Skip to the text

Articulus 13

Incitatio ad mundi contemptum ex consideratione promissorum Dei.

ID quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis:1 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt. Ex his B. Pauli verbis mox innotescit quod tribulatio electorum in vita præsenti, quantumcumque diuturna, gravis acerbaque fuerit, tamen futuræ retributionis cœlestisque gloriæ respectu, momentanea fertur et levis. Incomprehensibilis namque atque perpetua est merces futura. Porro perfectus purissimusque Dei amator est, qui non mercedis intuitu, non propriæ utilitatis affectu, non respectu ad se ipsum reflexo Deum diligit, veneratur et colit, sed pure propter ipsam Dei incomparabilem bonitatem, caritatem et dignitatem agit ad ejus honorem cum omni diligentia omne quod potest. Verum, si hanc perfectionem nondum sumus assecuti, si tantam deificæ dilectionis sinceritatem necdum invenimur adepti; saltem æternæ et ineffabilis mercedis nobis divinitus repromissæ intuitu agamus viriliter quidquid Deo placentius, quidquid perfectius magisque meritorium esse cognoscimus, contemnendo hunc mundum et omnem ejus decorem, delectationem, pompam, prosperitatem et vanitatem, aggrediendoque insuper viam perfectionis, observantiam consiliorum, vitam religiosam.

Denique, quum Deus æternus sit liberalissima bonitas, ardentissima caritas, munificentissimus remunerator; ergo quo rationalis creatura plura pro Deo relinquit, se ipsam purius abnegat, se ad dona Dei magis disponit, se ipsam Deo perfectius, integrius ac plenius offert, eo Deus gloriosus et pius se ipsum illi copiosius rependit, gratiosius infundit, familiarius ingerit, sublimiusque eam glorificat, multiplicando in ea dona gratiæ in præsenti et dona gloriæ in futuro. Hinc siquidem Scriptura testatur divina:2 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Hinc Deus misericors, sanctus et verax, contemptoribus hujus mundi non solum spopondit beatificam atque præcipuam glorificationem in patria, sed copiosam quoque et liberalissimam remunerationem in via præsentique vita. Unde Salvator in Evangelio: Omnis (inquit) qui reliquerit patrem, vel matrem, aut fratres, aut agrum propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.3 Quid est, Centuplum accipiet? Hoc est, pro bonis exterioribus, carnalibus, temporalibus, quæ reliquit, spiritualia bona, gratiæ dona, Sancti Spiritus munera, temporalibus rebus plus centuplo præstantiora, recipiet in hac vita, post quam æternam possessurus est vitam et gloriam consummatam.

Si ergo, mi frater adamate, spiritualiter atque veraciter cupis ditari, sublimari ac nobilitari, contemne pro Dei amore transitoria et caduca; et quidquid mundani homines, spiritum hujus mundi, non spiritum Christi, habentes, et ob id ad ipsum non pertinentes, magnum aut appetibile opinantur, tu aspernare ut lutum vilissimum, imo ut dæmonum laqueum. Si hoc egeris, Spiritus Sancti templum eris; tota superbenedicta Trinitas animam tuam cum omnibus suis divitiis inhabitabit. Hoc enim Filius Dei promisit, dicendo: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.4 Felix anima in qua Pater et Filius et Spiritus Sanctus morantur. Adhuc audi quid Christus contemptoribus mundi promisit: Vos (inquit) qui reliquistis omnia et secuti estis me, quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.5 Hoc est quod Paulus disserit: Nescitis (inquiens) quia sancti de hoc mundo judicabunt?6 Ecce quam ineffabilis dignitas! Ecce quomodo honorantur a Deo, qui pro ejus honore omnia deserunt. Idcirco ait Gregorius: Quisquis divini amoris stimulo excitatus, hæc possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariæ potestatis obtinebit, ut simul judex cum Judice veniat, qui consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Noli ergo pro his brevissimo tempore possidendis, tanta bona deifica æternaliter permansura amittere.

Ecce Christus loquitur: Ego sto ad ostium, et pulso. Si igitur januam cordis tui aperueris ei, acquiescendo ejus consiliis, intrabit in te, mentem tuam ingrediens, cœnabitque tecum, et tu cum eo:78 ita quod divinis consolationibus te fovebit, spiritualibus deliciis adimplebit, et gustabis quam dulcis est Deus, quam magna est multitudo dulcedinis ejus. Quod sæculi amatores gustare nequeunt: quippe qui nec Spiritum Sanctum recipere digni sunt, prout ait Salvator Apostolis: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum (scilicet Spiritum Sanctum) dabit vobis, quem mundus non potest accipere. Hinc dicit Bernardus: Præoccupatum sæcularibus desideriis delectatio sancta declinat; nec misceri poterunt vana veris, æterna caducis, spiritualia temporalibus, summa imis, ut pariter sapias quæ sursum sunt et quæ sunt super terram. Et Augustinus: Si habet (inquit) animus in quo oblectetur extrinsecus, sine spiritualibus deliciis manet intrinsecus. Hoc est revera quod adeo insigni verbo gloriosus ait Hieronymus: Si carni, inquiens, quod libet abscindimus, mox in spiritu quod delectat invenimus. Si exterior evagatio clauditur, interior ad Deum accessus aperitur. Nam quo anima minus extra se spargitur, eo per spiritualem profectum amplius ad superna erigitur. Ut itaque spiritualium supernaturaliumque bonorum dignissimam illam nobilitatem valeas Spiritu Sancto irradiante salubriter contemplari, temporalia et terrena hæc parvi pende, calca, relinque: quia, ut Beda fatetur, qui præsentibus et caducis delectantur, divina atque cœlestia nequeunt contemplari; qui vero ea tanquam umbram et pulverem duxerit, velocius ad spiritualia poterit elevari.

Et nunc, o dilecte, quoniam divitias, honorem et gloriam diligis, non tibi dicere audeo ut divitias, honorem gloriamque nullatenus optes; sed ne fallaces divitias, mundanum honorem gloriamque humanam desideres, sed spirituales virtutum divitias cupias, divinum honorem et gloriam quoque cœlestem toto cordis affectu requiras, et vere ditissimus eris præ omnibus mundum amantibus. Ideo dicit Hieronymus: Solæ veræ divitiæ sunt quæ nos virtutibus divites reddunt. Si ergo dives esse cupis, veras virtutum divitias ama; si culmen honoris quæris, ad cœleste regnum festina; si gloriam dignitatis desideras, in supernam angelorum curiam adscribi labora. Hoc est sane quod dicit Gregorius: Contemne divitias, et locuples eris; contemne honores, et eris gloriosus; despice temporalem quietem, et habebis æternam. Facile contemnit omnia propter Deum, qui ad sui ipsius pervenit contemptum. Qui hæc fecerit, dicere poterit cum divino Apostolo: Omnia detrimentum feci, ut Christum lucrifaciam.9

Footnotes

  1. II Cor. iv, 17, 18. ↩

  2. Job xxxiv, 14. ↩

  3. Matth. xix, 29. ↩

  4. Joann. xiv 23. ↩

  5. Matth. xix 27, 28; Luc xxi, 30. ↩

  6. I Cor. vi, 2 ↩

  7. Apoc. iii 20. ↩

  8. Apoc. iii, 20. ↩

  9. Philipp. III, 8. ↩

Chapter 14 of 37