

Chapter 20 of 37