Articulus 15
De mundi contemptu exemplo Christi.
LOCUTUS est Jesus : Ego sum lux mundi ; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.1
Quemadmodum Leo Papa scitissime asserit, tota victoria Salvatoris qua et diabolum superavit et mundum, humilitate est concepta, humilitate confecta. Christus insuper, sicut ait Bernardus, in omnibus id elegit quod carni molestius est, et quod humilitatem magis prætendit. Nam et pauperem matrem elegit, de qua medio hiemis, medio noctis, alieno in loco, vili in stabulo, voluit nasci. Natus quoque, involutus est pannis, et in præsepio reclinatus.2
Insuper, quum esset dives et superditissimus, ceu verus, summus, omnipotens Deus, propter nos factus est pauper ; et adeo pauper, ut dicat :3 Volucres cœli nidos habent, et vulpes foveas ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.4 Quantas vero a Judæis passus est persecutiones,
Evangelistæ testantur. Jam siquidem de eo dixerunt : Dæmonium habet et insanit. Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum. In principe dæmoniorum ejicit dæmones.5 Non est hic homo a Deo.6
Nos scimus quia hic homo peccator est.7
Numquid interficiet semetipsum? Jam volebant eum præcipitare, jam lapidare.89 Tandem turpissima eum morte peremerunt.10
Sed quid in omnibus his egit innocens Dei11
Agnus, Filius Patris æterni? Patientiam habuit, reddidit bona pro malis, verbum salutis loquebatur ingratis ;12 pro crucifixoribus exoravit ; tanquam ovis ad occisionem ductus est, et tanquam agnus coram tondente obmutuit.13 Coram Pilato insuper et Herode falsissime accusatus, nihil respondit.1415 Factus est Deo Patri obediens usque ad mortem. Se ipsum dedit pro nobis oblationem et hostiam.16 Vulneratus est propter peccata nostra, eatenusque in cruce distentus, diris clavis confixus, ut dinumerarentur omnia ejus ossa.17181920 Sicque oportuit
Christum pati, et intrare in gloriam suam.
Quid ergo nobis incumbit, si vere christiani et de numero salvandorum esse optamus, nisi ut Christi paupertatem utcumque, ejusque humilitatem, patientiam, caritatem sectemur ;21 proprium corpus per opera pœnitentiæ castigemus, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigamus ; arctam viam cum sollicitudine et timore incedere festinemus ; non vincamur a malo, sed malum in bono vincamus, nulli malum pro malo reddamus ;22 non in deliciis miserabilem carnem nostram alamus ; nulli levitati, vanitati aut jocis locum præstemus ?23 Quod qui egerit, mundum feliciter spernit, se ipsum laudabiliter vincit, discitque a Christo quod mitis est et humilis corde. Præ omnibus quippe oportet ut tota conversatio nostra in vera humilitate fundetur. Propter quod
Leo Papa sapientissime loquitur : Tota christianæ sapientiæ disciplina non in sapientia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriæ, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium crucis pro omni fortitudine et elegit et docuit. Ex his constare opinor quam verum sit quod ait Cyprianus : Tota vita hominis christiani, si secundum Evangelium vivat, crux est atque martyrium. Et itidem veraciter dicit Chrysostomus : Christianus nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus conformatur.
Itaque, mi dilecte, si Jesum Christum salvatorem nostrum esse cognoscimus ac
Dominum, erubescamus ei non conformari. Verecundemur delicate, molliter atque carnaliter vivere, humanis favore et laude gaudere, propria commoda quærere, vano superbove corde incedere. Vita nostra media est inter vitam angelorum et pecorum.
Si secundum carnem vivimus, bestiis comparamur ; si secundum spiritum, angelis sociamur. Quod si spiritualibus vitiis subjacemus, elationi, ambitioni, vanæ gloriæ, vanitati nefariæ, non jam brutis, sed dæmonibus copulamur : præsertim quum spiritualia vitia, loquendo in genere, carnalibus sint vitiis graviora. Vis scire quis vere christianus dicatur ? Augustinum audi dicentem : Ille vere christianus est, qui omnibus facit misericordiam, qui nulla movetur injuria, qui alienum dolorem sentit ut proprium, cujus mensam nullus pauper ignorat, qui coram hominibus inglorius habetur, ut coram Deo et angelis glorietur, qui terrena contemnit, ut possit habere cœlestia, qui miseris succurrit et condolet, alienisque fletibus ad fletum movetur.
Itaque emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, et Christum regem nostrum per vitam timoratam ac fructuosam viriliter imitemur, omnem iram, indignationem, animositatem, carnalitatem penitus detestantes, quatenus conversi, efficiamur ut parvuli.2425
Footnotes
-
Joann. viii 12. ↩
-
Luc. ii, 7. ↩
-
II Cor. viii 9. ↩
-
Matth. viii 20. ↩
-
Joann. x 20. ↩
-
Matth. xi 19. ↩
-
Joann. ix, 24. ↩
-
Luc. iv, 29; ↩
-
Luc. viii, 22. ↩
-
Joann. x, 31. ↩
-
Sap. ii, 20. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Luc. xxiii, 9, 10. ↩
-
Matth. xxvii, 12-14; ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Luc. xxiv, 26. ↩
-
Ps. xxi, 18. ↩
-
Is. liii, 5. ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Galat. v, 14. ↩
-
Rom. xii, 1, 17. ↩
-
Matth. xi, 9. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
Chapter 16 of 37