Skip to the text

Articulus 30

De modo orandi et psallendi, horisque canonicis persolvendis.

SPIRITUS est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.1 Quamvis omne opus Dei reverenter, devote atque sollicite exsequi debeamus (maledictus enim qui facit opus Dei negligenter), illi tamen actus virtutum qui immediate circa Deum versantur, cum ampliori reverentia et singulari devotione sunt exercendi.2 Porro oratio, psalmodia, adoratio, Horarum solutio, sunt actus virtutis quæ latria dicitur: quæ, secundum Tullium, est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens.

Itaque actus hi latriæ cum ingenti diligentia sunt explendi. Ad quod requiritur primo divinorum observantia præceptorum, quoniam scriptum est:3 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis; et iterum:4 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Itaque conversatio conformanda est orationi.

Secundo, cor per attentionem Deo uniendum est. Unde de aversis et inattentis Dominus ait per Isaiam:5 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.6 Et Sapiens: Ante orationem (inquit) præpara animam tuam, et noli esse sicut homo tentans Deum.7 Hæc autem attentio præcipue necessaria est et esse debet in principio orationis ac psalmodiæ. Virtus namque principii in sequentibus est relucens, et posteriora a bono principio sortiuntur virtutem. Præterea, quum triplex sit orationis effectus, videlicet mereri, et impetrare, ac dulcis quædam refectio mentis quam orans sentit orando: ad primos duos effectus sufficit præfata attentio in principio; ad tertium vero requiritur continuata et fortis attentio, secundum Thomam, imo secundum Basilium, super illud, Psallite sapienter, sic dicentem:89 Quemadmodum gustus corporis singulas buccellas seu partes alimenti discernit, gustat et masticat, sic interior animæ gustus singulorum sanctorum verborum in psalmodia sensum debet advertere et gustare.1011

Tertio, ut actus prædicti perfecte solvantur, requiritur magna cordis custodia, atque affectuosa recollectio mentis in Deo. Propter quod abbas Agathon asserebat non esse laborem talem uti est Deum orare.

Talis autem oratio, psalmodia persolutioque Horarum efficacissima est ad impetrandum a Deo omne quod desideramus salubriter. Hinc Christus ait : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.12 Basilius quoque : Divinum (inquit) auxilium implorandum est non remisse, nec mente huc illucque vagante, quoniam talis non solum non impetrabit, sed Deum potius irritabit. Optimum proinde modum psallendi docet Bernardus, dicens : Moneo vos, dilectissimi, pure semper et strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut reverenter et alacriter Domino adsistatis : non pigri, non somnolenti, non oscitantes; non parcentes vocibus, non præcidentes verba dimidia, non integra transilientes; non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes, sed virili (ut dignum est) sonitu et affectu Spiritus Sancti voces depromentes. Pure vero, ut nil aliud, dum psallitis, quam quod psallitis, cogitetis. Spiritus Sanctus etenim illa hora gratum non recipit quidquid ei obtuleritis, neglecto eo quod debetis. Psalmodia non nimis festinanter promenda est. Porro, secundum Hugonem, pro verbo omisso repetendus est versus, pro versu psalmus, pro psalmo Nocturnus.

In actibus autem prædictis orandi atque psallendi debemus duo attendere, nostram videlicet miseriam, et Dei misericordiam : quatenus ex consideratione nostræ miseriæ, imperfectionis, fragilitatis atque malitiæ, ad veram humilitatem provocemur; ex consideratione vero misericordiæ, bonitatis caritatisque Dei, ad dilectionem Dei fervidam inducamur. Sicque actus prædicti ex humilitate et caritate procedant, et omnis vanitas in cantu vitetur, solique Deo placere optemus. Magis quoque delectemur in sensu quam modulatione verborum, magis in devotione quam vocis fractione, ne quid petulantiæ admittamus, quoniam Augustinus sic ait : Quum mihi accidit ut me cantus magis quam res quæ canitur delectat, me pœnaliter peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Rursusque ait : Plus Deo placet latratus canum, mugitus boum, grunnitus porcorum, quam cantus luxuriantium clericorum. Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor fuerit mutum? Sicut enim vox sine modulatione est quasi vox porcorum, sic oratio sine devotione est quasi mugitus boum. Sic demum et Horæ legantur sive cantentur distincte, cum debita attentione, reverentia et affectu, congruo loco et tempore, sine aliorum impertinentiumque verborum admixtione, sine confabulatione et risus dissolutione.

Footnotes

  1. Joann. IV, 24. ↩

  2. Jer. XLVIII, 10. ↩

  3. Prov. XXVIII, 9. ↩

  4. Ps. CXVIII, 21. ↩

  5. Is. XXIX, 13; ↩

  6. Matth. XV, 8. ↩

  7. Eccli. XVIII, 23. ↩

  8. Ps. XLVI, 8. ↩

  9. Summ. th. 2ª 2º. q. I, XXXIII, a. 13. ↩

  10. Ps. XXV, 1. ↩

  11. Summ. th. 2ª 2ª. q. LXXXIII, a. 13. ↩

  12. Joann. IV, 23. ↩

Chapter 31 of 37