Skip to the text

Articulus 31

De vanitate mundi et exemplari inductione ad hoc, secundum Hugonem.

VANITAS vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.1 Ad intelligendum mundanæ prosperitatis vanitatem, exempla Hugonis inducam.

Dic ergo mihi, quid vides? — Video prospere navigantes, quibus arrident tranquillitas maris, serenitas aeris, flatus ventorum; viros quoque in navi discumbentes, epulantes, et omni musicorum genere jucundantes, in tantum ut aquis melodia resultantibus, pisces undique confluant, et jucundantibus lætitiam augeant. Istud ergo videtur mihi magna ac desideranda felicitas. — Sed noli nimis cito ferre sententiam. Imo dic mihi, quid vides post hæc? — Video undique nigrescere cœlum, et acri ventorum concursu nubes agitari, mare turbari, et intumescentibus fluctibus navem cum navigantibus mergi. Heu! quid laudavi? heu, brevem lætitiam quanta calamitas est secuta!

Adhuc dic mihi, quid vides? — Video mercatores pretiosissima mercimonia secum in camelis et curribus deferentes, maxima lucra sperantes, jucunde atque alacriter incedentes. Et videtur magna prosperitas. — Quid vides post hæc? — Video exercitum armatorum improvise uno impetu super mercatores ruere, eosque terrere, spoliare, fugare, occidere. Heu, brevem prosperitatem quanta secuta est repente miseria!

Adhuc dic mihi, quid vides? — Video domum divitis affluentem cunctis divitiis, patremfamilias gaudentem in filiis, familia copiosa, pecoribus multis, horreis plenis ac universis deliciis. Et videtur magna felicitas. — Quid vides in omnibus his? Nonne dives quanto plura possidet, tanto majorem sollicitudinem habet, et quum solus portet sollicitudinis pondus, aliis tamen magis quam sibi prosunt quæ cupide quærit vel avare reservat. Timet enim ne parta deficiant, timet violentiam potentium, suspectam habet fidem familiarium.

Adhuc dic mihi, quid vides? — Video nuptias celebrari, in quibus magnus ornatus, splendidus apparatus, grandis lætitia. Et videtur magnum bonum: quoniam, ut videtur, sine injuria pudicitiæ per eas genus humanum conservatur, et conjugati vinculo dilectionis consociantur. — Et quare non adspicis mala quæ sequuntur? Quam rara conjugatorum concordia? quanta sollicitudo, quantus labor in prolis educatione, in domus dispensatione? quot suspicionum ac dissensionum occasiones inter virum et conjugem oriuntur? quantus timor ne damnorum pericula assurgant, ne hostis invadat?

Adhuc dic mihi, quid vides? — Video scholas studentium, in quibus diversi diversis facultatibus sive scientiis sunt intenti. Et videtur istud negotium ceteris esse jucundius, eo quod sapientiæ vacant. — Non satis perpendis. Hi enim stulti sunt viatores, qui sic in rerum creatarum inquisitionibus occupantur, quod Dei et Creatoris sui obliviscuntur, et quæ salutis sunt non operantur. Unde quod ipsi ceteris omnibus infeliciores sint, testatur eorum conversatio, qua nihil neque inanius est neque sterilius. Fine quoque eorum nil infelicius esse potest: quoniam morientes spem salutis non habent, qui viventes et sani per iter salutis incedere neglexerunt. Vani ergo et omni prorsus fruge cassi sunt, qui timore Dei postposito, ea omittunt quæ Deus requirit ab eis, et sine quibus salvari nequeunt, atque in his jugiter occupantur quæ Deus ab eis non exigit, et quæ animarum salutem magis impediunt quam juvant. Nonne bona prosperitatemque viæ præferunt bonis ac beatitudini patriæ, inhærentes præsentibus potius quam futuris? Ideo sane reprobantur a Deo.

Footnotes

  1. Eccle. 1, 2, 14. ↩

Chapter 32 of 37