Skip to the text

Articulus 32

Ex dictis S. Bernardi de clericis.

QUID est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?1 Si ea intentione, ait S. Bernardus, gradus ecclesiasticos quærit clericus, ut sine curis sæculi in sanctimonia cordis et corporis illuminandus accedat ad Dominum, suamque ac proximorum operetur salutem, orationis studio ac verbo prædicationis deditus; recte procedit. Natura autem modico est contenta. Sed in his multi non sola necessaria quærunt, sed honorati incedere volunt, placere student hominibus, delectari, superbire et huic sæculo conformari. De quibus per Prophetam conqueritur Dominus: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi.2 Universos siquidem in ecclesiasticis ordinibus honorem, divitias, voluptatem et quæ sua sunt quærentes, non Deus aut caritas, sed omnium malorum radix cupiditas introducit. Quid istud temeritatis, quid insaniæ est?34 Ubi timor Dei? Ubi mortis memoria? Ubi gehennæ metus et terribilis judicii exspectatio? Horum damnatio justa est. Væ tibi, clerice; mors est in olla, mors in tuis deliciis, quoniam peccata populi comedis. Sumptus ecclesiasticos gratis te habere reputas? Cantando, ut aiunt, tibi proveniunt; sed melius erat fodere aut etiam mendicare. Peccata enim populi comedis (id est oblata a populo pro expiandis eorum peccatis), ac si propria peccata tibi minus sufficere viderentur. Sollicitus esto, tanquam rationem pro eis redditurus, dignos pro eis gemitus fundere, dignos agere pœnitentiæ fructus: alioqui tibi noveris illorum peccata imputanda, quæ modo inter delicias comedis, parvi pendis atque dissimulas, tanquam nihil attinentia tibi. O judiciorum Dei abyssus multa! O terribilis Deus in consiliis super filios hominum! Frustra incipient miseri dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Venient, venient ante tribunal Christi; audietur contra eos populorum gravis querela, accusatio dura, quorum vixere stipendiis nec diluere peccata. Quid tibi, o insipiens, deliciæ sapiunt, divitiæ oblectant, quibus mercaris tam grave judicium, tam duræ temetipsum obligas rationi? Universa enim usque ad novissimum quadrantem exigentur a te. Sed esto: surgis ad vigilias, vadis ad Missas, horis chorum diurnis nocturnisque frequentas. Benefacis: sic Ecclesiæ præbendam gratis non accipis. Dignum est ut qui altari deservit, de altari vivat: vivat, inquam, non superbiat, non luxurietur, neque ditetur, nec in vanitate aut superfluitate bona pauperum dispergat, nec varia griseaque pellicea a collo et manibus ornatu purpureo diversificata portet.

Præterea ait S. Bernardus: Quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt? Nempe habitu milites, quæstu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, nec evangelizant ut clerici. Cujus ordinis sunt? Quum utriusque esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque (inquit) in suo ordine resurget. Isti in quo? An qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt? Aut si summe sapiens Deus veraciter creditur a summo usque deorsum nihil inordinatum relinquere, vereor istos non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.5 O miserandam Sponsam (puta Ecclesiam) talibus creditam paranymphis! qui non amici Sponsi (videlicet Christi), sed æmuli sunt; et auratis student, qui sibi ac aliis tabernacula in cœlo parare debuerant. Porro, quum impudentia frontosa sic cor hominis obduraverit, ut non paveat, non horreat, non contremiscat, ea jam desperatio est. Quid enim? Homo horum conscius sibi malorum, quasi justitiam fecerit, divino se vultui sistere non veretur. Tanquam domesticus intrat et exit, Magistrum salutat, genua flectit, osculatur ore sacrilego. Dolose agit, sed in conspectu Dei. Odibilis plane Deo frontosa temeritas, et impudentia exsecranda. Propter quid enim irritavit impius Deum, non expavescens eum omnia inquisiturum? Hunc Deus non arguit, non flagellat; non ulciscitur modo in adinventiones eorum, sed postea in æternum.

Insuper, secundum Bernardum, insolentia clericorum ubique terrarum turbat et molestat Ecclesiam. Alienis nimirum laboribus locupletantur, comedunt fructus terræ absque pecunia, et prodit quasi ex adipe iniquitas eorum.6 Mens quippe assueta deliciis, nec exculta disciplinis, multas contrahit sordes. Væ, væ! in domo Dei invenimus idololatras, qui diligunt munera, et suo ventri deserviunt, in quibus regnat avaritia, quæ idolorum est servitus. Et in multis eorum invenitur fornicatio, qui puritatis auctori impuro corde et corpore contaminato servire præsumunt, non formidantes judicium Dei. Sic audent circuire altaria et psalmos frequentare, quorum laus exsecrabilis, et oratio fit in peccatum.

Denique, beatissimo teste Bernardo, a singulis generibus hominum usurpant clerici quod delectat, vitant vero quod gravat.7891011121314151617181920212223

Habent enim singula quæque hominum genera aliquid laboris, et aliquid voluptatis. Sed advertere est prudentiam clericorum, et mirari quemadmodum novo inter hæc artificio discernentes, et ab invicem ea sequestrantes, id solum quod delectat, eligunt et amplectuntur; quod molestum est, fugiunt et declinant. Cum militibus enim superbiæ fastus, amplam familiam, apparatus equorum et similia complura frequentant; a mulierculis vero ornatos thalamos, balnea, omnemque mollitiem et gloriam vestium rubricatasque murium pelles a collo pendentes mutuantur : caute omnino loricæ pondus et insomnes in castris noctes incertaque discrimina præliorum, muliebrem quoque verecundiam et disciplinam, aut si quid sexus ille laboris habere creditur*, declinantes. Sudant agricolæ, putant et fodiunt vinitores; et clerici, qui inter hæc torpent otio, accedente fructuum tempore, innovari sibi horrea jubent, et promptuaria eorum plena sunt. Utinam non præ illis, utinam vel cum illis delicatissimo cibo et potu vescantur. Negotiatores circumeunt mare et aridam, in labore corporis et periculo vitæ perituras sibi divitias congregantes. Dura sunt hæc : cavent ea prudentes nostri (videlicet clerici); dulces interea capiunt somnos, ne dicam stratis lasciviunt suis : et nihilo minus abundare cunctis volunt divitiis. Quid fabros, quid cæmentarios ceterosque hujusmodi operarios numerare necesse est ? Victum sibi multo labore quærunt; clerici madent deliciis, divitiis affluunt otiosi. Quum resurgere cœperint homines unusquisque in suo ordine, ubi putas generatio ista locabitur ? Si ad milites diverterint, exsufflabunt eos, eo quod minime secum laborem aut pericula toleraverint. Sic agricolæ, sic negotiatores et singuli quique ordines a suis eos finibus arcebunt, utpote qui in labore hominum non fuerunt. Quid ergo restat, nisi ut quos omnis ordo repellit pariter et accusat, eum sortiantur locum ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ?24*

Insuper ait : Curritur passim ad sacros ordines, et angelicis spiritibus reverenda mysteria apprehendunt homines sine reverentia et consideratione. Etiam hi in quibus avaritia regnat, ambitio imperat, dominatur superbia, sedet iniquitas, principatur luxuria, ingrediuntur cum his maculis tabernaculum Dei viventis, judicium gravissimum accepturi. Tales non placant Deum, sed magis irritant. Heu ! quis in principio nascentis Ecclesiæ putasset aut credidisset statum clericorum ad tantam ruinam venturum ?

Postremo, Bernardus clericos admonens : Parcite, inquit, o fratres, parcite animabus vestris, parcite sanguini qui pro vobis effusus est ; horrendum cavete periculum, ignem qui paratus est declinate.25 Fugite de medio Babylonis, et salvate animas vestras ;26 convolate ad urbes refugii (id est ad claustra), ubi possitis et de præteritis agere pœnitentiam, et in præsenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter præstolari. Non pœnitentiæ austeritas ipsa vos deterreat : quoniam non sunt condignæ passiones hujus temporis ad præteritam culpam quæ remittitur, non ad præsentem consolationis gratiam quæ immititur, non ad futuram gloriam quæ promittitur vobis.27

Ista, mi frater carissime, breviter commemoranda putavi, ut status tui pericula sapienter consideres, tutioremque viam arripias, et Deo altissimo omni cum diligentia, puritate atque fervore, die ac nocte deservias.

Footnotes

  1. Jer. xi, 15. ↩

  2. Osee viii, 4. ↩

  3. Philipp. ii, 21. ↩

  4. I Tim. vi, 10. ↩

  5. Job x, 22. ↩

  6. Ps. lxxii, 7. ↩

  7. 1 Cor. ix, 13. ↩

  8. Matth. v, 26. ↩

  9. Rom. xiv, 10. ↩

  10. Luc. xxiii, 30. ↩

  11. Ps. lxv, 5. ↩

  12. Ps. xxxv. 7. ↩

  13. Luc. iii, 8. ↩

  14. Osee iv, 8. ↩

  15. IV Reg. iv, 40. ↩

  16. Prov. xxviii, 9 Ps. cviii, 7. ↩

  17. Ephes. v 5; ↩

  18. Coloss. iii, 3. ↩

  19. Ps. xcviii 8. ↩

  20. Ps. x, 13 sec. ↩

  21. Hebr. ↩

  22. Ps. xxxv, 3. ↩

  23. 1 Cor. xv 23. ↩

  24. Job x, 22. ↩

  25. Jer. li, 6. ↩

  26. alias certur ↩

  27. Rom. viii, 18. ↩

Chapter 33 of 37