Articulus 25
De nobilitate deiformi animæ sanctæ Deum ferventer amantis, et inæstimabili vilitate animæ induratæ seu peccatricis.
QUÆ est ista quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?1
Quemadmodum ait Joannes, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;23 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei (scilicet Deo) erimus, quia videbimus eum sicuti est, hoc est clare et immediate per speciem.4 Visio autem intellectualis fit per formam seu speciem intelligibilem quæ sit similitudo rei intellectæ; nec potest similitudo illa rem plene repræsentare, nisi fuerit ipsi rei adæquata. Omnis autem forma, similitudo et species creata, a plena repræsentatione divinæ essentiæ occumbit, distat et deficit infinite. Idcirco, secundum Thomam, Deus videtur in patria per hoc quod ipsa divina essentia unitur mentibus Beatorum loco intelligibilis formæ, non per inhæsionem, sed adsistentiam, ita quod divina essentia est quod et quo in beatifica visione.56
Porro visio ista superdignissima est penitus supernaturalis: quam philosophi omni menti creatæ, etiam substantiis separatis, impossibilem esse putabant. Unde ut eam obtineamus, indigemus multis supernaturalibus donis, mediis atque auxiliis. Et primo datur nobis a Deo benedicto gratia gratum faciens, quæ ipsam intellectualis ac rationalis naturæ essentiam ornat et perficit, atque in esse supernaturali, divino et ad promerendum vitam æternam idoneo statuit. Insuper caritas, qua Deus proximusque amatur, supernaturaliter, pure gratuite nobis a Spiritu Sancto infunditur, sed et fides quoque et spes. Hæc caritas in habente præponderat amori totius universi, ita ut plus diligat Deum quam universa creata. Imo minimus gradus caritatis facit Deum plus toto universo amari: aliter homo non esset in statu salutis, prout Thomas pulchre deducit. Præterea, secundum doctores, quicumque habet caritatem et gratiam jam præfatam, habet etiam septem dona Spiritus Sancti, saltem secundum aliquem gradum, ceterasque virtutes infusas, caritati et gratiæ connexas. Quo autem in caritate et gratia magis profecerit, eo in donis et virtutibus sublimius crescit.
Denique tanta est dignitas atque excellentia horum supernaturalium bonorum, ut nec comprehendi facile nec explicari possit. Nulla quippe naturalis perfectio, forma, decor aut claritas eis potest æquari. Non tantum neque tam pulchre ornat lux cœlestis substantiam solis et lunæ, quantum gratia decorat essentiam animæ. Nec sol tantum venustat regionem cœlestem, quantum caritas Dei venustat animæ voluntatem. Sed nec septem planetæ tantum ornant orbes cœlestes, quantum septem dona Spiritus Sancti ornant atque clarificant animæ vires. Neque universitas denique siderum tantum decorat ac perficit firmamentum seu sphæram octavam, quantum universitas ceterarum virtutum dignificat, ornat et perficit animam.
Porro, quemadmodum juxta Philosophum beatitudo potius consistit in actu quam habitu, sic apud theologos magis perfectio consistit in actibus virtuosis quam in ipsis habitibus. Nobiliorum quoque habituum nobiliores sunt actus. Quum ergo præhabita gratiæ bona ac dona sint habitus tam præstantes ac summi: nonne nobilissima, deiformis atque prælucida tibi videtur anima christiana quæ horum habituum actibus jugiter occupatur, quæ tam spiritualiter, supernaturaliter ac deiformiter conversatur, Deum tam eminenter colit et veneratur, cujus utique conversatio est in cœlis? Hinc nimirum anima talis est Dei filia, amica et sponsa, secretorum cœlestium conscia, Deo familiaris, conformis in affectu ac intima, heres Dei coheresque Christi. Quæ revelata facie gloriam Dei contemplans, in eamdem transformatur imaginem a claritate in claritatem: quia in fastidium versa sunt ei omnia ista mundana, caduca, carnalia, humana solatia, laudes, honores et pompæ sæculares, et quidquid displicet Deo; quidquid vero noverit Deo placere, hoc toto affectu amplectitur.
Denique, secundum philosophos, motus sortitur dignitatem, nomen et speciem a termino ad quem; actio quoque dignificari solet a dignitate objecti atque materiæ circa quam. Quanta ergo est dignitas et gloria ejus cujus motus et actus, vita, intentio, versantur jugiter circa Deum excelsum, et terminantur in ipsum, quem constat dignitatis esse immensæ, universisque aliis in infinitum præeminere?
Hæc, frater amande, sic brevissime tango, ut te ad veræ atque divinæ nobilitatis (hoc est ad sanctæ ac religiosæ conversationis, ad sacratissimæ perfectionis) amorem inducam, excitem et accendam. Quam ut ardentius appetas, etiam de peccatricis animæ vilitate, perversitate et deformitate modicum dicam. Hæc itaque, quum sit per peccatum mortale a Deo aversa, spiritualiter mortua est, nec agit aliquid gratum Deo aut meritorium vitæ æternæ. Hæc bona transitoria, sensibilia, mundana, vi-
Philipp. III, 20.
Rom. VIII, 17.
II Cor. III, 18.
Summ. th. Ia part. q. XX, a. 4. lissima, summo, æterno, perfecto, infinito et incommutabili bono, Deo vero, omnipotenti ac supergloriosissimo, præfert : in quo quidem Deum maxime inhonorat. In caducis et vanis sibi finem constituit; nec finaliter in Creatore quiescit, sed ei prorsus ingrata est, ei non curans adhærere, subdi, parere. Dæmonibus assimilatur, vitiis famulatur, Deo odibilis, angelis displicens, se ipsam incessabiliter lædens, deturpans damnandamque faciens. Quo plus in terrenis ac transitoriis atque carnalibus delectatur, eo vilius vivit, eo infelicior est. Quo plus mundi vanitatibus gaudet, eo se coram Deo contemptibilius habet, quum non sit timorata neque sollicita Deo obedire debitamque reverentiam in omnibus exhibere.
Denique, per actus virtuosos et sanctos divinæ dilectionis affectus, Deo præcipue assimilamur; per passiones vero, vanitates et vitia, dissimiles ei efficimur. Similitudo autem est causa amoris, quemadmodum dissimilitudo, odii et rancoris. Sed et perfectio creaturæ, præsertim rationalis et intellectualis, est Creatori proportionaliter assimilari. Quanto igitur virtutibus insigniores efficimur, tanto Deo similiores sumus, cariores, et intus speciosiores. Quanto vero magis peccamus, tanto Domino Deo nostro dissimiliores, odibiliores turpioresque sumus: quod revera ignobilissimum est atque miserrimum.
Magna est ergo, ut vides, inter animam virtuosam et vitiosam differentia atque distantia. Unde etiam secundum Philosophum, homo contemplativus est amatissimus Deo; injustus vero et vitiosus, decies millies deterior bruto. Quod utique ex diversitate remunerationis eorum clarissime innotescit. Virtuosam siquidem animam constituit Deus in cœlo empyreo, dans ei se ipsum in præmium, et omnia sua communicans ei per immediatam beatificamque unionem cum ipso. Vitiosam vero a se in æternum repellit, dæmonibus tradit, in inferno constituit, sempiternis pœnis addicit.
Nunc ergo, dilecte, discerne inter hæc duo, et quod melius judicas, elige et observa. Noli te ipsum eatenus vilificare, ut dæmonum et peccati inveniaris mancipium. Fac modicum propter Deum. Et propter hujus brevissimæ ac incertissimæ vitæ divitias, delicias et honores, noli præmemoratam devotæ animæ dignitatem, decorem, deificationem negligere; sed timorate et custodite coram Altissimo vive, præsertim quum per unum peccatum mortale omnia supernaturalia gratiæ dona perdantur, et anima ad instar diaboli turpis, perversa, inordinata efficiatur.
Footnotes
Chapter 26 of 37