Skip to the text

Articulus 8

Quid sit contemnere, relinquere et non diligere mundum; et quid in tali locutione nomine mundi designetur.

AMICITIA hujus mundi inimica est Deo. Quicumque ergo voluerit esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituitur.1 Quemadmodum Augustinus testatur, sola dilectio distinguit inter filios Dei et filios diaboli. In filiis etenim Dei regnat et prævalet amor divinus ac spiritualis, per quem ad cœlestia jugiter tendunt; in filiis vero diaboli regnat et prævalet amor mundi, amor privatus, improbus et inordinatus, qui divinæ caritatis est venenum. Tota ergo sacra Scriptura hortatur nos ad privati atque mundani amoris exstirpationem, et item ad proficiendum in dilectione Dei ac proximi. Porro privatus est amor quo ad nos ipsos vitiose reflectimur, ea videlicet appetendo quæ nostræ naturæ utilia seu delectabilia sunt in ordine ad se ipsam, non quantum ad Deum : ut sunt mundi deliciæ atque divitiæ, honores, laudes, ceteraque mundana similia. Qui autem diligit se vere in Deo, omnia ista contemnit et abjicit, quantum ad usum superfluum, vel quantum ad plenariam abnegationem.

Sed quoniam omnis creatura Dei est bona, ideoque amanda, jubemurque inimicos diligere, nec quemquam debemus contemnere, nisi nos ipsos, Isaia dicente, Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris?234 hinc igitur habet quæstionem, quomodo intelligendum sit quod Scriptura præcipit nos mundum odire ac spernere. Denique, si omnis qui diligit mundum, Dei inimicus efficitur, videtur quod mundi contemptus sit de necessitate salutis. Ex quo ultra inferre quis posset, quod omnes sæculares et conjugati essent in statu damnationis.

Ad horum solutionem habendam, advertendum quod mundus diversis modis accipitur, tam a philosophis quam theologis. Nam et quidam philosophorum, videlicet Plato et Pythagoras, discipulos suos ad mundi hortabantur contemptum.

Primo igitur mundus accipitur pro elemento terræ seu orbe terrarum. Sic sumitur in Evangelio, ubi loquitur Christus Apostolis : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.5 Sic quoque dicunt philosophi, quod minima stella cœli major est toto mundo. — Secundo accipitur mundus pro tota regione elementari atque mixtorum. De quo accipi potest illud Apostoli : Præterit figura hujus mundi.6 Juxta hunc sensum dicit philosophorum princeps : Oportet hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota virtus ejus inde gubernetur. — Tertio mundus accipitur pro tota substantia corporali creata. Sic Plato in Timæo tractat de productione mundi sensibilis. — Quarto sumitur mundus pro toto universo, in quo visibilia et invisibilia, separatæ substantiæ et materiales comprehenduntur. De quo accipi potest illud : Mundus per ipsum factus est. Sicque Philosophus ait :7 Extra mundum nihil est. — Quinto accipitur mundus pro hominibus in mundo hoc inferiori manentibus, seu pro toto genere humano. De quo dicit Apostolus : Omnis (seu totus) mundus subditus fiat Deo ;89 et Christus : Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo*. — Sexto accipitur mundus pro electis ac prædestinatis hominibus. De quo legitur : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.10*

Septimo mundus accipitur pro præscitis, perversis et reprobis. De quo Christus ait ad Judæos : Vos de hoc mundo estis ;11 ego non sum de hoc mundo, id est de numero impiorum hominum, mundanam ac vanam vitam ducentium, de quorum numero estis vos. Itemque ad Apostolos : Quia (inquit) de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.12 Hoc modo mundus frequenter magis accipitur in Scripturis, præsertim in Evangelio atque Epistolis S. Joannis. — Postremo, Hugo in libro quem de Vanitate mundi composuit, accipit mundum pro mutabilitate conversationis humanæ in mundo isto.

Quum ergo Scriptura divina jubet mundum contemni odioque haberi, juxta illud, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt ;13 per mundum intelligendi sunt homines mundani et vani, transitoriis, non divinis intenti ; bona quoque terrena, et ea quæ mundani reputant magna, ut sunt, temporaliter prosperari, carnaliter deliciari, laudari ac honorari, ditari ac sublimari. Omnia ista, et sensibilia ac temporalia universa, contemnenda odiendaque sunt : non quantum ad id quod essentialiter sunt, sed in quantum in via

Dei nobis obsistunt iterque nostrum ad patriam impediunt aut retardant, et ne eis finaliter inhæreamus, quemadmodum hi qui in bonis creatis, caducis, sibi finem constituunt, ea magis quam Deum quærendo, amando, cogitando, optando. Quum ergo videmus quempiam in sæculo isto multipliciter prosperari atque ad libitum conversari, non reputemus, non magnificemus, non affectemus hujusmodi vitam, nec talem hominem magni pendamus, sed potius vilipendamus, non odiendo naturam, neque spernendo absolute personam, sed vitia ejus, et eum quantum ad illa per quæ elongatur a Deo æterno ac adorando. Unde de viro justo cantamus: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat.14 Sic quoque Aristoteles in Ethicis ait, quod magnanimus est contemptivus, quoniam parvi pendit aliquos, in quantum viliter vivunt. Nihilo minus personis iniquis, quantum ad id quod sunt, caritatis et piæ compassionis affectum debemus impendere, tanto amplius quanto videmus eas plus implicari et obtenebrari, florere, gaudere et exaltari in sæculo isto. Propter quod dicit Hieronymus: Peccatores tunc perpendimus magis miseros, quando conspicimus eos in culpis suis sine pœna relictos. Imo, ut idem ait gloriosus Hieronymus, atque Ambrosius, nullum est certius signum reprobationis divinæ et damnationis futuræ, quam prosperari et sine flagello esse in vita præsenti, præsertim quum Dominus dicat: Ego quos amo, arguo et castigo.15

Nunc considerare incumbit quomodo contemptus et odium mundi sit de necessitate salutis. Nisi enim aliquo modo esset de necessitate salutis, non dixisset S. Joannes: Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo.16

Itaque advertendum quod duo sunt gradus odiendi contemnendique mundum, loquendo in genere. Primus est, ut mundus et ea quæ mundi sunt contemnantur ac odio habeantur in quantum directe a Deo impediunt et avertunt, hoc est, ne supra vel contra Deum amentur, ne eis contra divina præcepta quis conformetur aut acquiescat, ne bona terrena cœlestibus præferat bonis nec laudes honoresque temporales cœlestibus anteponat, ne vitam præsentem amet amplius quam futuram. Hoc modo contemptus et odium mundi est de necessitate salutis, ita quod unusquisque tenetur sic contemnere mundum, tam solutus quam conjugatus: quod non mediocriter opinor difficile his qui conversantur in mundo.

Secundus vero gradus contemnendi mundum, est per plenam omnium mundanorum abnegationem, ut quis divitias, delicias honoresque mundi abjiciens, Deo in voluntaria paupertate et vera castitate eligat deservire. Sic mundum contemnere, est temporalibus rebus, sæculi pompis, sæcularibus moribus ac dignitatibus renuntiare, omnem sæculi vanitatem despicere, per viam consiliorum Dei incedere. Quod qui fecerit, certum est quod mundanis hominibus displicebit: quoniam sicut similitudo est causa amoris et complacentiæ, sic dissimilitudo displicentiæ est origo aversionisque mater. Hinc clamat Apostolus: An quæro hominibus placere?17 Si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem. Et item Psalmista: Deus (inquit) dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;18 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Nonne horribile nimis est verbum hoc? Quid enim tam formidolosum ut sperni a Deo, quum Salomon dicat, Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit?19 Hoc modo mundum contemnere, est universa mundana, caduca et vana non solum despicere in quantum directe, sed etiam in quantum occasionaliter a Deo impediunt. Creaturæ namque, Sapiente testante, factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium:20 non utique directe, quia (ut Salomon docet) opera sua fecit Deus ut timeatur;21 sed occasionaliter, in quantum scilicet reprobi creaturarum decore et utilitate inaniter delectati, ibi subsistunt finaliterque quiescunt, nec talia ad gloriam referunt Creatoris, qui solus est omnium nostrum ultimus finis. Hinc ait Isidorus: Melius est habere odium malorum, quam consortium. Sicut enim multa bona affert communis vita sanctorum, sic plurima mala affert societas iniquorum.

Porro in hujus processu opusculi principaliter loqui intendo de contemptu mundi secundo modo, prout scilicet statum perfectionis observantiamque consiliorum concernit. Interdum tamen aliqua introducam de mundi contemptu primo modo accepto, prout est de necessitate salutis et observantia præceptorum.

Footnotes

  1. Jacob. I, 4. ↩

  2. Is. xxxiii, 1. ↩

  3. Matth. v, 4v. ↩

  4. 1 Tim. iv, 4. ↩

  5. Marc. XVI, 15. ↩

  6. 1 Cor. VII, 31. ↩

  7. Joann. I, 10. ↩

  8. Matth. XXIV, 14. ↩

  9. Rom. III, 19. ↩

  10. Joann. III, 16. ↩

  11. Joann. VIII, 23. ↩

  12. Joann. XV, 19. ↩

  13. 1 Joann. II, 15. ↩

  14. Ps. xiv, 4. ↩

  15. Apoc. iii, 19. ↩

  16. 1 Joann. ii, 15. ↩

  17. Galat. i, 10. ↩

  18. Ps. ii, 6. ↩

  19. Eccle. vii, 14. ↩

  20. Sap. xiv, 11. ↩

  21. Eccle. iii, 14. ↩

Chapter 9 of 37