Articulus 22
Quod dispendium spiritualis profectus, seu amissio temporis, ex mundi amore proveniens, ad despectum mundi inducere debet.
VIGILATE (nescitis enim quando Dominus veniat: sero, aut media nocte, an galli cantu), ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes. Videte, vigilate et orate.1 Quantum Deum vitamque futuram in patria diligimus, tantum ea quæ nos a Divinitatis unione æternæque beatitudinis adeptione impedium vitare debemus. Quid autem eatenus impedit nos ab his sicut divitiæ atque aiciæ mundi, honores, vanitates prosperitatesque sæculi? Quibus homo intentus, non solum tempus sibi ad pœnitendum concessum miserabiliter perdit et infructuose expendit, sed insuper multa quotidie vitia incidit, peccata committit, Dei non meminit, debita quoque omittit, et innumerabilia salutis impedimenta incurrit. Hinc in Evangelio loquitur Christus: Quam difficile, qui divitias habent, in regnum Dei intrabunt!23 Divitiæ siquidem jam possessæ difficulter spernuntur, et terrena arctius diliguntur adepta quam constringunt cupita. Hinc certe qui multiplicandis divitiis incumbunt, alterius vitæ gaudia quærere negligunt; quumque soliditatem perennitatis non pensant, exsilium tanquam patriam amant ac reputant. Denique amator sæculi quanto plus Dei obliviscitur, tanto plus a Deo relinquitur, et ejus anima induratur. Hinc autem contingit quod nulla quæ Dei sunt veraciter diligit, superna non concupiscit; ac per hoc miserabili modo quanto quotidie pejor efficitur, tanto securior redditur. Quumque unde sit lapsus non adspiciat, nec futura supplicia expavescat, quantum sit lugendus ignorat. Quo enim malis et vanis magis adhæret, eo minus recognoscit bona quæ perdit, et magnam putat felicitatem mundanam, nunc ad votum florere non formidans, nec prævidens sempiterna supplicia quæ cogetur mox sustinere. Solus ille conspicit nihil esse quod floret iniquis, qui ab amore sæculi abstulit gressum mentis. Quum siquidem æterna retributio cogitatur, præsens gloria quam sit nulla cognoscitur. Qui autem cor in præsentibus fixit, futura impiorum supplicia non perpendit, sed falsis intumescit divitiis, gaudetque, quum flendus sit, subjectus sceleribus. Nulla verior miseria, quam falsa ac vana lætitia; et tanto quis amplius forinsecus gaudet, quanto intrinsecus sui ipsius recordationem non habet.
Hæc ex verbis Gregorii sumpta sunt. Ex quibus, carissime, elicis quam periculosum sit, maxime clericis, his terrenis implicare affectum. Sed forte intendis divitiis non inordinate uti aut affici, nec inter sæculares et vagos sæculariter conversari, neque in epulis deliciari, nec hominum honore, favore aut laudibus delectari. Fateor, si hoc potes, magna valde perfectio est, quæ vix a virtuosis videtur posse continuari. Porro quam rarum atque difficile sit hoc ipsum, attende. Ait namque Gregorius: Pene semper epulas concomitatur voluptas. Dum enim corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Proinde Valerius ait: Dives in superfluitate resolvitur et jactantia effrenatur, currit ad libitum, corruit ad illicitum, fiuntque instrumenta pœnarum, quæ fuerunt oblectamenta culparum. Verum, an corpus tuum delicate et molliter nutrias, et solam necessitatem vel utilitatem, non voluptatem, requiras, tu ipse examines. Sed audi Gregorium: Sicut impossibile est, inquit, ignem inflammari in aqua, sic impossibile est cordis compunctionem vigere in deliciis. Contraria enim sunt hæc, et mutuo sui peremptoria.
Præterea, temporis pretiositatem perpende, et noli illud in vanitate expendere, infructuose transire, vitiose deducere. Sed sanctorum Patrum audi doctrinam docentium: Nemo nostrum parvi æstimet tempus quod in verbis consumitur otiosis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Licet fabulari, dicunt, donec hora pertranseat. O donec prætereat hora quam tibi ad agendam pœnitentiam, ad obtinendam gratiam, ad acquirendam gloriam, miseratio Conditoris indulsit; donec pertranseat tempus in quo divinam propitiare debueras majestatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam cœlestem hereditatem, adspirare ad promissam felicitatem, excitare tuam remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem! Atqui, secundum Bernardum, nil pretiosius tempore, et nil nunc vilius reputatur; transeunt dies salutis, et nemo recogitat.
Nunc ergo, mi carissime frater, omni sero seu hora qua te compones quieti, revolve in animo quomodo diem expenderis, quid mali commiseris, quid boni omiseris, quanta bona facere potuisti, sed neglexisti, quomodo Deum inhonorasti, quomodo dæmoni peccando placuisti, quomodo animam tuam læsisti et angelo tuo displicuisti, quantum appropinquasti inferno. Tunc autem de bonis peractis Deo gratias age; de malis toto doleas corde, emendationem propone, eamque diligenter prosequere. Considera nunc quod peccatores, qui jam tempus in mundi vanitate expendunt, in hora diræ mortis quærent unius diei vel horæ inducias ad pœnitendum, quam et tunc mallent potius accipere quam massam auri tam magnam quantus est mundus sensibilis. Recordare quod in die judicii omne tempus tibi impensum requiretur a te qualiter sit expensum usque ad momentum et oculi ictum. Sit ergo in corde cogitatio bona, in ore lectio sacra, in manibus operatio virtuosa, ut quotiescumque inimicus accesserit, inveniat te armatum. Quem enim otiosum invenerit, tentare non cessat. Quod si tam malum est otium, quanto pejus est vitiosum negotium?
Footnotes
Chapter 23 of 37