Articulus 18
Excitatio ad mundi contemptum ex consideratione profectus inde nascentis, et ex desiderio veræ ac divinæ perfectionis.
AUDI, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui;1 et concupiscet Rex decorem tuum. Verba hæc quamvis ad litteram exponantur de Ecclesia, quæ est sponsa Christi universalis, vel de Virgine gloriosa, quæ est sponsa Christi singularis; moraliter tamen exponuntur de qualibet anima devota, quæ est sponsa Christi particularis. Omnis namque anima, secundum Augustinum, aut Christi sponsa est, aut diaboli adultera. Ait ergo sanctus Propheta unicuique animæ fideli : Obliviscere populum tuum et domum patris tui : hoc est, terrena ista pro Deo contemne, cognatos, propinquos, et omnem carnalem affectum relinque, ut tota tua affectio sit ad Deum, spiritualibus donis diteris, omni virtute et gratia adorneris. Quo enim mundana magis perfecte et prompte contempseris, eo cœlestibus bonis copiosius fulcieris. Hinc Gregorius pulchre ait : creaturis amorem retrahit, qui in Creatorem, omnis pulchritudinis fontem, cordis passibus tendit. Si ergo, o anima christiana, hæc feceris, concupiscet Rex regum, Dominus universorum, Christus, Unigenitus Dei, decorem tuum, id est interiorem tuum ornatum, reformationem internam, sapientiæ tuæ claritatem, caritatis ardorem, omniumque virtutum tuarum fulgorem; dicetque tibi illud ex Canticis :2 Quam pulchra es, amica, et quam decora ! Imo te tam pulchram ac splendidam diliget, te cœlesti lumine et fructibus Spiritus Sancti fecundabit, te sibi æternaliter sociabit, ut ad libitum ipso dulcissime atque plenissime perfruaris, in quo totius beatitudinis vera plenitudo consistit. Nimirum deliciæ Dei sunt esse cum anima tali; eamque quotidie exuberantiori gratia decorabit, piissima visitatione exhilarabit.
Tanti igitur profectus intuitu, tantæ nobilitatis affectu contemnamus ex corde hunc mundum vanissimum, et omne variabile, indigens et caducum, a Deo altissimo abstractivum : quippe quod nostrum nequit satiare, contentare aut felicitare affectum, Augustino id sic protestante : Ad imaginem Dei creata rationalis anima ceteris omnibus occupari potest, repleri non potest : capacem enim Dei quidquid Deo minus est non replebit. Et rursus : Domine, inquit, fecisti cor nostrum propter te, et inquietum est donec perveniat ad te.
Atqui satis jam dictum est, quod anima nostra quo magis in terrenis distenditur, temporalibus occupatur, mundanis afficitur, eo minus occupatur, colligitur et afficitur circa Deum. Ut ergo indesinenter queat occupari in Deo per contemplationem sinceram, dilectionem ferventem, meditationem profundam, orationem frequentem, laudem et gratiarum actionem præcordialem, avertamus eam ab universis quæ mundi sunt, et divinæ liberalitati eam continuo substernamus et applicemus.3 Sic etenim mirabiliter crescet in gratia Dei.
Hanc veram, deiformem ac nobilem perfectionem, omnibus bonis sæculi hujus incomparabiliter desiderabiliorem ac præstantiorem, sic impense affectemus, amemus et conservemus, ut ejus desiderio et amore mundum et quæ mundi sunt integerrime contemnamus tanquam nihilum et inane. Neque putemus nos aliquid magnum peragere, si pro tam divinis et supernaturalibus bonis terrena et infima relinquamus. Sed Deo humiliato spiritu gratias decantemus, quod corda nostra docuit, illuminavit, erexit ad cognoscendum et deserendum vanitatem et vilitatem omnium mundanorum.4 Vere siquidem beati sunt, quos tu, Domine, ita docueris, ad mundi contemptum induxeris, ad spiritualis vitæ perfectionem promoveris.
Nonne, mi frater ingeniose, obtenebratam tibi mentem habere videtur, qui his lectis, auditis et cognitis, ad mundi despectum non provocatur, ad deiformem perfectionem prætactam non inflammatur? Noli ergo amore minimorum amittere maxima; noli plus oblectari in creaturis quam Creatore; noli mundo tenacius inhærere quam Deo. Ecce mundus transit et concupiscentia, vanitas, gloria ejus;5 qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.
Footnotes
Chapter 19 of 37