Articulus 12
Quod consideratio beneficiorum Dei, præsertim passionis Christi, ad mundi contemptum nos debet inducere.
MISERATIONUM Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis et quæ largitus est secundum indulgentiam suam.1 Si scire volumus quanta sollicitudine viam salutis quærere atque incedere, omnia vana mundique gaudia spernere debeamus, sapienter pensemus quid ipse Unigenitus Dei, verus Deus, pro nostra salute assumpsit, fecit et pertulit. Quum namque sit ipse Sapientia Dei Patris, Sapientia utique increata, æterna, genita et immensa, non sine condigna causa et maxima ratione pro nobis tanta assumpsit, egit et passus est. Quoniam itaque pro nostra salute unicus Dei Filius, Deus omnipotens et perfectus, humanam naturam assumpsit, in mundo tot conversatus est annis, tantos pro nostri instructione et redemptione labores sustinuit, et demum acerbissimam mortem perpessus est ; non negligamus nos ipsos, nec propriam parvi pendamus salutem. Non putemus nos remisse et superficie tenus operando, mundi vanitatibus inhiando, intimorate vivendo posse salvari. Non sic æterna pœna evaditur, nec beatitudo cœlestis acquiritur. Christus siquidem passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.2 Necesse est ergo ut ejus passioni conformemur eique commoriamur. Nam qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.3 Hinc dicit Apostolus :4 Si commortui sumus, et convivemus ; et iterum : Imitatores Dei estote sicut filii carissimi.5 Sed quid est Christi passioni conformari, Christoque commori, et ejus vestigia sequi, nisi vanitates et vitia mortificare, divino timore corpus configere, libertatem propriam sub divinæ legis præceptis fortiter coarctare, divinæ voluntati nostram in omnibus subdere ? Quum ergo credamus Deum et Dominum nostrum Jesum Christum in mundo hoc in omni paupertate et patientia, in omni humilitate et mansuetudine, in omni caritate et perfectione vixisse, innumerabiles irrisiones, contumelias, blasphemias, labores et fatigationes patientissime pertulisse, et tandem amarissimum genus mortis subiisse ; indecentissimum arbitremur ut Domino sic conversato, afflicto, occiso, servus ejus in deliciis vivat, in divitiis gaudeat, in mundi vanitatibus se oblectet.6 Non enim est servus major Domino suo.7 Hinc dicit Gregorius: Nihil tam grave quod non æquanimiter toleretur, si Christi passio ad memoriam revocetur.
Præterea audi sanctum devotissimumque Bernardum, in persona Christi te alloquentem: O homo, vide quæ pro te patior; non est dolor sicut dolor quo crucior. Ad te clamo, qui pro te morior: Vide pœnas quibus pro te afficior, vide clavos quibus confodior, vide quomodo toto corpore pro te extendor. Et quum sit tantus dolor exterior, intus tamen est planctus gravior, quum te tam ingratum experior.
Si ista, mi dilecte, intenta mente perpendis; mundum contemnis, concupiscentias frangis, Christum sequi desideras, cuncta quæ mundi sunt toto corde abhorres, cum his qui in vanitate ambulant permanere recusas. Absit autem ut tantis Christi beneficiis sis ingratus. Ingratus es, si non gratias agis. Nec gratias agis, si non recogitas, attendis et recognoscis, quum maxima ingratitudinis pars, juxta Senecam, sit beneficii collati oblivio. Omni itaque die recogita quid ipsemet Deus pro tua salute fecit et pertulit.
Præterea, alia beneficia Dei nobis exhibita adeo multa et magna et pene innumerabilia sunt, ut ex consideratione eorum merito accendi debeamus divino amore et zelo honorandi Deum cum omni devotione, affectu quoque gratias semper agendi et Deum incessanter laudandi. Nonne a Deo excelso suscepimus quidquid sumus sive habemus, bona fortunæ, dona naturæ, esse, vivere, sentire, intelligere, munera gratiæ, fidem, spem, caritatem, septem dona Spiritus Sancti, sacramenta Ecclesiæ, superdignissimum Sacramentum altaris? Quoties nobis peccantibus Deus clementer pepercit? Quam pie nos prævenit? a quantis peccatis atque periculis præservavit? Quanta dona gloriæ nobis promisit? Quot insuper homines nunc æternaliter condemnavit qui minus quam nos peccaverunt? Non beneficiorum tantorum efficiamur immemores, sed cum Psalmista humili grataque mente dicamus: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?8 Agamus quoque quod ipse ait: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.9 Pessimum etenim vitium est ingratitudo, illa præcipue qua Deo liberalissimo immensæque dignitatis benefactori sumus ingrati. Si quis tibi manum aut pedem abscideret, quantum diligeres eum qui amputatum tibi restitueret membrum? Si cæcus, mutus, surdus claudusve esses, quantum diligeres qui naturalem defectum curaret? Quomodo ergo Deum ferventer non diligis, qui universa bona præfata tibi largitus est, et multo majora spopondit? Tanta igitur Dei munificentia et beneficentia circa te ad mundi contemptum te incitet, atque ad aggrediendum ea per quæ Deus potissimum honoratur, inducat. Certum est utique, quod quanto quis per naturalia dona magis dispositus est ad virtutes, eo gravius peccat, vitiose, mundane inaniterque vivendo. Tu vero in naturalibus optime es dispositus, et ad universas virtutes: idcirco non parum dolendum existimo, quod te ad vitam virtuosam dare retardas.
Footnotes
Chapter 13 of 37