Articulus 3
De triplici genere viatorum.
CHRISTO confixus sum cruci. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.1 Hæc de se ipso scribit Apostolus. Porro hæc est christianæ religionis sapientia salutaris, quod propter primorum parentum transgressionem universum genus humanum amœnitate et mansione paradisi terrestris privatum est, atque in mundum hunc tanquam in vallem miseriæ, in locum exsilii, in regionem longinquam projectum: quatenus isto in loco pœnitentiam peragendo, suamque calamitatem incessanter deflendo, mereatur post vitam hanc beatitudinis locum seu patriam ingredi Beatorum. Hinc ait Gregorius: regione nostra (paradiso scilicet terrestri), superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum degustando, discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo carnisque appetitum frenando, redeamus. Idcirco omnes nos in sæculo isto viatores vocamur: quia, ut ait Apostolus, non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.2 Et alio loco: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. Simili ratione cantat Psalmista, colloquens Deo: Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.3 Porro ad viatorem providum pertinet, ut itineri suo necessaria habens, aliis se non gravet oneribus, neque in via sine rationabili causa subsistat, neque de his quæ aguntur ab aliis per quorum terminos transit, se intromittat, sed regia via incedens, et neque ad dextera neque ad sinistram declinans, simplicque vestitu ac victu contentus, ad patriam indesinenter suspiret, festinet et propinquet.4 Sic Christianus omnis facere debet, ut scilicet se perpendat peregrinum esse in vita præsenti, et totam conversationem suam disponat atque coaptet ad obtinendum felicitatem futuram cœlestemque patriam, omnia sua ad Dei gloriam ordinando, divina præcepta implendo, per vitam virtuosam ad patriam adspirando.5 Ad hoc siquidem hortatur nos apostolus Paulus, quum ait:6 Reliquum est ut qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes, et qui habent uxores, sint tanquam non habentes: præterit enim figura hujus mundi. Et rursus: Habentes (inquit) victum et quibus tegamur, his contenti simus: nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.7 Felix qui sic suam cognoscit habitationem, dicens illud: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Qui hoc modo tendit ad patriam, proprie peregrinus vocatur.
Sed quoniam nonnunquam contingit ut peregrinus, visis his quæ fiunt in via, delectetur in illis, atque subsistat talia intuendo et nova inquirendo seu recitando, per quod in itinere retardatur, et minus patriæ recordatur (imo interdum sic delectatur in talibus aliena in terra, ut ex toto remaneat, neque ad patriam suam perveniat);89 idcirco est altior atque perfectior modus eundi ad patriam electorum, ut scilicet homo non solum modo nunc dicto tendat ad regnum cœleste, sed insuper universa sui itineris impeditiva nequaquam attendat, non curet, non sentiat, imo tanquam non pertinentia ad se pertranseat atque contemnat. Talis est qui non magis cupit laudari quam vituperari, prosperari, quam adversitatibus exerceri, ditari, quam inopiam pati; qui demum nihil eorum in quibus delectatur hic mundus, libenter attendit, sed ut mortuus talibus, vana omnia parvi pendit. Ad hanc perfectionem monet nos Paulus, dicendo: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Tales præterea erant quibus idem scribit Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Talis fuit et Jeremias, qui loquens ad Deum: Diem (inquit) hominis non desideravi, tu scis. Talis quoque est omnis qui non gloriatur nisi in Domino; qui se jam alienum fecit a sæculo isto. Et talis proprie dicitur mortuus mundo.
Verumtamen adhuc modus invenitur sublimior. Qui nimirum privatum sui amorem plene exstinxit, atque in divino amore perfectus est, ac per hoc se ipsum in Deo perfecte ac spiritualiter diligit: hic non jam dumtaxat cum peregrino viæ suæ ad Deum vitat obstacula, nec solum cum mortuo non attendit sæculi blandimenta ac prospera; sed et omnia quibus mundus adhæret, quæ mundus amat et reputat, ut sunt divitiæ atque deliciæ mundi, carnis voluptas, mundi honores, vanæ hominum laudes, propriæ voluntatis libertas, hæc omnia toto corde abhorret, et tanquam cruciamenta atque hostilia cordis tormenta detestatur et refugit, eo quod talia cursum suum ad Deum iterque suum ad patriam impedire potius valeant quam juvare. Denique ea quæ mundus reputat crucem, videlicet dura sive adversa, sicut sunt abstinentiæ, disciplinæ, vigiliæ, ista toto affectu amplectitur, illis adhæret atque configitur; amat nesciri, cupit contemni, et omnia dura pro Dei amore gaudet perferre, sciens talia sibi prodesse quantum ad Deum, ad satisfaciendum pro culpa, ad evadendum futura supplicia, ad proficiendum in gratia. Per talia quoque præcipue Christo pro se passo assimilatur, et maximam mercedem sibi in patria mercatur. Hinc gaudet in istis sicut in omnibus divitiis, sicut et reprobi gloriantur in prosperis sæculi hujus. Qui ad hanc felicem perfectionem pervenit, dicere potest cum Paulo: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Unde et iste proprie dicitur crucifixus, et non solum peregrinus, ut primus, aut mortuus, ut secundus. In hoc tertio peregrinationis gradu christianæ religionis consistit sublimitas. Tales plane fuerunt beatissimi principes nostri, sancti Apostoli, qui quum a principibus sacerdotum flagellati fuisse et reprobati, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
Postremo, de ista materia pulchre tractat in quodam sermone B. Bernardus, ex quo ista pro parte accepta sunt.
Nunc ergo considera, mi dilecte, in quo horum trium sis positus genere. Qui enim ad primum genus seu gradum nondum pervenit, non se arbitretur esse in statu salutis. Porro industriæ tuæ erit primo gradu non esse contentum, sed per secundum usque ad tertium velle conscendere: quatenus in carne mortali cœliformem atque angelicam vitam ducens, quotidie in omni caritate, sapientia et gratia Christi mirabiliter crescens, inter amantissimos Dei gloriosi et sancti filios computeris, neque post vitam præsentem a gloria Dei diutius retarderis. Noli stulto similis esse viatori, ut te mundi hujus pulchritudo, prosperi-
Galat. vi, 14.
Act. v, 40, 41.
In Quadrag. serm. 7.
1 Cor. iv, 11.
1 Cor. iv, 11.
1 Cor. iv, 11. tas, favor lætitiaque alliciant, delectent, a Deo avertant, a via ad patriam impediant aut retardent. Noli hoc mundo uti pro patria: quia, ut venerabilis Beda scribit, hoc inter electos ac reprobos distat, quod electi nunc peregrini et exsules, patriam exspectant in futuro, tantoque minus in præsenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia se sperant accipere, et in æternum regnare cum Christo; at vero reprobi hic habent patriam, cujus vitæ desideriis solummodo inhiant: ideoque post hanc vitam in exsilium relegantur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus, sola in tormentis patiantur adversa.
Footnotes
Chapter 4 of 37