Skip to the text

Articulus 28

Quod nihil periculosius quam in hoc sæculo temporaliter prosperari, nec a Deo paterne castigari.

DISCIPLINAM Domini, fili mi, ne abjicias;1 et ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Exigit æquitas Dei, ut sicut nullum bonum permanet irremuneratum, sic nullum malum transeat impunitum. Porro electi in mundo hoc sine peccatis saltem venialibus non vivunt.2 In multis enim offendimus omnes; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.34 Septies insuper justus cadit in die. Hoc itaque ad clementissimam divinæ providentiæ pertinet dilectionem ac bonitatem, ut hominem in hac vita pro excessibus ejus corrigat, ne in futuro durius puniatur.

Præterea, correptio ista seu castigatio Dei qua hominem prædestinatum in sæculo isto paterne exercet et visitat, non solum proficua est ad delenda peccata commissa, sed etiam a præsentibus retrahit, atque ad vitandum futura disponit, dum occasiones peccandi removet, terret cautumque efficit.5 Vexatio quippe, secundum Isaiam, dat intellectum; et qui virgam expertus est, amplius metuit. Facit quoque hominem sua peccata humiliter recognoscere atque dolere. Propter quod Dominus loquitur: Castigabo te, ne tibi videaris innoxius.6 Rursusque Jeremias: Castigasti me, Domine (inquit), et eruditus sum.7 Denique castigatio ista disponit ad gratiam ampliorem in via, maximamque (si patienter feratur) mercedem sortitur in patria. Hinc itaque Deus suos electos in vita hac multipliciter corrigit, arguit et emendat, quemadmodum asserit: Ego quos amo, arguo et castigo.8

His igitur elucescit, quod illi qui nunc hoc modo non visitantur a Deo, sed impunite prævaricari sinuntur, et licet multis et magnis gravissimisque subjaceant vitiis, nihilo minus prosperantur, sublimantur, ditantur, laudantur, ad altiora concendunt et ad libitum vivunt, non sint de sorte et numero electorum, sed reproborum, præsertim quum scriptum sit:9 Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Et Psalmista:10 Multæ (inquit) tribulationes justorum. Itaque, quod perversi et reprobi non castigantur paterna nunc a Deo correctione, est propter eorum demerita, quibus sic iram Dei incurrunt, ut non corripiat eos in vita præsenti, quatenus æterna recipiant in futuro tormenta inferni. Propter quod de reprobis et ingratis ait Psalmista: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum;11 ibunt in adinventionibus suis.

Denique, de hac temporali12 impiorum prosperitate atque justorum multiplici afflictione sancti Prophetæ, imperfectis descendentes seu morem gerentes, per modum admirationis loquuntur ad Dominum. Unde Jeremias: Justus quidem (inquit) tu es, Domine, si disputem tecum. Verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur in te?13 Et sanctus Job: Quare impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis, et non est virga Dei super illos?14 Nempe de hac re solent imperfecti mirari, et quasi a servitio Dei averti, dum se conspiciunt tribulari. Perfecti autem taliter non mirantur neque moventur, scientes quod Deus propter causas jam tactas electos affligit, reprobos vero relinquit.

Hæc ideo, carissime, scribo, ut te cautum ac timoratum efficiam: quatenus tanto plus verearis inter reprobos computari, quanto te conspicis amplius prosperari, impunite peccare, adversa non perpeti, corporis commodis gloriari, magisque ad libitum conversari; quanto insuper te vides magis placere hominibus, et laudari, honorari seu acceptari atque devotos manere. Noli affectionem sequi, sed rationem. ab eis: quia, ut ait Psalmista, Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Nonne horribile verbum est hoc? Et quidem Apostolus idem quoque testatur, Galat. 1, 10. dicens:15 Si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem. Et ipse Salvator: Væ (inquit) quum benedixerint vobis homines. Luc. vi, 26.

Hinc scite profecto Augustinus ait:16 Periculosior est hic mundus blandus quam molestus; et magis cavendus est quum se allicit diligi, quam quum se admonet cogitque contemni.17 Imo, secundum Gregorium, hos eligit Deus quos despicit mundus. Hinc est etenim quod idem apostolus Paulus Corinthiis scribit: Videte (inquiens) vocationem vestram, fratres: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et quæ infirma sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus. I Cor. 1, 26-28.18

Non ergo delectet te, frater, inter magnos et divites sæculi hujus, inter carnales et intimoratos esse et vivere; sed melioribus et doctioribus semper te conjunge, ut sapientia virtutibusque proficias, ne simul cum hoc mundo damneris, sed inter Sanctos et electos sors tua consistat.19 Etenim, si credis Hieronymo, scito quod de mille potentibus et divitibus mundi vix unus invenitur aptus regno Dei. Ora Deum ut sic te corrigat in præsenti, ne te postmodum condemnet in æternum. Neque enim melior es sancto Jeremia in utero matris sanctificato, qui ait: Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.20 Nam et Paulus testatur: Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.21 O dilecte, nil tibi puta nocivius, quam inter intimoratos, vanos pravamque societatem consistere; nil e diverso salubrius, quam inter pios, timoratos Jer x, 24. Hebr. xii, 8.22

Footnotes

  1. Prov. III, 11, 12. ↩

  2. Jacob. III, 2. ↩

  3. I Joann. I, 8. ↩

  4. Prov. XXIV, 16. ↩

  5. Is. XXVIII, 19. ↩

  6. Jer. XXX, 11. ↩

  7. Jer. XXXI, 8. ↩

  8. Apoc. III, 9. ↩

  9. Judith VIII, 23. ↩

  10. Ps. XXXIII, 20. ↩

  11. Ps. LXXX, 13. ↩

  12. Eccle. vii, 1, 27. ↩

  13. Jer. XII, 1. ↩

  14. Job XXI, 7, 9. ↩

  15. Galat. i, 10. ↩

  16. Eccli. xxvii, 4. ↩

  17. Eccle. vii, 19. ↩

  18. I Cor. i, 26-28. ↩

  19. Eccli. xix, 1. ↩

  20. Jer x, 24. ↩

  21. Hebr. xii, 8. ↩

  22. Matth. xii, 36. ↩

Chapter 29 of 37