Articulus 16
De his quæ nos ad mundi contemptum inducere debent ex parte nostri, et quod consideratio periculorum nostrorum ad hoc inducit.
VIGILATE itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia1 lium hominis. Jam dictum est de his quæ ad mundi contemptum inducunt ex parte Dei. Restat nunc loqui de iis quæ ex parte nostri ad hoc ipsum inducere debent.2 Quum ergo in medio laqueorum positi simus, et hostibus undique circumvallati, atque domestico hoste, videlicet propria carne contra spiritum concupiscente, circumdati (imo, secundum Apostolum, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus aerias potestates, seu dæmones:3456 non quod non sit nobis aliqua colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed quod major ac principalior colluctatio nostra est contra dæmonum tentamenta, qui sunt infatigabiles, callidissimi et crudelissimi æmuli nostri, animarum nostrarum ruinam et condemnationem avidissime cupientes); hinc constat quod diris atque innumeris circumvallamur periculis. Quid ergo consultius, quid tutius sive salubrius, nisi locum refugii quærere, urbem munitam intrare, locum tranquillum expetere, in quo inveniantur tot adjutores quot cohabitatores, omnes spiritualibus armis armati, et ad bella contra peccata promptissimi?7
Quis vero est locus iste et civitas hæc, nisi congregatio devotorum, quorum est in Domino cor unum et anima una, quorum unusquisque verbo, oratione, exemplo alium trahit ad meliora, qui virtutibus pro armis utentes, singulis vitiis singulas et congruas opponunt virtutes?89 Ecce enim quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! quia, ut Salomon loquitur, si unus ceciderit, fulcietur ab alio.10 Habent quoque quotidiana et optima medicamina et unguenta (id est remedia) contra dæmonum tentamenta vitiorumque vulnera. Quæ utique remedia sunt: quotidiana confessio; superioris increpatio, instructio, consolatio; observantia regularis, sacræ vigiliæ, abstinentiæ, disciplinæ; orationes continuæ, meditationes devotæ. Denique, sicut unus in sæculo trahit alium ad peccata, ita in congregatione religiosa unus allicit alium ad virtutes.11 Et sicut sæcularis societas maxime obest, sic ista maxime prodest. Propter quod Salomon dicit: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma; et Psalmista: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Hoc est quod hortatur Scriptura: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Domini, cujus anima est secundum animam tuam. In sæculo homo frequentius cadit, tardius surgit; gravius in anima vulneratur, difficiliusque sanatur; deficit magis, proficit minus. Porro in claustro seu congregatione devota omnia ista, ut docet Bernardus et experientia certa demonstrat, opposito modo se habent. Nam labitur rarius, surgit velocius; levius in anima læditur, faciliusque sanatur; minus deficit, et amplius crescit.
Considera consideratione profunda qualitatem et quantitatem, multitudinem et magnitudinem periculi tui. Certe, si periculum istud de temporalium esset rerum amissione, de confusione vel afflictione seu infirmitate transitoria, aut etiam de præsentis vitæ amissione, seu morte corporali, quamvis dirissima; tolerabile esset, nec ita sollicitarer pro te. Nunc autem periculum istud est de summi, immensi et incommutabilis boni, Dei altissimi et æternæ felicitatis, irrecuperabili amissione, et item de sempiterna damnationis infernalisque pœnæ adeptione. Si istud periculum non attendis nec vehementer formidas, non habes illuminatos animæ oculos, nec vivam claramque fidem, sed mortuam et obscuram. Nonne periculum istud incomparabiliter magis timendum est omni damno, confusione, cruciatu, languore, adversitate et morte temporali? Itaque, si in die judicii tui particularis ac universalis vis esse securus atque salvandus, noli nunc esse securus, inaniter lætus et intimoratus, sed formidolosus, operosus, sollicitus. Quod si feceris, tunc utique tutus eris et salvus. Denique, quoniam (Salomone attestante) ignoramus an amore Dei digni simus an odio, sed omnia in futurum reservantur incerta, debemus semper esse custoditi et anxii coram Deo, ne ejus odium et tam infinitum æternæ calamitatis incurramus periculum.
Præterea, quædam peccata, secundum doctores, utputa vitia carnis, melius vitantur et superantur per hoc quod homo elongat et abstrahit se ab hujuscemodi vitiorum materia. Quomodo ergo hæc vitia eorumque filias superabis non fugiendo eorum materias, sed cum his qui talibus vitiis infeliciter serviunt commanendo, socialiter conversando, vescendo, undique deambulando? Ut enim Hugo testatur, impossibile est quempiam peccata vitare, nisi peccatorum occasiones devitet. Qui ergo cum his qui spatiosam latamque perditionis ambulant viam quotidie conversatur, eisque in vestitu, cibo, potu, verbis et jocis ac ceteris levitatibus conformatur : quomodo, inquam, graviora illorum vitabit facinora? quomodo illis tam erronee et late incedentibus, ipse in arcta via et recto permanebit itinere? Absit ut tantæ te arbitreris perfectionis, ut hoc possis, quum scriptum sit : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea ; et qui communicaverit superbo, induet superbiam. An non simili ratione, qui communicaverit luxurioso, induet luxuriam? Augustinum audi : Vidi, inquit, cedros Libani, de quorum casu non magis suspicabar quam de ruina Hieronymi et Ambrosii, cecidisse.
Breviter dico : Quanto ista animæ tuæ pericula minus perpendis, quanto in sæculo amplius prosperaris, quanto carnem tuam mox morituram delicatius nutris, quanto voluntatis tuæ libertatem plus sequeris, quanto temporis tibi concessi amissionem minus curas, quanto amplius nunc gloriaris, rides, vagaris ; tanto veraciter miserabilior es, graviusque deflendus. Et quanto propriam cæcitatem, iniquitatem et negligentiam minus deploras, eo plus deplorandus es.
Nunc itaque, amantissime frater, excute te ipsum a tantis periculis ; fuge hostem animæ tuæ, hunc mundum immundum ; convertere conversione plenaria et perfecta ad Dominum Deum tuum, relinque pro amore ejus omnia bona mundi, et dabit tibi omnes divitias cœli.
Footnotes
Chapter 17 of 37