Articulus 24
Quod contemnendus est mundus, et ea quæ mundi sunt, propter eorum malitiam et continuam læsionem quam suis amatoribus ingerunt.
MUNDUS totus in maligno positus est. Nonne malignitate plenus, et maligno subjectus seu dæmoni subditus est mundus? De quo idem ait Evangelista : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.1 Iniqui namque, ut Petrus docet, sunt servi corruptionis et peccati : a quo enim quisque superatus est, hujus et servus est.2 Qui autem est servus peccati, est utique servus diaboli. Unde de impiis loquitur Paulus :3 Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Hinc Christus in Evangelio dæmonem nominat principem hujus mundi : non utique machinæ mundialis, sed hominum mundanorum, qui a Deo aversi, in terrenis depressi sunt. De quibus Jeremias ait ad Dominum : Recedentes a te in terra scribentur. Contra quod Christus ait electis :4 Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in cœlis.5
Denique, secundum expositionem venerabilis Bedæ in præinductis verbis Joannis, per ea quæ in mundo sunt et per mundum, intelliguntur homines qui inordinato amore incolunt mundum. Isti non habent nisi concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitæ. His etenim vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehendit Joannes. Concupiscentia siquidem carnis est omne quod ad voluptatem et delicias corporis pertinet; concupiscentia oculorum est omnis curiositas, quæ fit in discendis nefariis artibus, in contemplandis spectaculis turpibus, vel superfluis acquirendis temporalibus rebus, vel cognoscendis carpendisque vitiis proximorum; superbia vitæ, quum se quis jactat in honoribus.
A Mundus itaque plenus est malis. Quid enim faciunt homines sæculares secundum mundum viventes, quam diversis se contendunt implicare peccatis, suasque animas confodere vitiorum vulneribus et concupiscentiarum sagittis, in tantum ut non sentiant ea? Impletum videmus in Ecclesia illud Osee : Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Maledictum, mendacium, homicidium, furtum, adulterium, inundaverunt. A minore quoque (inquit alius Propheta) usque ad majorem omnes avaritiæ student. Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus? Et pastores prævaricati sunt. Non latet ad quantam ruinam devenit Ecclesia pene in omni statu, gradu et ordine.
Porro, si Christiani nunc viverent sicut olim, non esset tanta necessitas fugiendi a mundo. Verum sicuti nunc ut plurimum vivitur, summa difficultas est bene vivere seu mortalia peccata declinare in mundo, præcipue his qui manuali opere non occupantur, sed abundant divitiis, et cum sæcularibus conversantur. Fraudes, ambitio, invidia, voluptas et omnia mala super terram diffusa sunt. Cogitat unusquisque quomodo substantiam suam multiplicet, nemo qualiter animam suam salvet. Timent ne paupertatem incurrant, non autem ut ne gehennæ supplicia incidant. Mundus est fornax vitiorum, quam mundani septemplici (septem videlicet principalium vitiorum) igne succendunt, et in ea comburunt se ipsos et suos collegas. Ubi in tantum excæcantur, ut pericula sua, quamvis audita et nota, non vitent, nec metuant, sed tanquam phrenetici et insani in periculis suis exsultent. Eos quoque quos similibus non cernunt involvi periculis, insensatos reputant et insanos. Hinc Seneca ait : Quoties inter homines fui, minor homo redii. Et Alanus : Ad mala facta malus socius socium trahit ; et sic fit malus et nequam, qui ante bonus fuit.
Mundus hic comparatur deserto per quod filii Israel processerunt ab Ægypto ad terram promissionis. In quo quidem deserto Osee IV, 1. 2.6
Jer. VI, 13.
Ibid. II, 8.
Dan. III, 19. tot incurrerunt obstacula, quod ex sexcentis numeratis millibus duo dumtaxat, scilicet Caleb et Josue, perducti sunt ad terram promissionis. Denique, sicut populus Israel non valebat ab Ægypto recedere nisi divino adjutus auxilio, sic nemo a sæculo isto potest averti nisi divinæ misericordiæ tactu et munere adjuvetur. Defectus tamen non erit ex parte Dei, dummodo quod in se est fecerit homo.
O quantum gaudet modo diabolus, omnes in proclivio et sordibus vitiorum conspiciens! Terrenis inhiant homines, terrena sapiunt, Deum et mandata ejus non curant; terribilia Dei judicia audientes, non obstupescunt, sed tanquam fabulas audiunt. Omnia sine causa fiunt nobis; duritia nostra non mitigatur. Sed numquid Deus justitiam suam relinquet, aut peccata inulta deseret, aut verba quæ de futuro judicio ac debitis pœnis prædixit, falsificari permittet?
Præterea, qui terrenarum rerum superatur amore, in Deo nequaquam delectatur. Nullus autem permanet diu absque delectatione. Qui ergo in spiritualibus non lætantur, ad mundana solatia se infundunt, sicque vitiorum multitudine obruntur. Hinc Augustinus: Beatus est, inquit, Domine, qui amat te. Qui autem te non amat, mundum amat, vitiis servit, nunquam quietus, nunquam securus, sed distractus atque dispersus est per varias mundi curas, vanitates et pompas. Porro quot sæculi voluptates contemnis, tot dæmonum laqueos evadis. Felix anima quæ delectationibus hujusmodi oblectatur, in quibus nulla turpitudine inquinatur, sed veritatis serenitate purgatur; quam ita delectat lex Dei, ut vitet lascivias mundi. Verum quamdiu dulcescit nobis iniquitas, amara est æquitas, et cui dulcis est mundus, non sapit Christus; sed gustato spiritu Dei, desipit omnis caro.
Porro multiplici vitiorum deformitate inficitur, qui mundo huic mente obsequitur; et qui nihil de divina dulcedine sapit, terrenis desideriis sordidari non metuit. Et si hi a peccatis puri esse non queunt, qui pro Dei amore mundum spernentes et religionem intrantes, in cœlestibus conversantur:7 quibus peccatorum ponderibus prægravantur, qui in medio mundi, sine sollicitudine et timore Dei, mundi vanitatibus insistere non verentur? Quid est eorum vivere, nisi peccare?8 Sæculi lætitia, est impunita nequitia. Sed quod reprobi delectationem existimant, virtuosi electi pœnam definiunt, pensantes animam inde æternaliter disperire, unde contingit carnem ad tempus suaviter vivere.
Ululate et flete, miserabiles sæculi amatores, qui corpus ante tempus animamque necatis, dum vitiis gulæ atque luxuriæ immoderanter viliterque servitis. Inde enim procedunt infirmitates et mors repentina. Gaudete et jucundamini nunc in hoc brevissimo temporis vestri spatio, ut postmodum cum diabolo æternaliter lugeatis. Epulemini et inebriamini, ut post modicum cum divite qui epulabatur quotidie splendide, æternum inferni incendium sortientes, guttam aquæ frigidæ postuletis, nec tamen recipere valeatis.9 Cur ferro et saxis duriora sunt corda vestra, quum pro his infelicissimis mundi caducis solatiis vanisque deliciis non perpenditis neque timetis imminere vobis illam horrendam Christi sententiam, Ite, maledicti, in ignem æternum?10
Forte dicetis: Clemens est Deus, nec vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat;11 et quacumque hora peccator ingemuerit, omnium peccatorum ejus non recordabitur amplius, sicut per Ezechielem promisit.12 Si ergo vel in puncto mortis ingemiscat peccator, salvabitur.
Fateor, vera sunt hæc: imo incomparabiliter magnitudo pietatis divinæ mentis nostræ capacitatem excedit, quum sit vere immensa. Quod patet in hoc quod peccantes tam diu suffert, tam longanimiter ut convertantur exspectat, redeuntes tam misericorditer recipit, tam cito indulget conversis, tantam gratiam influit eis ac si nunquam peccassent. Nonne infinitæ pietatis est opus hoc? Sed non minor est æquitas ejus quam pietas. Et quos diutius ut pœniteant præstolatur et tolerat, non conversos gravius detestatur et punit. — Quod autem Propheta ait de gemitu peccatoris, intelligendum est utique de gemitu ex vera contritione procedente. Vera autem contritio ex vera Dei dilectione procedit, et ex odio culpæ atque affectu justitiæ. Et sicut testatur Hieronymus, necessaria est pœnitentia sive contritio quæ adæquet crimina, aut certe excedat. Cui consonat illud Chrysostomi : Compunctio est quæ facit animam horrescere purpuram, optare cilicium, amare lacrimas, fugere risum. Quum ergo hæc ita se habeant, qualis esse potest contritio et gemitus ejus qui in articulo mortis confitetur et pœnitet, quoniam amplius vivere se non posse perpendit, imo si diutius victurum se confideret, confessionem differret? Formidandum videtur quod ex timore servili et fide informi ac proprii commodi nudo intuitu contritio et gemitus illa nascantur; nec est vera contritio, sed quædam attritio. Qui autem salubriter confitetur et pœnitet, oportet ut doleat de peccato in quantum est peccatum, et Dei offensivum seu divinæ sanctitatis ac majestatis inhonorativum. Hinc secundo Machabæorum Antiochus legitur pœnituisse, nec tamen misericordiam invenisse. Simile scribit Apostolus ad Hebræos de Esau : Non invenit (ait) pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.
Nullus ergo vana spe et stulta persuasione fallat se ipsum. Dicit namque Hieronymus : Hoc teneo, hoc verum puto, quod ei non bonus est finis, cui mala semper fuit vita; qui dum sanus et validus fuit, Deum offendere non expavit, sed in mundi vanitatibus vixit. Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, ait Psalmista.13 Mors vero peccatorum pessima. Hinc quoque testatur Anselmus : Percutitur hac ultione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui vivus et sanus oblitus est Dei;14 et Augustinus : Non potest male mori qui bene vixit, et vix bene moritur qui male vixit.
Verumtamen de nullo est desperandum, sed peccator etiam in extremis ad pœnitentiam est hortandus. Interdum namque fortasse contingit, quamvis rarissime, ut qui tempore sanitatis pœnitere neglexit, tunc pœnitendo misericordiam impetret. Nihilo minus stultissimus est omnis vivens et incolumis qui se tanto committit discrimini. Agamus ergo quod tutius est, pœnitendo et vitam corrigendo quotidie dum sani consistimus, cum Propheta devotissime deprecantes : Ne projicias me, Domine, in tempore senectutis;15 quum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Ecce enim nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, ut dicit Apostolus.16
Footnotes
Chapter 25 of 37